Text List

Articulus 26

Articulus 26

An daturus eleemosynam, debet ordinate inecipere ?

ARTICULUS XXVI. An daturus eleemosynam, debet ordinate inecipere ?

Deinde gueritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium: "Qui vult ordinate dare eleemosynam, ase debet primum incipere, etc."

Videtur enim ex hoc quod ordo sit in eleemosyna, sicut in charitate.

SED CONTRA: 1. Non est datum praceptum de diligendo se, quia natura ad hoc sufficit : cum igitur natura unumguemque ordinet ad sibi subveniendum quantum potest, non oportet ad hoc induci admonitionem.

2. Item, Nulla miseria tantum movet in alio, quantum in seipso: cum igitur eleemosyna detur ex misericordia, quae est compassio nfiseriz#, videtur quod sensus proprie miserie sufficit ad hoc sine doctrina exteriori.

3. Praeterea, Videtur esse impossibile, quod homo det sibi eleemosynam : quia datur alicui qui non habet : ergo si homo dat sibi, ipse simul habet, et non habet, quod est impossihbile.

Prarerea queritur ulterius, Quare potius dicit hoc de eleemosyna spirituali, quam corporali? Dicit enim : "Miserere anime tuae", etc. non corpori.

Videtur enim quod de corpore simile deberet dicere quia sicut crudeles in animam, ita inveniuntur crudeles in corpus: sicut qui irrationabiliter se affligunt, et quandoque etiam se interficiunt-

Sonutio. Dicendum, quod in veritate in largitione eleemosynarum attenditur ordo, secundum quod ipsa informata est charitate : charitatis enim ordo circa omnia ponitur, quae informata sunt charitate : et de hoc plura dicta sunt super tertium Sententiarum, in tractatu de charitate 2.

Ad primum autem dicendum, quod non habemus preceptum de eleemosyna corporali, quia in corporali miseria satis compatimur nobis: sed de spirituali : et hoc intelligitur in pracepto de danda eleemosyna proximo : sicut etiam preceptum de diligendo seipsum intelligitur in precepto dilectionis proximi, sicut dicit Augustinus.

Ad aliud et tertium dicendum, quod miseria proximior est in nobis quam in alio, si sentitur ut miseria : et hoc modo non est nisi de miseria corporali. Spiritualis autem miseria, quae verius miseria est, quam corporalis, non sentitur ut miseria, sed ut bonum nune propter peccati dulcedinem : et ideo spiritualis eleemosyna quae supplet defectum peccati precipue, indiget ampliori admonitione, quam exterior.

Ad utmimum dicendum, quod spiritualia quodammodo sibiipsi potest dare : quia in veritate spiritualia non habet, et sic proprie potest aliquis accipere ; 4 potest aliquis facere unde sibi dentur, jj. cet proprie dare non possit : et sic digjtur dare hoc modo quo dicitur dare qui facit ut detur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26