Articulus 43
Articulus 43
Quid debeat restitui? et, Qualiter est restituendum ?
Ht haec est questio difficilis. Cum enim restitui debeat res ablata, contingit auferri famam, quandoque veritate, et quandoque mendacio : sicut si ponamus, quod aliquis dilfamavit crimen alicujus, verum quidem, sed tamen occultum : si debeat restituere, videtur quod peccet : quia si dicat, Hoc dixi falsum ut infamarem ipsum : ipse mentitur, quia verum dixit. Cum igitur omnis homo debeat vitare mendacium, videtur quod ille debeat vitare restitutionem, Si autem dicat sic : Ego quidem verum dixi, tamen intentione mala diffamandi, amplius infamabit: quia amplius credetur, quam prius : ergo magis ledet secundo, quam primo.
Si dicas, quod non debet restitui fama. Contra : 1. Id quod charius possidetur, invitissime amittitur : fama autem charius pos- sidetur, quam aurum, et argentum : ergo invitissime amitlitur : ergo videtur, quod maxime debet restitui.
2. Item, Hieronymus: "Crudelis est gui famam negligit :" sed ille qui non exigit fame restitutionem, famam negligit: ergo est crudelis: ergo videtur, quod etiam haec injuria non debet remitti sine recompensatione : ergo quilibet tenetur exigere talis rei restitutionem :. ergo aliquis tenetur solvere : constat autem, quod non nisi qui abstulit : ergo ille restituere tenetur.
Eodem modo gravis casus est de eo qui impedit aliquem ut non consequatur hoc quod habiturus esset, nisi ille impediret, sicut prebendam, vel dignitatem, vel quascumque res spirituales, vel seculares, quia quoad hune casum non differunt, utrum teneatur ad restitutionem si potest ?
Si dicas, quod sic. Contra : 1. Isti nihil est ablatum : quia non aufertur nist quod habetur, iste autem adhuc non habuit : ergo videtur, qaod non tonetar.
2. Item, Quomodo restituet si tenetur: sienim habet prebendam vel Keclesiam, et impedivit illum ne consequeretur, videtur quod tenetur recedere de sua, et illum investiri facere: et hoc grave est dicere, quia pauci vel nulli hoc facerent.
Si autem dicas, quod non tenetur. Contra: Occasionem damni dat: ergo damnum fecisse interpretandus est : ergo tenetur ad restitutionem.
Item, Si quererem a te, utrum ille qui sic impedivit proximum : peccavit, vel non? Et si diceres, quod peccavit. Queeratur ergo ullerius, uirum in Deam tantum, velin Deum et in proximum ? Tu dices, quod in Deum et in proximum. Si autem iterum queratur, quo genere peceati peccavit in proximum ? dices, quod damnificando proximum. Cum ergo omnis damnificans teneatur ad restitutionem, iste tenebitur.
Si enim dicas, quod tenetur solvere fructus futuros. Contra : Fructus multis de causis poterant impediri : ergo nondum certi habebantur: ergo ille non abstulit fructus : ergo non tenetur reddere.
Si autem dicas, quod tantum semina. Contra: Tantum valet res, quantum vendi potest : sed ille pro agro seminato plus vendendo acciperet, quam semina: ergo ille plus reddere tenetur.
irem queritur, Utrum ille leges Domini, quae de restitutione tanguntur, Exod. xxu, 4, scilicet, quod ovis reddatur in quadruplum, et bos in quintuplum adhuc tenent vel non ?
Videtur, quod sic: quia de moribus sunt et necessariis ad salutem : ergo adhuc tenent. Propatio prime est: quia restitutio est de necessariis ad salutem, et de moribus hominum.
Contra : 4. Hic in Litera non dicitur plus, nisi quod restituatur ablatum : ergo videtur, quod ad plus non tenctur.
