Text List

Articulus 22

Articulus 22

De eleemosynis spiritualibus.

ARTICULUS XXII. De eleemosynis spiritualibus.

Secundo, Queritur de spiritualibus eleemosynis.

Videtur enim, quod docere non sit eleemosyna : 1. Non enim ordinantur eleemosyne contra naturam : sed natura omnes producit ignorantes : ergo videtur,quod contra ignorantiam nulla ordinetur eleemosyna.

2. Item, Si docere eleemosyna est, ut videtur dicére Magister in Litfera, videtur quod sapiens sive instructus obligetur ad illam : ergo pro tempore et loco tenetur subvenire : sed hoc est tempus ignorantiae, scilicet quando ille ignorat et est preesens : ergo videtur, quod omnem talem tenetur docere instructus: ergo si non docet, peccat mortaliter, sicut st non dat cibum esurienti in tempore necessitatis : et hoc est grave dicere.

3. Item, Objicitur de hoc quod dicit : "Dimittimus quod in nobis quisque peccavit." Hoc enim preceptum esse videtur in precepto dilectionis inimicorum : ergo hic est actus charitatis : ergo misericordie : ergo non eleemosyne : quia in Litiera innuit, quod eleemosynam dat qui misericordiam prestat: et sine misericordia non est eleemosyna.

4. Item, Consilium quod datur alicui, videtur quod reducatur ad doctrinam ignorantis, quia omnis consilium querens ignorat : ergo videtur, quod superflue ponitur inter opera eleemosynarum.

5. Item, Ista opera non videntur esse misericordiae, sed potius charitatis in proximum per effectum tendentis : sicut enim dicitur, I ad Corinth. x11, 5: "Charitas non quaerit quae sua sunt".

6. Item, Inter opera misericordiae corporalia quaedam sunt qué juvant post mortem : et cum anima maneat nobilius post mortem, quam corpus, videtur quod ad hoc debet esse opus spirituale quod fiat homini post mortem : ergo insufficienter enumerantur, ut videtur.

7. Item, Justitiae opus videtur remittere, sicut patet, Matth. vi, 45, ubi dicit : "Si non dimiseritis hominibus, nee Pater vester dimittet vobis peccata vestra".

Sotutro. Dicendum, quod in veritate sunt eleemosyne spirituales septem, sicut dicitur communiter, contra defectum spiritus ordinate. Aut enim ille defectus est culpe, aut poene. Si culpe : aut in se solo, aut in te peccatur per illationem injurie. Si in te -peccatur, contra hoc ordinatur sustinere patienter et remittere: quia duo sunt in injuria illata, scilicet culpa, et haec exigit remissionem : et poena illata, et heo exigit sustinentiam, ne per seipsum judicet. Si autem est in se solo: emendationis, aut sine spe tali. Si primo modo, tunc habet locum castigatio : si secundo modo, tunc-habet locum oratio ad Deum, ut ipse suppleat quod deficit in auxilio humano. Si autem est defectus pene: aut est secundum intellectum, aut secundum affectum. Si est secundum affectum, sic est tristitia, vel metus qui ad idem ordinatur : et tunc indiget consolatione. Si autem secundum intellectum : aut secundum quod ipse est speculativus, et tunc est ignorans, et indiget doctrina : aut secundum quod est practicus, et tunc deficit in scientia agendorum: cujus subventio erit per consilium. Et sic patet, quod septem sunt eleemosyne spirituales.

Ad wergo quod primo objicitur, dicendum quod ignorantia non est natura hominis instituti, sed damnati: et ideo defectus est in homine.

Ad aliud dicendum, quod licet generaliter ignorantia sit quidam defectus, est tamen ignorantia quedam, sicut eorum sine quibus non est salus, periculosa: et in talibus puto, quod instructus tenetur docere alios non doctos: et propter hoc ponuntur plebi sacerdotes, qui in talibus instruant : et ideo sapiens instructus presumit probabiliter alios esse qui succurrant ex debito, etiamsi ipse non doceat : et ideo non peccat mortaliter, quia non instat tempus necessitatis.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet unum opus esse plurium virtutum, secundum quod diversi fines movent in eo : unde bene concedo, quod remittere potest esse opus justitiae, et charitatis, et misericordiae : sed misericordie erit proprie sicut elicientis, et aliarum ut imperantium : et hoc ideo fit quia ordinatur ad sublevationem miserie quae est culpa in proximum : et tale opus elicit misericordia ex compassione proximi procedens.

Ad aliud dicendum, quod differunt doctrina et consilium : quia doctrina est de quolibet ignorato : pracipue tamen debet esse de his quae ad salutem pertinent: ut quaedam sacre Scripture, et fidei articuli : sed consilium quaeritur in dubiis agibilibus per nos, ut probatur in II Ethicorum.

Ad aliud patet responsio per antedj. cta.

Ad aliud dicendum, quod anima ma. net viva post mortem : et ideo quedam de his quae juvant eam dum est in corpore, sufficiunt eam juvare post mortem : non autem ita est de corpore : et ideo non oportet ad hoc opus spirituale esse quo specialiter juvetur anima post mortem.

Ad aliud dicendum, ut prius habitum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22