Articulus 40
Articulus 40
An perfecta poenitentta cogit peccatorem omnia libenter sustinere ?
Hoc enim falsum videtur: quia non est necessarlum, quod omnia libenter sustineat, nec omnia faciat, sed potius necessaria ad salutem solum.
Videtur adhuc esse falsum quod dicit, quia 1. In ore est confessio, in corde contritio, in opere tota humilitas : quia sola contritio frequenter operatur salutem : ergo videtur, quod cetera non exigantur.
2. Item, Scelus semper corrigebatur per poenitentiam : nec tamen semper fuit oris confessio, et satisfactio injuncta : ergo illa, ut videtur non exiguntur.
Dicendum ad primum, quod distributio est accommoda : et intelligitur de necessariis poenitenti in tali vel tali crimine ad salutem.—
Ad aliud dicendum, quod sicut supra diximus in tractatu de baptismo, dupliciter aliquid operatur in alio, vel cum alio, scilicet virtute, et essentia. Et verum quidem est, quod essentialiter ista tria non semper requiruntur ad deletio- nem cujuslibet peccati etiam singulariter accepti: unde contritio non in virtute sui sola delet peccatum, sed prout est cum voto confitendi et satisfaciendi : et tunc confessio et satisfactio sunt in virtute, et non essentia : et hoc sufficit quando sacramentum non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit.
On this page