Text List

Articulus 24

Articulus 24

Ex quo potest vel debet fieri eleemosyna ?

ARTICULUS XXIV. Ex quo potest vel debet fieri eleemosyna ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium : "Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc."

Est autem hic questio, Ex quo possit vel debeat fieri eleemosyna ?

Videtur autem, quod de omni eo quod habetur, et ex compassione impendi potest misero : quia 1. Ad dare non exigitur nisi facultas ex parte dantis : sed habens quocumque modo, habet facultatem ad dandum : ergo quocumque modo habens potest facere eleemosynam.

2. Item, Id quod superest, ex justitia non potest retineri: et tamen inde potest fieri eleemosyna? : ergo eleemosyna erit de illo quod habetur, licet juste retineri non possit : et ex hoc sequitur, quod de usuris et aliis illicite acquisitis possit fieri eleemosyna : quod multi negant.

3. Item, De duobus malis minus malum eligendum est : sed magis malum est illicite acquirere, et immisericorditer retinere, quam illicite acquirere et misericorditer erogare : ergo secundum est suadendum, scilicet quod de illicite acquisitis fiat eleemosyna.

4. Item, De eo cujus aliquis dominus est, potest facere quod vult : sed usure secundum multos dominus est : ergo potest facere quod sibi placet : ergo et eleemosynam potest facere inde. Quog autem sit dominus usure, patet ex hog quod multi dicunt in usura transire do. minium.

SED CONTRA: 1. Gregorius in decreto, cau. I, quast, 1: "Non est putanda eleemosyna, si pauperibus dispensetur quod ex illicitig rebus acquiritur." Ergo de illicite acquisitis non potest fieri eleemosyna,

2. Item, Gregorius, ibidem : "Quidguid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat."

3. Item, Ibidem tractans illud Salomonis, Eccli. xxxiv, 24: "Qui offert sacri-. ficium ex substantia pauperum", etc., sic dicit : "Quantus autem dolor sit dolor patris perpendamus, si in ejus conspectu filius victimetur : et hinc facile cognoscitur quantus apud Deum dolor exasperetur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur."

4. Item, "In decret. XIV, quest. 5", Augustinus in homiliis : "Forte aliquis cogitat, et dicit Multi sunt Christiani avari, cupidi, non habebo peccalum si suum illis abstulero, et pauperibus dedero : unde enim illi nil boni agunt, mercedem habere potero : sed hujusmodi cogitatio ex diabolica calliditate suggeritur : nam si totum tribuat pauperibus quod abstulerat, addit potius peccatum, quam minuat."

Aliae etiam auctoritates multe sunt ad hoc.

5. Sed rationi insistamus : Quod illi-. cite accipit, reddere tenetur : ergo nihil est ei faciendum, unde efficiatur impotens ad solvendum : sed per dare alteri, sive pauperi, sive diviti, efficitur impotens : ergo tenetur non dare alteri : ergo tenetur de hoc non facere eleemosynas.

6. Item, Sicut dicit Apostolus, Non sunt facienda mala ut inde yeniant bona’. Ergo nullus debet facere mala ut eveniant bona: sed illicite acquirere, est facere malum : et eleemosynam dare, est evenire bona : ergo eleemosyna non potest nec debet fieri de illicite acquisitis, etc.

7. Item, Fornicari cum aliqua Judea vel pagana ut convertatur, est illicitum et peccatum mortale, et fieri non debet, eo quod in se peccatum est: ergo cum injusta acquisitlo non sit minus peccatum, quam fornicatio, non debet fieri illicita acquisitio ut eleemosyna ex hac detur.

Srp rune queritur de casibus qui sunt circa hanc questionem.

Ponamus ergo, quod aliquis habeat illicite acquisita per usuram vel rapinam : et videat aliquem in extrema necessitate positum, et non habeat aliud unde solvat ei a quo illicite tulit. Et queritur, Utrum tenetur dare pauperi, aut non?

