Articulus 35
Articulus 35
Utrum a Deo possit dimidia sperari venia ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, in medio : "Quedam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et gustitia est, dimidiam sperare veniam, eta" —
Videtur enim hoc esse falsum : 1. Non enim repugnat justitiae humane secundum partem recipere satisfactionem : cum igitur justitia humana exemplata sit a divina, videtur quod nec divine debeat repugnare.
2. Item, Videtur quod potius obviaret hoc misericordia, quam justitiae : quia misericordiae est relaxare peccata et in toto et in parte: ergo male dicere videtur cum dicit, qui justus et Justitia est.
Soxutio. Dicendum, quod justitiae humane repugnat recipere emendam, cum adhuc ille intendat multiplicare culpam : sed si non amplius offendit, tunc potest per partes satisfacere. Similiter autem est in justitia divina : qui enim de uno satisfacit, et in voluntate alterius perdurat, ita culpam muttiplicat : et ideo de nullo emenda suscipitur.
Vel dicatur, ut supra in principio distinctionis notatum est, quod aliter est in Justitia humana, et aliter in divina. .
Et hoc ideo quia "homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor": et ideo nisi cor habeat, non recipit satisfactionem : homo autem respicit ad opera exteriora, quae divisa sunt, et ideo de eis divisam recipit satisfactionem.
Ad ARGUMENTUM autem dicendum, quod licet humana justitia exemplata sit a divina, nihilominus tamen aliquid accidit ei in quantum est humana, quod non convenit divine : et hoc est quantum ad exteriorem hominem, et non ad interiorem.
Ad aliud dicendum, quod misericordiae est relaxare peccata gratis : sed remittere cum postulatione emende, justi~ tiae est : et de tali venia loquitur hic.
Ad aliud dicendum, quod dicit justum et justitiam ratione simplicis essentia, et effectus in nobis : quia scilicet facit in nobis justitiam generalem, qua delet peccata cum emendationis proposito : sicut dicit Aristoteles, quod dicitur sapientia et justitia in quantum nos replet sapientia et justitia.
On this page