Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quid sit contritio in genere ?

ARTICULUS VI. Quid sit contritio in genere ?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, post initium : "Compunetio nobis commendatur, etc."

Et queruntur hic sex de compunctione : quorum primum. est, Quid sit genere ? Secundum, Quid sil propria diffinitione ? Tertium, Quae sit differentia inter contritionem, -attritionem, et compunctionem? Quartum, Cujus partis anime sit contritio ? Quintum, Utrum eodem modo fiat semper in Novo et Veteri Testamento ? Sextum, Quid moveat ad contritionem,.utram fides, vel alia. virtus? et si fides, ratione cujus articuli movet ad ipsam? .

Ad primum objicitur sic : 1. Omnis dolor est in genere passionis : contritio est dolor quidam : ergo est in gemere passionis. Prima patet de ge. SECUNDA patet per illud Augustini supra habitum : "Semper doleat, et de dolore gaudeat, etc."

2, Item, Augustinus : "Si poenites, pena tenet te :" constat autem, quod hoc maxime dicitur propter contritionem : ergo contritio est poena tenens penitentem : sed omnis poena est passio : ergo, etc.

3. Item, Contraria sunt in eodem genere: sed dolor et delectatio opponuntur contrarie : ergo sunt in eodem genere: sed delectatio est in genere quod est passio, ut dicit Philosophus : ergo et dolor, et per consequens contritio.

4. Item, Omne illud secundum quod aliquid alteratur proprie, est passio, vel passibilis qualitas : sed secundum dolorem fit alteratio hominis proprie : ergo est passio vel passibilis qualitas. Prima scribitur in septimo Physicorum. Srcunda autem patet per hoc quod Philosophus dicit in VIII Ethicor um, quod dolore et delectatione alteratio est habentium sensum. Cum igitur contritio sit dolor quidam, erit in genere passionis, etc,

5. item, Si contritio contrariatur peccato, quantum ad aliquid habet contrarietatem ad ipsum : sunt autem in pecca~ to duo, scilicet libido sive delectatio com- mutabilis boni, et aversio ab incommutabili bono : sed constat, quod non contrariatur ratione aversionis : ergo ratione delectationis in bono commutabili, quia contritio dolet de delectatione. Cum igitur delectatio sit passio, et dolor est passio, ut videtur.

6. Item, Supra’ habitum est, quod poenitentia est amaritudo anime pro malo quod quisque commisit. Et hoc maxime competit ratione contritionis : ergo contritio est quaedam amaritudo anime : sed amaritudo anime est passio : ergo et contritio, etc.

7. Item, Sicut se habet corpus ad passionem sibi illatam, ita spiritus ad passionem quae sibi infertur : sed omne immutans corpus, passio quaedam est corporis : ergo etiam omne immutans spiritum, passio quaedam erit spiritus : dolor autem contritionis immutat spiritum ergo est quaedam passio spiritus.

8. Si dicas, ut quidam dicunt, quod in’ contritione dolor est materialis, et voluntas actualis est circa dolorem, et illa est actus et formalis pars contritionis : et ideo contritio non est in genere passionis nisi gratia ejus quod est materiale in ipsa. Contra : Ira, misericordia, nemésis, non sunt sine voluntate : et tamen a Philosopho dicuntur esse passiones : ergo ex hoc quod voluntas sit circa aliquid, non facit ipsum non esse passionem.

9. Item, Ex hoc quod voluntas est circa aliquid, non variatur essentia ipsius : quia aliter oporteret dicere, quod quelibet res variatur in essentia quando est volita, et quando non est volita constat autem, quod dolor sive tristitia secundum se passio est : ergo etiam sive sit circa eam voluntas, sive non, adhuc erit passio : sed contritio dolor est : ergo est in genere passionis.

10. Item, Omne’ illatum a quodam agente, passio est: sed omnis dolor est illatus a quodam agente : ergo est pas- sio. Prima probatur ex diffinitione passionis. Secunda probatur ex hoc quod dolor est a contrario corrumpente : et contrarium corrumpens quoddam agens est aliud ab ipso quod corrumpitur.

