Text List

Articulus 41

Articulus 41

An possit dici, quod aliquis nequiverit emendare peccatum ?

ARTICULUS XLI. An possit dici, quod aliquis nequiverit emendare peccatum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, G, in medio: "Ut non solum emendare nequiverit, etc."

Videtur enim hoc esse falsum : si enim emendare nequiverit, tunc non est ei imputandum: sed ei imputatur: ergo potuit emendare.

Solutio. Dicendum, quod secundum communem modum loquendi dicitur non posse qui non potest in tali statu manens, licet simpliciter id possit : sicut dicimus, non possunt emendare delicta perdurantes in voluntate delinquendi. Et iste modus Jude attribuitur : quia peenitentia ductus de proditione, in voluntate delinguendi perduravit, scilicet se sus— pendendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 41