Articulus 25
Articulus 25
An uxor de bonis mariti, aut econtra, an monachus, aut filiusfamilias, aut famulus possint dare eleemosynam ?
ARTICULUS XXV. An uxor de bonis mariti, aut econtra, an monachus, aut filiusfamilias, aut famulus possint dare eleemosynam ?
Sed adhuc ulterius queritur de casibus quibusdam, scilicet qui non suppo- nunt illicite acquisitum, sed quasi in potestate alterius ens, ut utrum uxor de bonis mariti facere possit eleemosynam ?
Videtur, quod sic: quia 1. Dicit Augustinus, quod ideo sumpta est de latere, ut sciat eam marito sociam non ancillam : ergo ipsa potestatem habet in bonis sicut vir: ergo dare ita potest sicut ille.
2. Item, Aristoteles in V Ethicorum, ubi distinguit justitiam ceconomicam a proprie dicta, dicit quod magis est justitia cum uxore, quam cum filio, vel servo: constat autem, quod hoc dicit propter aequalitatem aliquam quae est inter virum et uxorem: ergo ipsa cum sit aequalis, potest dare sicut vir.
3. Item; Charius bonum quod habet vir, scilicet corpus proprium, est in potestate et dominio mulieris: ergo magis alia: si igitur in illis est domina, ipsa potest distribuere pauperibus, ut videtur.
4. Item, Legitur in vita beate Lucie, quod ipsa occulte, sponso suo ignorante, patrimonium suum distraxit et vendidit et dedit pauperibus: et tamen laudatur : ergo videtur, quod hoc etiam laudabile sit in aliis.
SED CONTRA: 1. Si duo sunt socii in mercationibus, neuter potest dare, altero non consentiente: cum igitur bona sint communia inter virum et uxorem, videtur quod ipsa nihil dare possit sine consensu mariti.
2. Item, De suo corpore nihil potest facere sine consensu viri, quod tamen magis videtur: ergo multo minus de rebus.
3. Item, Res dantur marito a patre uxoris, ut dos, et alia, propter onera matrimonii: ergo sine consensu suo non sunt ille res alienande: ergo multo minus aliae res, quae sunt suae, vel acquisite ab ipso. ,
4. Item, I ad Corinth. x1, 3: "Volo vos scire quod omnis virt caput Christus est: caput autem mulieris, vir". Sed sine consensu capitis nihil potest agere membrum. Ergo nec sine consensu viri aliquid potest dare mulier, ut videtur.
2. Item, Ad Galat. iv, 1: "Quanto tempore hzres parvulus est, nihil differt a servo", etc. Ergo nihil potest dare.
Videtur, quod non: quia 1. Dicitur, quod monachus habens obolum, non valet cbolum: sed qui nihil habet, nihil potest dare: ergo nihil potest dare monachus.
2, Item, Abrenuntiatio proprietatis, est de omni regula religiosorum : sed qui nihil habet proprium, nihil dare potest: ergo monachus non potest aliquid dare: ergo nec eleemosynam facere.
Sed conTRA : 1. Sit, quod videat aliquem in necessitate constitutum : aut dat, aut non dat. Sidat, habeo propositum. Si non dat, cum possit dare ex rebus monasterli, ipse occidit, ut videtur dicere Ambrosius.
2.Item, Unum bonum non prajudicat alteri: sed religio bona est, et dare eleemosynam est bonum: ergo religio non prejudicat dationi eleemosynarum : ergo videtur, quod ex religione magis tenetur dare, quam si non esset religiosus.
Unrzrius queritur de famulis et ancillis qui dant panem, et hujusmodi dominorum suorum, utrum hoc possint facere?
SED CONTRA: Dispensatio eorum relinquitur . qui. busdam de domo: sed dispensator pot. est facere eleemosynam-sub spe ratiha. bitionis : ergo et servus, et ancilla.
Si mulier habet res parafernales, et est lucrosa, marito etiam prohibente potest et debet dare eleemosynas, quae non depauperant virum: et si prohibet, non tamen signo quod ita intendat, sed quia prohibendo, a superfluitate dandi eam vult retrahere, adhuc dico quod debet dare cum conscientia illa quod placeat marito in corde, etiam quidquid dicat ore. Si autem non habet res parafernales, et est lucrosa: idem dico quod prius. Si autem habet res parafernales, et est non lucrosa: adhuc idem dicendum videtur. Si autem nec res habet parafernales, nec lucrosa est laboribus suis : tunc dicendum videtur, quod dare non debet sine consensu viri, nisi forte panem et vinum et cetera quae in quotidiano usus domus sunt: et hoc mode- | rate ne matrimonium [nimis onerosum faciat marito sua datione.
Ab primum ergo dicendum, quod licet de latere sit sumpta, tamen regi debeta viro: et nonest ei aequalis, nisi tantum in actu conjugali et debito: sicut infra, cum agetur de matrimonio, ostendetur.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles non intendit, quod justitia proprie dicta sit inter virum et mulierem, sed minus improprie quam inter dominum et servum : quia magis accedit ad squalitatem, licet non omnino sit aequalis.
Ad Atiup dicendum, quod corpus viri tantum datum est mulieri: quia hoc est pertinens ad individuam vite consuetudinem sacramenti, secundum quod est ad bonum prolis, et in remedium concupiscentia : et ideo domina est illius. Sed non sic est de aliis bonis: et ideo illa remanent in dominio mariti, nisi per modum predcterminatum in distinctione.
Ad ALiup dicendum, quod beata Lucia fuit tantum sponsa: nec fuit adhuc ratum vel consummatum matrimonium: et ideo licuit ei tutiorem partem castita— tis eligere, et bona distrahere, quae non ante cesserant in dominium sponsi.
Ad id quod queritur de filiofamilias dicendum, quod nihil potest dare sine consensu parentum, nisi forte panem, et hujusmodi, quae non inferunt sensibile damnum.
Ad ww quod in contrariam objicitur, dicendum quod licet heres sit, tamen nondum dominus est : et ideo dare non potest.
Ad id autem quod queritur de monacho, distingui convenit. Aut sibi commissa est dispensatio aliqua, aut non. Si sic: tune de illo debet et potest facere eleemosynam, sicut Abbas ipse nomine capituli, Si autem non habet dispensationem, aut ipse est in ccenobio, aut non. Siesi in cenobio: tunc non debet dare nisi de licentia, nisi videret aliquem in extrema necessitate positum, quia tunc etiam de altari recipere posset, et dare illi: nisi forte det sub spe ratihabitionis, Abbate quocumque non presente. Si autem est extra, ut in studio de licentia Abbatis: tune potest facere eleemosynam: quia cum dantur ei expense, committitar ei dispensatio de his quae dantur sibi.
Ad Hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod licet nihil habeat in possessione, tamen ut dispensator aliquid habere potest in usu.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia nulla religio abrenuntiat usui: quia sine usu bonorum fortune non potest esse vita.
illafalsa est: quia religio per hoc quod abrenuntiat proprio, facit id quod in se est bonum, malum illi.
On this page