Videtur, quod sic : quia 1. In tali necessitate omnia sunt communia : ergo si dat isti, videtur quod absolvitur ab alio.

2. Item, In tali casu posset violenter rapere ab alio, et dare isti : ergo et acquisitum illicite potest ei dare, ita quod non teneatur amplius solvere.

SED CONTRA : i. Non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum : ille autem non restituit ablatum per hoc quod dat alii : ergo peccatum sibi non remittitur.

2. Item, Alii competit actio in istum, quamdiu retinet suum : ergo cum tamdiu retinere dicatur, quamdiu non solvit, adhuc post talem dationem competit ei actio : ergo adhuc reddere tenetur: non ergo absolvitur a tali datione.

Utrerius queritur in eodem casu, si ille sit prasens cui debet, et neget licentiam dandi ei qui est in extrema necessitate, utrum adhuc dare tenetur ?

Videtur, quod non : quia 1. Dat alienum invito domino : et hoc est illicifum.

2. Item, De alieno (ut prius patuit) non potest fieri eleemosyna : sed hoc quod habet, est alienum : ergo numquam potest dare illud, ipso cui debet invito.

SED CONTRA : Dicit Ambrosius : "Pasce fame morientem, etc :" sed iste potest pascere, et non facit : ergo occidit : ergo videtur, quod dare debeat tali egeno.

Irem gueritur hic de aliis casibus, utrum de aleato et pretio meretricii possit fieri eleemosyna ?

Videtur quod sic: quia in talibus non meretur ille recipere qui perdidit : ergo per dationem non efficitur impotens ad ~ solvendum :. ergo dari/ipotest pauperibus.

ConTRA ; 1. Non offeres mercedem prostibuli* : sed sacrificium quoddam est eleemosyna : ergo non debet fieri de illis.

Item, In Epistola Hieronymi, increpantur sacerdotes Babylonis, qui dona meretricum accipiunt : ergo faciendum non est de hoc eleemosyna.

2. Item, Hlicito commercio nihil licite acquiritur : sed meretricium est illicitum commercium : ergo illo nihil licite acquiritur : ergo nec pretium : sed de illicite acquisito non potest fieri eleemosyna, ut patuit ex verbis Gregorii supra inductis : ergo nec de meretricio, nec de aleato.

Solutio. Sicut dicunt illi qui probabiliter jura docuerunt, videtur mihi esse distinguendum in illicite acquisito : aut enim transfertur dominium, aut non transfertur. Transfertur ut in usura secundum quosdam : et de hoc supra in fine tertii Sententiarum notatum invenies °*. Non transfertur, ut in rapina. Si transfertur : aut competit illi a quo accipit repetitio ex canone : aut non : competit, ut in usura : non competit, ut in meretricio. et aleato, quia meretricator et aleator meretur amittere.

Dico ergo, quod si est illicitum in quo transfertur dominium, et non competit repetitio, potest de eo fieri eleemosyna.

Si autem est illicitum in quo non transfertur dominium, ut in furto, rapina, deposito : aut si transfertur, tamen competit illi repetitio, non potest fieri eleemosyna.

Et secundum hanc distinctionem respondeo ad primum dicens, quod est facultas ex abundantia rei quae potest dari, et est facultas ex jure dandi. Prima non sufficit ad eleemosynam, sed secunda : et hance non habet qui illicite acquirit, quod restituere tenetur.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia illud quod superest, licet retineri non debeat, tamen suum est, et nulli tenetur illud : et ideo hoc dare potest : sed de illicite acquisito quod restituere tenetur, non est hoc modo.

Ad aliud dicendum, quod licet in necessitale posito, qui aliter evadere non potest, minus malum sit eligendum : tamen jus neutrum determinat esse licitum, nec minus malum, nec majus, sed minus illicitum unum, quam alterum : et ideo utrumque est peccatum, licet duo sint majus malum, quam unum.

