Text List

Articulus 4

Articulus 4

An sicué Deum tribus modis offendimus, sciliceé corde, ore, et opere : ita tres partes poenitentiae respondent istis tribus modis offendendi ?

ARTICULUS IV. An sicué Deum tribus modis offendimus, sciliceé corde, ore, et opere : ita tres partes poenitentiae respondent istis tribus modis offendendi ?

Deinde queritur de his quae dicuntur in Littera, ibi, A, circa initium : "Hee est fructifera poenitentia, ut sicul, tribus, etc."

Nihil enim videtur hoc dicere : quia i. Ad peccatum quod fit in corde, tenemur conteri, confiteri, et satisfacere : ergo si cessent etiam alii duo modi peccandi, omnes partes poenitentizw concurrunt ad peccatum solius cordis : ergo tres partes poenitentiae non respondent his tribus modis peccandi.

Hadem est objectio de peccato solius oris, et de peccato solius operis.

2. Item, Pcenitentia ordinatur ad expulsionem actualis peccati secundum peenam et culpam : constat autem, quod culpa et poena sunt in solo peccato cordis : ergo tota poenitentia ordinatur contra illud : ergo falsum est, quod sic accipiantur partes poenitentiae, quod penes tria instrumenta peccandi, tres sint partes poenitentia.

Si dicas, quod hic non intelligitur os carnis, sed potius os spiritus : sicut dicit Dominus, quod ea "quae procedunt de ore, de corde exeunt, ut cogitationes male, furta, blasphemiz,etc.Hec sunt quae coinguinant hominem".

Contra : Os illud, aut est sensualitatis, aut delectationis secundum inferiorem partem rationis, aut cogitationis qua sibi homo interius loquitur de peccato faciendo. Et quocumgue modo dicatur, superfluit quod dicitur peecatum cordis : quia idem erit dicere peccatum cordis, et oris.

3. Item, Tune superfluit tertia pars in quibusdam peccatis, scilicet in peccato cordis et oris.

Item, Secundum hoc non respondent ei partes poenitentiae : non enim dicimus, guod sicut est os .interius quo peccamus, quod ita sufficit ore interiori confiteri, sed potius ore exteriori oportet fieri confessionem : ergo non est os interius de yuo hic dicit, quod peccato oris per contrarium respondet confessio.

4. Ulterius, Videtur quod secundum istam assignationem non debet esse nisi una pars poenitentia, scilicet contritio : quia in omni morbo sufficit occurrere cause : amputata enim causa, preciditur morbus : sed motivum in homine est cor, os autem et manus mota tantum. Si igitur motivum erit bene se habens, ea que moventur, necessario bene se habebunt : sed per coniritionem bene se habet cor, ut dicitur in ZLitiera : ergo per contritionem alia bene se habebunt ex continenti : ergo superfluunt confessio et satisfactio.

3. Hem, Videtur male dicere, quod. peccato oris respondeat confessio : quia peccatum oris supponit peccatum cordis sicut causam : ergo peccato oris respondent duo, scilicet contritio et confessio.

Eadem est objectio de peccato operis : quia illud etiam supponit peccatum cordis : ergo illi respondebunt contritio et satisfactio sine confessione, ut videtur.

SoLurio. Quidam dixerunt, sicut in objectione dictum est, quod in omni peccato illa tria concurrunt, scilicet cor, os, et opus: et trahitur hoc ab Augustino in libro XII de Trinitate, qui exponens illud verbum Domini, Matth. xv, 18 : Que procedunt de ore, de corde exeunt, etc., ponit os interius, et redit ad hoc quod cor facit primam peccati conceptionem : sed quia os in duos usus congruit, scilicet locutionem, et comestionem, ideo perpetratio apud se peccati dicitur Jocutio cordis, et est actus interioris oris, secundum quod congruit in usum loquele. Item, secundum quod congruit in usum comestionis in qua est delectatio et incorporatio cibi, respondet sibi interior | delectatio peccati. Preeter autem haec duo est ipse peccati actus, qui est interius vel exterius. Et ita quidam dicere volebant, quod ad omne peccatum tres pcenitentice partes exiguntur. Sed ego judico hoc non esse secundum intentionem hujus Littere. Unde dico, quod partes poenitentiae dupliciter respondent peccato, scilicet ut medicina tantum, et sic omnes tres partes poenitentiae respondent omnibus peccatis : respondent etiam ut medicina simul et habentes congruentiam in actu et in instrumento agendi, et sic contritio non respondet nisi peccato cordis, et confessio non nisi peccato oris, et satisfactio non nisi peccato operis : et hoc non est difficile intelligere cuilibet : et hic est intellectus Auctoris inductus in Littera.

Dicenpdum ergo ad primum, quod omnes partes exiguntur contra quamlibet peccati differentiam, ut medicina sunt, et hoc modo sunt partes poenitentia : sed non oportet propter hoc quod omnes cum qualibet peccati diflerentia convenientiam habeant in actu et instrumento agendi.

Per idem patet solutio ad sequens.

Ad aliud quod ulterius queritur de quorumdam adaptatione, dicendum quod ab Augustino est, ut dictum est, sed non ad propositum secundum Littere intentionem.

Ad aliud autem quod contra objicitur, dicendum quod cor quando omnia intus” ponuntur, strictilus sumitur : quia licet omnes illitres actus sint cordis, tamen in concipiendo est in actu cordis, quod est prima causa motuum : et in loquendo intus vel delectando est cor, non ut cor, sed in officio oris, et ministrando actum interiorem, est in officio manus.

Ad aliud dicendum, quod non egt sie mile omnino in peccati perpetratione, o medicina peccati : quia medicina est ab extra, perpetratio vero peccati ab intra. et ideo non eodem modo respondent ej secundum hanc adaptationem poenitentia partes : et ideo oportet confessionem ab extra fieri : quia illa accipit medicinam q clavibus Ecclesiae, quod fieri non potest nisi peccatum procedat in notitiam ha. bentis claves : et ad hoc non sufficit Os interius, sed exterius oportet adesse,

Ad aliud dicendum, quod cor non potest se bene sufficienter habere, nisi per opus oris et manus: quia sicut dictum est, medicina peccati in culpa et poena est a partibus poenitentiae : et pars medicine quae est a clavibus, non accipitur nisi confessione qua peccatum procedit in notitiam habentis clavem : alia autem pars trahitur a consuetudine quae facit bonum cordis habitum removentem difficultatem bene operandi: et illa non potest esse in corde nisi per opus.

Ad aliud dicendum, quod partes penitentiae dupliciter respondent peccato, ut dictum est : et illa objectio non procedit nisi uno modo: et tamen verum est quod concludit : quia confessio supponit contritionem, si vera est : et satisfactio supponit contritionem et confessionem : sed non sequitur, quod in peccato operis duo sufficiant, scilicet contritio et satisfactio, et in peccato oris alia duo, scilicet contritio et confessio. Et ratio hujus jam supra dicta est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4