Text List

Articulus 23

Articulus 23

An eleemosynae spirituales corporalibus sunt meliores ?

ARTICULUS XXII. An eleemosynae spirituales corporalibus sunt meliores ?

Tertio, Queritur de comparatione corporalium eleemosynarum ad_ spirituales.

Videtur autem, quod spiritules sint meliores, per id quod infra parum ponitur in Littera.

1. Sed ea majorest qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit.

2. Item, Nobilior est spiritus, quam corpus : ergo melior est subventio spiritus, quam corporis : sed eleemosyna spiritualis subvenit spiritui, corporis autem corpori : ergo melior est spiritualis corporali.

3. Item, Operationes differunt in suis essentiis : constat autem, quod spirituales meliores sint quam corporales, sicut melior est spiritus quam corpus: sed eleemosyne sunt operationes spirituales, corporales vero eleemosyne sunt operarationes corporales : ergo spirituales sunt meliores.

4. Item, Corpus non habet vitam, nee vilium, nec virtutem nisi per spiritum : ergo omnia ila per prius conveniunt spiritui : ergo et in operationibus non erit laus nisi per spirifum : sed unumquodque magis est efficax in propriis, quam in alienis : ergo et spiritus magis erit efficax in spiritualibus, quam in corporalibus : ergo spirituales eleemosyne sunt magis efficaces : ergo etiam magis bone.

3. Item, Eleemosyne corporales ditferentiam habent bonitatis penes materias : meliorem enim eleemosynam facit dans aurum, quam argentum, si eque sunt abundantes in dandi facultate : cum igitur munera spiritualia meliora sint omnibus corporalibus, meliores esse videntur spirituales eleemosyne, quam corporales.

SED CONTRA : 1. Eleemosyne sunt ad subventionem indigentiae : sed magis indiget homo in corpore, quam in anima : ergo meliores sunt ille eleemosyne. Propario mediz. Indigentia anime per inquisitionem amoveri potest, et multis allis modis, et non redit remota semel, vel non naturaliter redit ; sed corporis indigentia continue affligit, et evitari nen potest, et redit remota, ut fames.

2. Item, Quanto minus recompensatur danti eleemosynam in presenti, tanto melior et fructuosior est eleemosyna sed minus recompensatur in corporalibus, quam in spiritualibus : ergo fructuosior est eleemosyna in corporalibus, quam in spiritualibus. Propatio prime est, Matth. v1, 3 et 16, ubi dicit de quarentibus mercedem laudis, quod receperunt mercedem suam. Et docet invitare pauperes qui reddere non possunt. ProBATIO secunde est, quod bona spiritualia communicata alii, crescunt in possidente.

3. Item, Corporales indigentiae magis sentiuntur, quam spirituales : ergo magis desideratur supplementum defectus : et melior est eleemosyna, quae magis est juxta desiderium pauperis, quia magis consolatur : ergo melior est eleemosyna corporalis, quam spiritualis.

Solutio. Dicendum, quod eleemosyna corporalis plus habet de supplemento indigentiae, sed spiritualis plus hahet utilitatis et honestatis : simpliciter tamen eleemosyna in spiritualibus melior est, quam in corporalibus, sicut dicitur in fittera.

Et prime rationes non concludunt nisi secundum quid, scilicet quod sit nobilior illa eleemosyna : sed non concludunt, quod magis requiratur : quia magis sentiuntur defectus corporales, quam spirituales.

Ad BA autem quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod hoc non facit eleemosynam magis meritoriam quod est majoris indigentiw, sed potius quod ex majori affectu datur. Vel dicendum, quod non concluditur nisi secundum quid esse melior : si enim bene deberet fleri comparatio, deberet supponi in omnibus paritas, preterquam in hoc quod una est spiritualis, et alia corporalis : et tanc plane patet, quod spiritualis esset melor.

Ad aliud dicendum, qued licet hoc sit verum in docendo et consulendo, tamen non est in aliis verum : et si sit quodarmmodo etiam verum in aliis : quia quanto aliquis seepius condonat injuriam, tanto facilius potest hoc facere : non tamen propter hoc diminuitur meritum eleemosyne : quia quod Dominus dicit de receptione mercedis, non intelligitur de mercede spirituali, sed corporali et transitcria, et non de augmento gratia, quod seepe fit merito eleemosyne.

Ad vntimum dicendum, quod sensus non facit magis meritorium, sed magis necessarium, secundum illud tempus in quo defectus sentitur.

Nota autern, quod haec genera eleemosynarum duobus versibus sunt comprehensa, quorum primus est hic : "Visito, poto, cibo, redimo, tego, collido, condo." Secundus est, iste : "Instrue, castiga, solare, remitte, fer, ora."

Et hi versus per omnia patent, nisi in hoc solo quod instruwo in duplici significatione accipi debet, scilicet pro instructione docentis ignorantem, et pro instructione informantis ad consilium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23