Text List

Articulus 3

Articulus 3

An poenitentia praedicetur de omnibus partibus suis simul in summa, an sigillatim ?

ARTICULUS III. An poenitentia praedicetur de omnibus partibus suis simul in summa, an sigillatim ?

Tertio quaeritur, An poenitentia predicetur de omnibus partibus illis simul in summa, an sigillatim ? ,

Videtur autem, quod tota salvatur in contritione : quia

1. Multos credimus salvari per solam contritionem, in quibus non contemptus religionis, sed articulus necessitatis confessionem excludit.

2. Item, Luc. vu, 37 et seq., de Maria Magdalena, cujus signa contritionis scribuntur, non tamen confessio, nec satis—- factio injuncta.

3. Item, De Petro, Matth. xxv1, 15, cujus contritio significatur, non confessio, vel satisfactio. Et in sequenti distinctione de hoc multe auctoritates inducuntur in Littera. Ergo videtur, quod ista tria nec sunt partes integrales, nec essentiales, sed tantum secundum bene esse.

4. Item, Hoc videtur de satisfactione : quia sepe sufficit lamentum contritionis ad deletionem totius : ergo tunc non oportet injungere satisfactionem pro peccato : et si injungitur, fit hoc ad conservandum in bono potius, quam ad deletionem peccati.

3. Item, Ponamus, quod aliquis contritus statim moriatur : constat, quod ipse salvabitur : ergo ad salutem non exigitur confessio et satisfaclio.

6. Ex his rationibus videtur esse substantialior contritio, quam aliqua aliarum : quia contritio sine aliis quandoque fit et sufficit : alias autem sine contritione numquam.

Soturio. Ad haec autem et omnia similia dicendum videtur, quod ista tria partes potestative sunt poenitentia, et omnes simul operantes in ipsa, et etiam successive : omnes quidem simul, secundum quod una est in actu, et due, vel una in volo: sicut cum contritio est in actu, et confessio et satisfactio sunt in voto : et cum confessio est in actu, virtus contritionis est in ipsa, et satisfactio in voto : et cum satisfactio est in actu vis confessionis est in ea secundum quod est injuncta pro peccatis, et vis contritio.. nis quoad dolorem et peccati detestatig. nem : et sic humquam una separatur ah altera : et hac non repugnant. Et penitentia perficitur in una sine altera, et non perficitur in una sine altera. Et hee iterum non habent repugnantiam.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad Atiup dicendum, quod aliter est in his in quibus ipse Dominus formam habuit sacerdotis absolventis : quia presentatio sufficiebat apud eum qui novit et morbum et morbi circumstantiam, Et satisfactio generalis intelligitur in hoe quod dixit Jesus mulieri adultere : Jam amplius noli peccare’.

Ad tertium de Petro similiter est dicendum : tamen in his non excluditur votum confitendi, vel etiam actus confessionis : quia multa sunt facta quae non sunt scripta, ut dicitur in fine Evangelii Joannis?.

Ad aliud dicendum, quod satisfactio ad minus requiritur in voto et lamento interior! : quia satisfactionis modus est multiplex, scilicet per poenam interiorem et exteriorem secundum quod etiam aliquid adjunctum confessioni reducitur ad satisfactionem, sicut erubescentia, et lamentum contritionis : et hoc modo etiam est satisfactio quaedam : quia, sicut diximus, in poenitentia est quodammodo sicut in numero, qui secundum aliquid © est homogenium et secundum aliquid est heterogenium.

Ad aliud dicendum, quod ille qui sic conteritur, habet in voto confessionem et satisfactionem.

Ad aliud dicendum, quod ille partes possunt considerari in habitu, vel in actu: vel voto, et exsecutione. Si primo modo : tunc poenitentiae est magis essentialis contritio, quam aliz. Si autem secundo modo : tune omnes sunt substantiales, sed ordinate, ut dictum fuit prius, ubi assignatur qualiter una est in alia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3