2. Item, Nos videmus quod in judicio non condemnatur ad plus, quam intulit in damno : ergo ad plus non tenetur.
3. Item, Aristoteles dicit, quod justum est quale, ut tantum reddat quantum intulitin damno: constat autem, quod si plus reddat, erit inequalitas: cum igitur inequalitas sit idem quod injustitia, injustum est si cogatur ad plus dandum, ut videtur.
Souvtio. Dicendum videtur, quod ad omne illud ablatum quod cum dolore amittitur, et cum delectatione et utililate vel honestate possidetur, sequitur tentio ad restitutionem ex parte auferentis illud quocumque modo auferat: sicut multi modi habiti sunt in preecedenti articulo hujus questionis.
Ad 1p autem quod primo queritur dico quod detractor tenetur ad restitutionem, sed duplex est fama, scilicet in re pep. tinente ad veram laudem, cujus oppogi. tum est vere vituperium : et haec est vir. tus et vita secundum virtutem, vel saltem sine vitio, quia nihil vere laude dignum est nisi virlutis actus. Est etiam fama in scientia, vel militia, et hujusmodi: jp quibus non est laus nisi vana. Et primam tenetur restituere qui injuste abs. tulit. Non autem injuste aufert qui dicit ubi prodesse debet, scilicet Pralato, vol pluribus corripientibus: et si hoc non valet, denuntiat Ecclesia, ut confusione peccator resipiscat : ille enim talem famam non aufert, sed velamen malitie manifestat. Si autem intentione infamandi evomat mala, dico quod restituere tenetur, si tamen criminosa evomuerit. Ad Hoc autem quod objicitur, dico quod etsi verum sit quod dixit, ipse potest ire ad illos quibus dixit, et dicere quod intentione infamandi dixerit. Si autem queratur, utrum verum dixerit, vel non? Ad hoc non tenetur respondere, sed caule evadere sine mendacio, ut docet Augustinus in libro de A/endacio. Et per hoc patet solutio ad secundum, © etad omnia quae queruntur circa illud.
Ad aliud dicendum, quod ille qui impedit alium : aut juste imipedit, scilicet quia sciteum indignum tali honore vel tali re, et tune non tenetur: aut injuste, ettunc dico, quod tenetur satisfacere, sed non tamen reddere, quia ille rem illam adhuc adeptus non erat: hac autem satisfactio debet fieri secundum possibilitatem satisfacientis, et arbitrium bonorum virorum.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod non dat occasionem damni rei quae habetur, sed quam pro- - babile fuit haberi, poterat tamen aliquo casu non haberi, quia sepe contingunt infortunia non previsa.
Ad aliud dicendum,fquod iste peccavit in proximum damnificando eum : sod non tantum, quantum si ipsa res quiete jam fuisset possessa: et ideo non ad tantum tenetur, sed juxta arbitrium bonorum.
Ad tw quod ulterius queritur de tertio casu, dicendum quod solvere non est difficile : sed tenetur tantum, quantum ager seminatus pro tempore illo vendi consuevit : et hoc est plus et minus, secundum quod propinquius exspectantur fructus, vel remotius a messe.
Ad uoc quod queritur de legibus, Exod. xxu, 1, dicendum, quod hodie non tenent nisi ex nova constitutione sanciantur. Hujusmodi enim leges judiciales erant habentes aliquid significationis de futuro : et quoad hoc quod erant judiciales pro tempore et loco aggravabant plus vel minus in terrorem villi illius quod in populo vigebat, ut scilicet populum a tali vitio citius averterent. Secundum autem quod aliquid habebant significationis de futuro, cum aliis ceremoniis in Novo Testamento sunt implete et evacuate.
Ad noc autem quod objicitur, quod sunt de moribus, dicendum quod de moribus quidem sunt : non tamen sunt morales proprie, prout moralia dividuntur contra judicialia: quia hoc modo moralia non sunt nisi illa precepta quae precipiunt actus alicujus virtutis moralis: hoc autem non fit in illis, sed ad terrorem erat aggravantium damnum, eo quod per avaritiam libenter rapiebant aliena, precipue animalia, quae in illo populo tune temporis abundabant.
On this page