Articulus 42
Articulus 42
Quid sit restitutio ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, G, sub finem : "Nee ideo quisquam putet, qui rem alienam inguste abstulit, etc."
Queruntur hic de restitutione quatuor, scilicet quid sit restitutio ? Secundo, Quid debeat restitui ? Tertio, Cui debeatur restitutio fier} 9 Et quarto, Qualiter se habeat restitutig ad opera poenitentiae ?
Videtur autem, quod non conveniat : quia 1. Multa restituuntur non ablata, sicut deposita, locata, et mutuata : ergo vide-~ tur, quod illa descriptio non valet.
2. Item, Contingit aliquid auferri quod non potest recompensari, sicut fama, que melior est omni temporali bono alio : ergo per illud non recompensatur : ergo non fit restitutio per illud.
3. Item, Virginitas violenter aufertur alicui puelle : et illa non potest recompensari: et tamen contingit satisfacere de peccato : ergo videtur, quod non sit recompensatio rei ablate.
4. Item, Multi tenentur ad restitutionem qui non auferunt, sed jubent auferri, vel consilium dant de auferendo, vel aliquid hujusmodi faciunt : ergo videtur, quod non sit generaliter verum, quod restitutio sit ablate rei, etc.
"Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manife- [stans."
4. Est jussio non habentis jurisdictionem super eum cui jubet: et lunc non fit propter suam jussionem : ergo non tenetur restituere.
2. Item, Non exigitur plus in restitutione, quam illatum est in damno : sed damnum non intulit nisi unus, scilicet rapiens : ergo ille solus tenetur restituere, et non jubens.
OpsiaTouR etiam de secundo quod est consifium : consulens enim factum, non directe operatur ad hoc quod fiat : ergo yidetur, quod non directe facit : ergo etiam non directe tenetur ad restitutionem.
OxsiciruR autem de tertio quod est consensus : omnes enim consentiunt, quod fiat aliquid quod volunt fieri, et gaudent de facto: si ergo consensus facit teneri ad restitutionem, videtur quod omnes qui volunt damnum alicujus, et gaudent de illato damno, tenentur ad restitutionem : quod grave esset dicere, quia
2. Item, Philosophus in quinto £¢ hicorum, ubi loquitur de justitia, videtar velle, quod non teneatur restituere, nisi qui habet plus quam debet : sed nec consulens nec consentiens propter hoc quod consentit vel consulit, habet plus quam debet : ergo videtur injustum esse, quod cogatur ad restitutionem.
OxsicituR ulterius de palpone. Palpo enim est adulator : videtur autem, quod ille nihil operatur ad damnum inferendum : ergo videtur, quod damnum restituere non tenetur.
Praeterea, Si palpo tenetur, quid erit de clericis et religiosis qui suadent principi terre tales acceptiones quae injuste sunt, vel non faciunt eum restituere, vel tacent ? Si enim palpo tenetur, etiam isti tenentur : et hoc illi non concedunt.
Utrerius queritur de hoc quod dicitur recursus. Intelligitur enim de eo ad quem habent recursum illicite rapientes, sicut ad defensorem, vel conservatorem, ete.: et cum ille nihil recipiat de alieno, ut hic supponitur, sed pro affectu vel consanguinitate recurrentes ad se conservat, videtur quod non tenetur restituere,
De participatione autem queritur, utrum ipsi in solidum teneantur? Et videtur, quod non, cum tantum partem recipiant.
Orsicitur etiam de mufo : Mutus enim est, qui non reprehendit, nec reclamat : sed multi sunt tales, maxime im rapina principum, etiam religiosi: ergo omnes illi tales ad restitutionem tenentur, quod difficile est dicere.
Ulterius objicitur de non obstante. Quia non omnes de facili restituerent, qui possent prohibere, et non prohibent.
Urrimum precipue non verum videtur, scilicet non manifestans. Quandoque enim cum periculo corporis auferens manifestaretur : et tunc videtur, quod etiam teneatur non manifestare.
Item, Fures sepe sciuntur a sanctis viris : et non manifestantur : ergo videtur, quod hoc non faciat teneri ad _restitutionem,
Sorurto. Dicendum, quod restitutio satis bene diffinita est per illum modum, scilicet quod sit rei ablate redditio vel recompensatio. Quia ablatum aut restituitur idem numero, et tune redditur : aut in aequalitate, et tunc recompensatur.
Apt autem quod primo objicitur, dicendum quod restitutio non est nisi ablati: et illud etiam respicit redditio : quia non redditur quod habetur, sed quod aliquo modo erat amissum : et ideo aliis nihil est quod objicitur de locatis, et aliis hujusmodi.
