Articulus 5
Articulus 5
An tribus differentiis peccati quae sunt cor, factum, et consuetudo, correspondeant tres partes poenitentiae ?
ARTICULUS V. An tribus differentiis peccati quae sunt cor, factum, et consuetudo, correspondeant tres partes poenitentiae ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : "Sunt enim tres pec cati differenti, etc."
Videtur autem haec insufficiens : quia 1. Nihil est hic cui respondeat confessio proprie : omni enim facto respondet satisfactio.
2. Item, Videtur, quod haec assignatio non conveniat omni peccato : quia multa peccata non producuntur in publicum, sed manent occulta: ergo illis nec confessio nec satisfactio respondebit, ut videtur.
Item, Multi peccant semel, et non trahunt in consuetudinem : et illis iterum non videtur haec adaptatio convenire.
Si dicas, quod confessio respondet defensioni peccati, et satisfactio consuetudini : adhuc videtur non competere : quia multi sunt, qui peccatum suum numquam defendunt : et tamen confiteri tenentur.
3. Item, Gregorius in Glossa super Job, ut, 14 et 12, aliter distinguit ibi : Quare non in vulva, etc. Est enim secundum eum peccatum in vulva, peccatum in corde : egressum ex utero, in opere : exceptum genibus, in quibus blanditur ei fomentum blandiens per adulationem : et lactatum uberibus, nutritum per. mali consuetudinem. Ergo videtur, quod quatuor secundum hoc debent esse modi sa~ tisfaciendi.
4. Item, Secundum genera morborum multiplicantur medicine diverse : constat-autem septem esse genera morborum capitalium in actuali peccato : ergo secundum hoc multiplicari debent partes medicine : sed medicina peccati actualis est poenitentia : ergo septem debent esse partes poenitentia, ut videtur, et non tres tantum.
Si dicas, quod medicina ordinatur contra morbi radicem.Conrra : Quia secundum hoc non deberent esse nisi due partes vel una : quia, ut dicit Augustinus, "Omne peccatum est,aut ex timore male humiliante, aut ex amore male inflammante." Et hc est Glossa super illud Psalmi Lxxix, 17 : Incensa igni.
Adhuc reducit idem Augustinus illam radicem quae est timor male humilians, ad illam quae est amor male inflammans : ergo secundum hoc non deberet esse nisi una pars medicine, quae ordinetur contra malum amorem.
1. Quid ordinatur contra illas quas tangit Joannes in I Canonica, n, 16 : Omne. quod est in mundo, concupiscentia carnis est, etc. ? Contra nullum enim illorum ordinatur directe aliqua pars peenitentia.
2. Item, Videtur quod Augustini insufficiens est adaptatio in Lzttera : quia non adaptat nisi contra morbum occidentem vel mortificantem : morbus autem venialis non mortificat : ergo contra illum non ordinatur aliqua pars penitentiae : quod est contra ea quae infra in hac eadem distinctione dicentur in Littera, ubi facit Magister tractatum de confessione et satisfactione venialium.
Solutio. Dicendum, quod haec adaptatio quam facit Augustinus etiam per congruentiam fit ad partes poenitentia : et non fit prout ipse partes accipiuntur in ratione medicine tantum : sed differt hec adaptatio a praecedenti : quia precedens facta est per congruentiam substantiae peccati et instrumenti ejus, ad substantiam partium poenitentia : ista autem fit per conformitatem proprietatis ad proprietatem, et potest sic fieri : Omne peccatum mortale communiter habet mortificationem vit# spiritualis : cum hoc autem adjunguntur ei tria, scilicet duo in comparatione ad peccantem, et tertium in comparatione ad proximum. In comparatione autem ad peccantem duo sunt : zelatio turpitudinis ne reprehendatur, et haec mala est : et iteralio vel defensio cum reprehenditur, et hec significat duritiam cordis, vel voluntatis obstinationem in peccato. Tertium, in comparatione ad proximum, est scandajum per malum exemplum. Et haec significantur in tribus mortuis, ut patet in fittera. Compunctio autem per hoc quod est dolor cordis occultus, ordinatur contra delectationem in occulto : et confessio contra malam manifestationem peccali, quia confitens per ministrum Ecclesie reconciliatur Ecclesia : satisfactio autem per altitudinem boni contrariatur consuetudini male inducendo contrarium habitum, qui removet difficultatem bene agendi.
Ad primum ergo dicendum, quod ista adaptatio est per modum congruentiae ad id quod frequentius est in peccato. Vel dicendum, quod duplex est peccati manifestatio, scilicet in presenti coram hominibus, et in futuro judicio, et tunc coram Deo et Angelis : et verecundia confessionis abolet modo verecundiam que fieret in judicio, si modo non manifestaretur.
Ad aliud dicendum, quod omnis majus actus relinquit dispositionem debilem vel fortem inclinantem actum similem : et illa dispositio vocatur hic consuetudo.
Ad noc autem quod objicitur de distinctione beati Gregorii, dicendum, quod illa sumitur penes ea quae retinent hominem in peccato, et quandoque non sunt peccata ejusdem : sicut quando blanditur ei vitio adulationis, adulatio in alio est, scilicet in adulante. Lactatio autem idem est quod consuetudo, et egres— sus ex utero idem quod manifestatio generaliter sumpta, et conceptio idem quod cordis occultum : et ideo quarto ablato, illa divisio revertitur ad istam sub alia metaphora signata.
Ad aliud dicendum, quod partes ponitentiae non adaptantur capitalibus vitiis : quia cum poenitentia sit in opere interiori, necesse est quod multiplicetur secundum operandi instrumenta, in quibus radicem morbi excidit : omnia autem capitalia possunt tribus instrumentis peccandi perpetrari ; et ideo unicuique capitali respondent omnes partes Peni. tentia.
Ad aliud dicendum, quod duplex est radix peccati, scilicet innata ex radicg corrupta, et facta ex opere peccati - et contra primam non ordinantur Partes penitentiae, sed contra secundam. Unde habitum est in praecedenti distinctione, quod satisfactio est causam peccati excj. dere, etc. Sed radices quas tangit Augustinus, sunt innate a natura corrupta
Dico autem radices factas ex peccato, sicut culpam et pronitatem, quae relin quuntur ex peccato actuali et inclinant ad sequens ejusdem speciei peccatum.
Ad aliud dicendum, quod Joannes non At: tangit radices peccati ex parte peccantis, “ sed potius ex parte objecti moventis ad peccandum : poenitentia autem partes non ordinantur contra peccatum ex parte objecti moventis, sed potius ex parte peccantis, secundum hoc quod relictum est in ipso per opus actualis peccati interius vel exterius. Et per hoc patet solutio ad omne illud quod objicitur de radicibus vitiorum.
On this page