Ad aliud dicendum, quod si ita est dominus, quod alius non potest agere contra eum : nec ex eo quod sit translatum dominium, nec ex canone : tunc vere probat objectio, et tunc conceditur. Sed si non est dominus ex quieto jure canonis : tunc non valet : et sic est in usura : quia licet secundum quosdam dominium transferatur, tamen ex canone restituere tenetur.

Ad EA vero quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod omnia illa decreta loquuntur de illo illicite acquisito, quod aliquis restituere tenetur.

Ad uoc quod objicitur per rationem, dicendum ad primum, quod bene procedit de illicito, quod reddere aliquis tenetur,

Ad aliud dicendum, quod ad hoc ut habeatur unde detur eleemosyna, noy est de turpi acquirendum, sicut dicit de. cretum, cau. I quest. 1,et c. XIV, quast, 7: sed si turpiter acquisitum est, nihj prohibet quandoque in eleemosynas Posse erogari, sicut jam dictum est.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod ng sic non est acquirendum : sed acquisitum sic, nihil prohibet bene dispensare: et in illa objectione, decreto et nobis videtyr esse contrarius Eustacius super V Fthicorum, qui dicit, quod licet lex precipiat uxorem alterius non esse cognoscendam, tamen bonum est uxorem tyranni co-~ gnoscere, ut per eam mitigetur tyrannus ad cives. Errat autem Eustacius in loco illo, vel ipse loquitur ethnicorum leges referendo.

Ad aliud dicendum, quod mihi videtur in tali casu, quod qui habet alienum, debet significare illi cui debet, si potest: et sinon potest, dare debet egenti nomine illius, et absolvitur a debito: sicut etiam quidam antiqui Doctores ante nos dixerunt. Si autem significet, sive det licentiam, sive non, ipse tamen tenetur dare egenti, et absolvitur, ut puto, a debito simpliciter : ita quod numquam plus solvere tenetur, nisi ille cui debet in simili sit indigentia.

Ad EA quae objiciuntur, dicendum quod iste solvit: quia in tali casu ille alius, si haberet, et nollet dare, peccaret mortaliter: et ideo cum iste nomine illius dat, iste absolvitur: sicut si ego deberem tibi centum, sed tu deberes alii centum, et ego pro te solverem illi cul tu deberes,non teneor iterum solvere tibi.

Ad aliud dicendum, quod alti in tali ad ois casu dummodo constliterit ei, quod ille in tati necessitate dederit, et nihil aliud ad dandum praeter necessaria sua habuerit, non competit actio in istum: sed potius a debito simpliciter absolutus est per jus nature: quia ea quae erant creditoris, facit esse debita pauperi in tali necessitate.

Ad aliud dicendum, quod negata licentia, adhuc debet dare propter necessitatem : quia multa bona (ut dicit Augustinus) prestantur invitis: et ita etiam hoc invito bene fit, quando de bonis ejus sustentatur natura in proximo deficiens.

Ad aliud dicendum, quod iste facit eleemosynam non de alieno, sed pauperi reddit quod suum est: et eleemosyna fit nomine illius cui debebatur restitutio..

Ad noc quod ulterius queritur de meretricio et aleato, dicendum quod eleemosyna de talibus fieri potest, et precipue de meretricio, sed non oblatio ad altare propter scandalum : et auctoritates inducte loquuntur de sacrificio, non de eleemosyna.

Ad id quod objicitur per rationem, dicendum quod in veritate illicito commercio acquiritur. Sed tamen_ illicite acquisitum dicitur dupliciter : uno modo communiter, scilicet quando actus est illicitus quo acquiritur : et hoc non semper prohibet quin de taliter acquisito possit fieri eleemosyna. Dicitur etiam illicite acquisitum quando acquiritur cum injusto damno proximi in rebus, quod proprium est avaritia, quae secundum Aristotelem proprie dicitur injustitia specialis : et tune non potest mihi fieri eleemosyna: quia debetur alteri, aut ex eo quod non transfertur dominium, aut ex eo quod competit ei actio a quo aufertur, auctoritate et jure canonis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24