Ad aliud dicendum, quod haec et talia solvuntur in Liétera, scilicet quod intelligitur de rebus fortunae quae restitui possunt: quia si inanis est actio quam inopia debitoris excludit, multo magis inanis est actio quam excludit impossibilitas restitutionis.
Vel potest dici, quod contingit restituere dupliciter, scilicet secundum rei ablate valorem, vel secundum acceptionem ejus cui ablatum est aliquid. Et li- cet primo modo quaedam restitui non possunt, contingit tamen ea secundo modo restitui : et haec est restitutio ad arbitrium bonorum : et hoc fit quotiescumque facit debitor quidquid potest ad satisfaciendum leso : sive enim tunc lesus remittat, sive non, nihilominus est excusatus coram Deo ille qui abstulit.
Ad id quod ulterius queritur de numero eorum quae operantur ad ablatio— nem, et faciunt teneri ad restitutionem : dixerunt quidam, quod non omnia illa faciunt teneri, sed quinque de iliis faciunt teneri simpliciter, et alia non nisi in quibusdam casibus. Et videtur mihi, quod illi dicant verum. Quinque autem que simpliciter teneri faciunt ad restitutionem, illa sunt, jussio, consensus, recursus, participans, non obstans cum obstare tenetur.
1. Jussio autem facit teneri: quia principaliter agit, qui precipit fieri : et in usum ejus vel suorum cedit res ablata: aliter enim domini qui manibus propriis non auferunt, sed precipiunt auferri, non tenerentur ad restitutionem.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod damnum non intulit nisi unus : imo multi et diversi inferunt damnum, et ideo tenentur ad restitutionem : precipue tamen cum res ablata cedit in usus precipientis : sed tamen etiamsi non cederet, si propter suum imperium perditur res, ipse tenetur restituere.
Ad id quod objicitur de secundo, scilicet de consilio, dicendum, quod non omnis consulens meo judicio tenetur, sed ille solum qui efficax dat consilium, ita quod probabiliter suum consilium facit rem perdi.
Ad id quod de consilio et de consensu objicitur, dicendum quod ipse consulens vel consentiens operatur directe suo modo : quia multa concurrunt ad unum actum, sine quorum nullo fieret : sicut sunt consiliarii similes Achitophel, qui malos extorquendi modos et auferend;, volentes placere latronibus et tyrannig, inveniunt : et emissarii qui exsequuntyp quod illorum consilio dictatum est - et de illis intelligitur, quod tenentur regtj_ tuere.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles valde large accipit habere plus. Plys enim dicitur habere qui quocumque modo extorsit rem alterius, non quod ha. beat in usu, sed quia injuria perdidit alter : et hoc modo directum justum fa. cit eum recompensare damnum quod intulit.
Ad id quod dicitur de palpone, dicendum quod non omnis palpo tenetur : sed qui laudando in actu auferendi incitat ad auferendum : dicens quod hoc sit signum. strenuitatis, vel quod aliter non possit dominari, vel quod hoc jure communi sibi debeatur tamquam terre domino, vel aliud hujusmodi.
Ad aliud dicendum, quod, ut mihi videtur, sive clerici, sive religiosi, in . hoc palpantes, tenentur ad restitutionem,
Ad 1p quod objicitur de recursu, dicendum quod intelligitur de illo ad quem habetur recursus, sicut ad defensorem et conservatorem latronum. et latrocinii: sicut sunt quidam hospites furum, et alii qui faciunt se defensores et advocatos talium. Si autem propinquitate sanguinis quandoque tenetur, non credo quod propter hoc ille teneatur ad_ restitutionem : vel si etiam teneatur, cum queritur ad judicium, ratione compassionis nature et spe poenitentiae, credo quod in tali casu meretur ille ad quem recurrit.
Av w quod objicitur ulterius de muéo, dicendum quod solus ille mutus judicatur, qui ex officio tenetur reclamare, et non reclamat : et etiam ille non credo quod teneatur universaliter ad_restitutionem, sed potius tune quando tacet consentiens et promovens ad hoc quod fiat. Sed verum est, quod si ex officio tenetur reclamare, et non reclamat: 1 vult poenitentiam agere, tenetur clamando cooperari leso. ut satisfiat ei.
Av ip quod objicitur de non obstante, videtur dicendum, quod intelligitur de illo qui ex officio obstare tenetur: sicut baro, vel princeps, qui tributa terres cum recipit ut pacificet terram, si non obstet illicite auferentibus, ipse restituere tenetur.
On this page