Text List

Articulus 21

Articulus 21

An sepultura sit eleemosyna, vel species eleemosyne ?

ARTICULUS XXI. An sepultura sit eleemosyna, vel species eleemosyne ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, in medio: "Non solum quae dat esurienti cibum, et sitienti, etc."

Hic est tractanda questio de speciebus eleemosyne, circa quam queremus tria, scilicet de sufficientia eleemosynarum corporalium. Secundo, de eleemosynis spiritualibus. Tertio, de comparatione spiritualium ad corporales.

Quzaitur ergo, Utrum sepultura sit eleemosyna ?

Videtur, quod sic : quia 1. Tob. 1 et 1, Tobias laudatur, quod ex compassione procedit opus illud: ergo est eleemosyna.

2. Item, Hoc ab omnibus dicitur, quod eleemosynae corporales sunt septem, quarum una assignatur sepultura.

Item, Hleemosyna sublevat defectum : defectus autem ad quem omnes ordinantur, est mors : ergo debet maxime sublevari : sublevamem autem est sepultura : ergo videtur, quod sit eleemosyna.

3. Item, Corpori guod resurget, aliquid debetur, quod non debetur corpori non resurgenti : sed corpus hominis resurget, et brutorum corpora non resurgent: ergo cum bruta inhumata abjiciantur, istud debet sepeliri ex compassione, ut videtur.

4, Ttem, Fidei signum reputatur, quod aliquis moriens eligat sepulturam in loco congregationis bonorum, et in locis sacris : ergo sepultura talis est laudabilis, et exhibetur deficienti : ergo est opus misericordis, ut videtur.

3. Item, Tituli leguntur positi in sepulcris patrum, ui Simon edificavit sepulcrum patris sui et fratrum, et laudatur: ergo videtur, quod mors non obstat quin ex compassione pessint fleri bona circa mortuos: sed sepultura est precipuum quod mortuo exhibetur : ergo est opus eleemosyne, ut videtur

SED CONTRA: i. Hleemosyna relevat indigentiam pauperis, vel deficientis, circa quae ft: sed sepultura non prodest mortuo circa guem fit: érgo non est eleemosyna. Prosatio media. Augustinus dicit, et infra habetur in ZLettera: "Pompa funeris, agmina exsequiarum, et sumptuosa diligentia sepulture, viverum sunt qualiacumque solatia, non adjutoria mortuorum,"

2. Item, Aristoteles dicit, quod be- num et malum non amplius transmutant mortuum : ergo nec juvant : sed eleemosyna semper juvat eum cui fit.

Quaprirur etiam de aliis, scilicet de cibatione ? 1. Videtur enim, quod cibus aliquis nonrequiritur propter defectum, sed propter delectationem : ergo. qui dat illos, non videtur facere eleemosynam.

2. Objicitur secundo de vestimentis, que quandoque queruntur propter ornatum, ut videtur.

3. Praeterea, Sunt multi alii defectus corporales, circa quos ordinantur huma-: na obsequia: ergo videtur, quod sint plura genera eleemosynarum. Verbi gratia, medicari, errantem ad viam reducere, cadentem sublevare, et hujusmodi multa quae sunt circa homines: ergo opera eleemosyne videntur insufficienter enumerari a Sanctis.

Souurio. Dicendum, quod eleemosyna (sicut supra habitum est) dicitur a misericordia facientis eam, et non necessario a miseria accipientis eam : quia sufficit, quod in accipiente sit opinata vel presumpta miseria, quae cor hominis sufficienter movere debet ad subveniendum.

Quod ergo objicitur de sepultura, - bene concedo, quod eleemosyna est quae impenditur homini gratia corporis quod resurget, ut condatur honestius quam alia corpora non resurgentia, et removeatur ab horrore hominum.

Ad i autem quod contra objicitur, dicendum quod relevat defectum quem incurrit homo gratia corporis.

Ad dictum Augustini dicendum, quod ipse intendit, quod non prodest nisi his qui se in vita dignos fecerunt, ut eis prodesse possent : unde sicut suffragia relata ad preecedens meritum prosunt vel obsunt, ita etiam sepultura. Unde Gregorius narrat, quod quidam iniqui in locis sacris sepulti, ejecti sunt a demonibus.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles loquitur de bonis civilibus, et ad civi- lem felicitatem ordinatis : et verum est, quod illa non transmutant mortuum, sicut fortune pronepotum, et hujusmo. di: sed sic non loquitur Ecclesia qua credit, quod suffragia in eleemosynis prosint mortuis qui Deo vivunt.

Ad i quod ulterius queritur de cibo, dicendum quod natura deficit quandoque in appetendo necessaria propter aljquam infirmitatem : et tune oportet subvenire per delicata moventia appetitum : et illa hoc modo secundum statum talem ordinantur contra miseriam.

Ad aliud dicendum, quod vestis deljcata dupliciter misericordia dari potest: uno quidem modo, quando debilitata complexio requirit mollem vestitum, impotens ad sustinendum necessarium: alio modo, quando licet pauper sit, tamen statum tenuit honorificum : et verecundum est ei ut communibus : sicut legitur de beato Nicolao, quod dedit aurum virginibus et patri, quae mendicare erubescentes prostibulo disponebantur.

Ad aliud dicendum, quod multi sunt defectus secundarii : sed isti sunt principales, sicut medicina quae reducitur ad visitationem infirmorum : et quia infirmus generaliter accipitur, et visitatio ejus generaliter est omne adjutorium, potest dici etiam cadens infirmus, et visitatio sublevatio ejusdem.

Sr autem queritur, Penes quid sumuntur hujusmodi defectus ?

Dicendum, quod sublevamem quod fit misero, aut fit ad defectum amovendum in se, aut non quidem ad amovendum, sed ad mitigandum, ne aliis generet horrorem. Si hoc ultimo modo fiat, est sepultura. Si primo modo: aut est contra defectum naturalem, aut accidentalem. Si contra naturaiem : aut in defectu calidi et sicci, et tune est cibare: aut frigidi et humidi, et tune est potare: hee enim naturaliter appetimus : quia, sicut dicit Philosophus, ex cisdem generamur, et nutrimur: et quia constamus per generationem ex illis quatuor, propter hoc etiam appetimus ea ad conservationem individui. Si autem est in accidentibus : aut secundum defectum interiorum, aut exteriorum. Si primo modo : tune est infirmitas quae provenit ex corruptione complexionantium interiorum. Si secundo modo : aut est in his quae impediunt in amovendis, aut in expedientibus conferendis. Si primo modo : tunc est incarcerati subventio et redemptio. Si secundo modo: tunc est de conservantibus ab his quae circumstando corpus per contrarias qualitates dissolvunt, et sic est vestis: aut de his quae recreant per quietem post laborem, et sic est hospitium, in quo quiescit pauper qui transivit.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21