Text List

On this page

Articulus 37

Prev

How to Cite

Next

Articulus 37

Articulus 37

An hoc dictum valeat, Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti ?

ARTICULUS XXXVII. An hoc dictum valeat, Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem: "Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti ?"

Videtur enim hoc non valere: quia sepe poenitentia est de praeterito, et non de futuro ratione dulcedinis adjuncte futuro : ergo videtur, quod non sit verum quod dicit.

Item, De eo de quo nullus est fructus, sed erubescentia, poenitentia est, quando transivit: et tale est peccatum : ergo ponitentia est de praeterito, et non oportet quod etiam sit de futuro : sicut enim dicit Philosophus, "In talibus magis volumus agere, quam egisse: quia melius est delectari, quam quievisse delectari."

Soxutio. Dicendum, quod Augustinus loquitur de his qui poenitent de peccato in quantum est offensa Dei: et non in quantum est in eo delectatio verecunda quam volumus cum transivit: et ideo trahimur ad ipsam in praesenti et in futuro : et tunc planum est id quod dicit : quia qui poenitet de peccato in quantum est .offensa Dei, cavet futurum, quod etiam est offensa Dei.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext