Articulus 39
Articulus 39
An et quae sit vera poenitentia ?
Deinde quaeritur, de hoc quod dicitur, ibi, G, post prima verba: "Illa enim vera est pemtentia, gue peccatum abolet, etc."
Videtur autem, quod nulla : quia 1. Idem habent oppositum : indigna . enim poenitentia est insufficiens : ergo scelus non corrigit, nec peccatum abolet : ergo non est vera: cum ergo unum ha- peant oppositum, videtur, quod ipse sint unum.
2. Item, Cum verwm dicatur multipliciter, queritur, secundum quem modum sumatur hic verum, cum dicitur, vera poenitentia. Si enim verum dicatur indivisio esse, et quod est : cum tale verum sit a forma, videtur omnis poenitentia esse vera : quia omnis poenitentia est poenitentia aforma poenitentiae, quae quid erat esse significat: et hoc non videtur velle circumstantia littere, quia videtur verum restringere poenitentiam : ergo aliqua poenitentia erit non vera, ut videtur.
Solutio. Ad primum dicendum, quod digna et vera differunt : quia vera dicit poenitentiam impermixtam contrariis penitentiae : sicut dicitur vere album, quod est aliis coloribus mediis et contrariis impermixtum : et verum aurum, alii metallo viliori impermixtum. Dignam autem dicit debitam ponitentiae quantitatem, ut scilicet sit secundum quantitatem delicti ad arbitrium sine dolo facta.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod argumentum non valet, Habent unum oppositum : ergo sunt unum et idem: et est fallacia consequentis. Et est instantia : quia involuntarium per ignorantiam, et involuntarium per violentiam,habent unum oppositum quod est voluntarium : nec tamen propter hoc sunt idem. Et quod dicit Philosophus, quod si unum oppositorum est multiplex, et reliquum, in pluribus est intelligenda propositio : et haec solutio sumpta est in libro V Ethicorum, in textu et in commenio.
Vel potest melius dici, quod oppositum non dicitur uno modo, prout opponitur illis duobus: indigna enim potest dici ratione quantitatis, vel ratione essentiae : et primo modo opponitur digne : secundo modo opponitur vere.
On this page