Text List

Articulus 38

Articulus 38

An duo modi false poenitentiae a Magistro sint bene assignati ?

ARTICULUS XXXVIII. An duo modi false poenitentiae a Magistro sint bene assignati ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, F, in fine: "Admonemus fratres no- stros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipt, etin infernum protrahi patiantur, etc."

Duos enim ponit modos false peenitentiae in Littera, scilicet "cum spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur, vel cum sie agitur de uno, ut non discedatur ab alio."

Videtur autem, quod hi duo modi sint unus modus : quia 1. Ille qui non discedit ab alio, spernit illud : et idem est spernere plura quod non discedere ab eis per affectum et propositum ulterius non committendi : ergo videtur, quod hi modi sint unus modus solus. .

2. Item, Cum multi sint alii modi false poenitentiae, scilicet cum nen injunguntur respondentia peccato, sed graviora, vel leviora, quare non tangit modos illos ?

Item queritur : constat enim, quod hic vocat poeniteniias id quod injungitur exterius a sacerdote in emendam delicti. Videtur autem, quod nullo tali decipiantur, et in infernum pertrahantur: quia ante injunctam poenitentiam operata est contritio peccati remissionem culpx : et cul remissa est culpa, non pertrahitur in infernum : ergo falsum esse videtur quod dicit.

3. Item, Hoc est de jure communi quod homo recognoscat quantitatem sue offense in genere : ergo ignorantia illius nullum excusat: ergo cum teneantur illud scire omnes, videtur quod circa hoe non possint decipi.

4. Item, Ex simili possunt intelligere, quod tales poenitentiae false sint: quia non satisfaciunt homini, qui ita placant In uno, quod provocant ad iram in altero: ergo possunt per se scire, quod nec Deo satisfaciunt, qui sic poenitent de uno, quod peccent in altero: ergo circa hoc non decipiuntur, ut videtur.

Ad Hoc dicendum, quod falsam poeni-. tentiam vocat hic falsum modum peenitendi, qui est de uno ita quod non de alio.

Ad rrimum autem dicendum, quod differunt illi duo modi: quia primus est cum agitur poenitentia de uno, et non de alio, quod tamen in actu non iteratur. Secundus autem est cum agitur de uno, etiteratur aliud: et illeest falsior, quam primus. Et quod dicit, spretis pluribus, intelligitur spernere pro parvipendere peccatum, ut de eo poenitentiam agat, quia non reputat tantum. ,

Ad aliud dicendum, quod illa non semper est falsa poenitentia, quando parum injungitur vel plus: quia hoc diversis de causis potest et debet fieri: et ipse non agit hic nisi de poenitentiis quae semper false sunt et damnabiles.

Ad aliud dicendum, quod de jure communi est, quod homo cognoscat peccatum : et hoc quidem facit omnis sacerdoti se offerens: sed non est de communi jure, ut sic vel sic pceniteat, sed potius de speciali, circa quod diversa sentiunt etiam sapientes : et ideo non tenetur illud scire, nisi alio docente addiscat : et ideo decipi potest circa hac.

Ad aliud dicendum, quod bene potest esse, quod conscientia dictet talem modum pcenitentiae esse falsum : tamen propter peccati dulcedinem efficitur ignorans, non in intellectu speculativo, sed practico: et ideo tunc decipi potest: quia vult quasi decipi, sicut dicit Domi-

nus, Jerem. xxm, 13: "Decipiebani populum meum", etc., et Jerem. v, 31: "Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis". Propter quod precipit, Isa. tvm, 41: "Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 38