Text List

Articulus 36

Articulus 36

An et quae sint lacrymae mentis? et, An culpabiliter durus sit, qui lacrymis non ostendit dolorem peccati ?

ARTICULUS XXXVI. An et quae sint lacrymae mentis? et, An culpabiliter durus sit, qui lacrymis non ostendit dolorem peccati ?

Deinde quezritur de hoc quod dicit, ibi, F, post medium: "Oportet abluat saliem lacrymis mentis, etc."

Videtur enim, quod nulle sint lacryme mentis : quia 1. Nihil est difficile menti secundum — se, quia ipsa spiritualis est nature : ergo passioni non subjicitur : nulla autem lacryme sunt sine passione : ergo nulle sunt lacryme mentis. Quod autem pure spiritualis natura non sit subjecta passionibus, dicit Aristoteles in libro VI Ethicorum, quod tristitiae et delectationes sunt generationes in sensibilem animam.

2. Si dicas, quod lacryme mentis sunt lacryme voluntatis, quae sunt in mente, id est, velle habere lacrymas, et velle plorare. Contra: Voluntas non veniens ad actum, imperfecta est : hac autem non reputatur pro facto : ergo illa talis voluntas non sufficit : ergo nec lacryme mentis, ut videtur.

3. Item, Velle plorare pro peccatis convenit multis qui adhuc in peccato perdurant : ergo habent lacrymas mentis : ergo lavant sordes quas contraxerunt, quod falsum est : ergo quod et hic dicitur de lacrymis mentis. .

4. Item, Supra habitum est, quod peenitens de dolore gaudere debet : constat autem, quod debet gaudere secundum mentem, et non secundum sensum et carnem : ergo debet secundum idem habere lacrymas et gaudium : et hoc quia dicitur, quod debet habere lacrymas mentis : ergo precipitur ei, quod habeat contraria simul, scilicet dolorem et gaudium, et secundum idem, quod est impossibile : ergo precipitur ei impossibile : quod est contra Hieronymum dicentem, "Anathema sit qui dicit Deum impossibile praecepisse."

Utrenius queritur de hoc quod dicit, ibi, F, ante finem: "Sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis, vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis."

Videtur enim hoc esse falsum: quia 1. Signum majoris doloris non est fletus. Unde constantissimos homines in maximis doloribus non videmus flere, sed potius mulieres flere videmus.

2. Item, Ponamus, quod ille qui plorat in morte amici, non possit flere pro peccatis, et tamen vellet posse: tunc ergo secundum istam Litteram culpabiliter est durus,

ContTRA : Facit quod in se est: ergo Deus ap ponit ei gratiam : ergo non habet cul pam: ergo non est durus culpabiliter ut videtur.

Uurerivus queritur, 1. Cum multa alia signa doloris sunt, ut exilitas vocis, suspiriam, et hujusmodi alia, quare de his non facit mentionem?

2. Praeterea, Exilitas vocis infallibilius signum est doloris, quam fletus, ut dicunt sapientes in naturis: ergo Magis de isto quam de illo debuit facere men. tionem.

Item, Id quod est signum doloris temperati, non significat dolorem summum_ in eo quod hujusmodi: fletus est signum doloris temperati : non ergo. significat dolorem in summo. Menta probatur ex. hoc quod ut dicunt sapientes in naturis : Dolor magnus magis est exsiccativus humidi, quam resolutionis per lacrymas: ergo male posuit Magister hoc signum.

3. Item, Nos videmus spe aliquos multum flere in confessionibus, et tamen. non promptos esse ad opera satisfactionis: quosdam autem omnino nihil flere, et ad omnia esse paratos injuncta pro. peccatis : ergo patet, quod fletus est fallibile signum doloris : ergo si non flet, non propter hoc est culpabiliter durus.

Item, Mulieres videmus generaliter flere magis quam viros, et tamen viros frequenter duriora sustinere pro peccatis : ergo, etc.

Si hoc concedatur : erit prius quidem contra Litteram.

Secundo autem contra id quod dicitur, Luc. vu, 38, de Maria Magdalena, quod lacrymis coepit rigare pedes, etc.

Item, Contra hoc quod dicitur, Matth. xxvi, 73 quod egressus foras Petrus, flevit amare: et lavit crimina per fletum, ut dicit Ambrosius.

Item, Gregorius: "Inter epulas lacrymas obtulit, et lacrymis maculas criminis lavit."

Item, Gregorius : "Queris, Quanam arte Magdalena curari potuit ? flevit amare, et de intimis suspiria trahens, salutaribus succensa singultibus, felleos humores evomuit."

Item, Hoc videtur esse contra exemplum Domini, qui pro nobis flevit. Ad Hebr. v, 7: "Qui in diebus carnis sue, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvuum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia". Item, Luc. xix, 41, flevit super civitatem Jerusalem. Et, Joan. x1, 35, super Lazarum.

Et, Psal. xciv, 6: "Ploremus ante Dominum qui fecit nos".

Item, Isa. xxxviu, 5: "Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas".

Ergo videtur, quod lacryme exigantur in poenitentia.

Soxnutio. Dicendum sine prejudicio, quod lacryme mentis sunt completa voluntas ad flendum, si per accidens lacrymae non impedirentur. Hoc autem accidens dico esse duplex, scilicet complexionis siccitatem, quia calor excitatus a dolore poenitentiae, tunc magis exsiccat cerebrum, quam resolvat in lacrymas.

item, Nimium dolorem excitantem calorem consumentem humidum cerebri : sicut videmus in mundo exteriori, quod siccus aer non pluit: et quando est humidus temperate, fortis calor solis humidum consumit, et iterum non pluit: et his duobus modis potest non flens magis dolere, quam ille qui multum plorat : et in talibus habentur lacryme mentis.

Est etiam adhuc unus modus non in natura fundatus, sed in constantia animi, scilicet quando homo continet se ne ploret, ut magis sit occultus coram Deo, et tunc iterum sufficiunt lacryme mentis coram sacerdote: sed ille quando solus esi, dimittit habenas lacrymis, sicut fecit beatus Augustinus in sua conversione: quia quando est solus, non habet testem nisi Deum, coram quo verecundatur de peccato. In aliis autem exiguntur lacry me corporales.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum, quod mens dupliciter consideratur, scilicet ut mens quae est absoluta a corpore, nullius corporis existens actus, et ut natura movens et regens passibilem naturam ex parte sensus, ubi est conjunctio ad corpus. Et primo quidem modo passio non pertinet ad ipsam, sed potius secundo, per redundantiam tamen ab inferiori natura sensibilis partis quae passionibus per se subjicitur.

Ad aliud dicendum, quod completa voluntas flendi reputatur pro ipsis lacrymis mentis : et quod haec non hahet effectum, per accidens impeditur, ut dictum est.

Ad 1p quod contra objicitur, dicendum quod est imperfecta voluntas ex imperfectione desiderii : et de hac verum est, quod non reputatur pro facto. Est etiam incompleta voluntas, non in quantum est voluntas, sed in quantum deest facultas implendi quod desiderat : et hec pro facto reputatur.

Ad aliud dicendum,.quod in talibus est imperfecta voluntas ex imperfectione desiderii et appetitus, quia non sufficienter desiderant : et ideo illis non reputatur pro facto.

Ad aliud dicendum, quod non est impossibile de dolore gaudere : quia dolor ibi est ut materia gaudii, et tunc non habet contrarietatem ad ipsum, sicut etiam supra notatum invenies: sed gaudere et tristari simul de eodem et secundum idem, non potest contingere: et ideo nullum impossibile precipitur poenitenti.

Ad aliud dicendum, quod Litfera ibi loquitur de eo in quo lacryme non impediuntur per accidens complexionis, vel constantiae, sed tantum ex imperfectione desiderii venie de peccatis: et de illo dicit verum.

Et ad argumentum patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod mulieres absque dubio plus plorant, et de talibus loquitur Zi¢éera illa.

Ad aliud dicendum, quod le qui plo- rat in morte amici, dupliciter potest esse dispositus in poenitendo: si enim sit major dolor de peccatis, quam de morte temporali, tunc major dolor exsiccat in eo humidum cerebri, quod non potest flere: et tunc ipse est majoris laudis, quam si fleret. Si autem sit minoris doloris: tunc signum est, quod minus doleat de re spirituali et de damno anime, quam de re temporali et damno corporis: quia calor de re temporali suscitatus sufficiebat resolvere humidum cerebri in fletum: calor autem parvus de damno spirituali suscitatus, non sufficit movere ipsum: sicut nos videmus, quod frigore existente in mundo majori, etiamsi sit aer temperate humidus, non pluit, frigore constringente et impediente resolutionem : et hoc modo loquitur in Littera.

Ad id quod queritur de aliis signis, que poni possent, dicendum quod illa signa non indicant unum, sed dubie indicant duo vel plura: sicut exilitas vocis magis est signum infirmitatis spiritualium partium, quam doloris voluntarii qui est in poenitentia: gemitus autem potest esse signum infirmitatis , vel tristitiae, vel melancholiz,quia melancholict multum gemunt: et ideo signa illa minus communia sunt: sed dolor ut frequenter indicatur lacrymis, nisi per accidens impediatur, ut dictum est : et ideo alia signa non ponit sicut lacrymas.

Av atiup dicendum, quod magnus dolor magnis lcarymis indicatur, nisi repugnet complexio, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod lacryme indicant dolorem : sed tamen confessor debet experiri, utrum sit ille dolor contriti vel attriti: et signum quod de hoc melius habere potest, est quod experiatur utrum poenitens libenter suscipiat poenitentiam injunctam : si enim libenter suscipiat, signum est contritionis : si non, attritionis non sufficientis judicabitur signum fuisse : nec est hoc inconveniens, quod plura signa requirantur ad idem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 36