Sed CONTRA: 1. Nulla passione meremur : contritio est passio quaedam : ergo contritione non meremur. Probatur autem prima et a communiter loquentibus, et ab eo quod meriti principium est in nobis, passionis autem principium est in alio. Szcunpa autem pro hypothesi accipitur ab adversario.

2. Item, Nihil cujus principium effectivum non est in nobis patientibus, ca-. dit in praecepto: passionis principium effectivum non est in nobis patientibus : ergo non est in precepto : sed contritio est in precepto : ergo a destructione consequentis ipsa non est passio. Prima probatur, quia non precipitur nisi opus cujus nos domini sumus et causa. SzcunpaA patet per diffinitionem passionis.

3. Item, Nulla passio est virtus, vel pars virtutis : contritio est virtus, vel pars virtutis : ergo contritio non est passio. Prima probatur ex hoc quod habetur in If Ethicorum, quod virtutes habitus sunt, non passiones. Secunda probatur per ante habita : quia dictum est, quod poenitentia est virtus, et contritio est virtus, vel pars poenitentia.

Item, Nulla passio est optimorum operativa : sed contritio est optimorum operativa : ergo contritio non est passio. Propario prime est, quia non operatur optima nisi habitus, qui non est in gene~ re passionis, ut dicit Philosophus. Secunda patet per hoc quod laudabile et remunerabile est opus contritionis.

4. Item, Nulla passio contrarietatem habet ad habitum aliquem : sed contritio habet contrarietatem ad habitum vitiorum : ergo contritio non est passio. Prima probatur ex hoc quod contraria sunt in eodem genere proximo. SEecunpA ex hoc quod nihil expellit aliud nisi contra- rium : et contritio expellit omnes habitus vitiorum.

Solutio. Sine preejudicio videtur mihi distinguendum esse in contritione - > aut enim est poenitentiae virtutis, aut Peni. tentiae sacramenti : et quae sit differentia inter ista, ex superioribus satis patet, g; est poenitentiae virtutis : sic non est pars, sed actus quidam, ad quem movet poe nitentia virtus, prout est detestans peccg. tum perpetratum, in quantum peccatun perpetratum est. Et quia hic actus punitivus sui est et vindicativus, non est sing peena : et tamen illa non dat ei essen. tiam formalem : quia pceena se habet aq actum voluntatis, sicut factum ad fa. ciens : et tunc dicitur confritio, non contriti passio, sed potius conterentis actus factivus poene in contrito. Et licet idem sit conterens et contritum substantia, esse tamen non est idem, ut infra patebit.

Si autem accipitur poenitentia ut sacramentum, tune nihil prohibet passionem esse aliquid de essentia contritionis : quia poenitentia ordinatur contra peccatum, per poenam satisfaciens de peccato: et sic meo judicio contritio est contriti passio voluntarie suscepta vel facta pro peccato. Secundum autem istas duas vias oportet respondere argumentis ad utramque partem inductis.

Av Hoc ergo quod primo objicitur, sustinentes quod contritio est virtutis. poenitentiae motus quidam, dicimus quod dolor quidem est in genere passionis, sed contritio sic sumpta non est dolor, sed potius actus factivus doloris in contrito : et ideo contritio vel virtus est, in habitu sumitur : vel actus, si in actu consideratur, et non est in genere passi0nis hoc modo sumpta.

Ad probationem dicendum, quod Augustinus vocat dolorem prout est materia poenitentiae sacramenti, et non. prout est virtus, vel virtutis,

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de signis ponitentio hoc modo, prout significatur causa per effectum : pena enim est effectus poenitentiae et contritionis, ut jam patuit : et non intendit, quod poena essentialiter sit pcoenitentia, vel contritio.

Ad aliud dicendum, quod contritio prout est contriti actus, vel habitus, non contriatur delectationi, sed tantum prout est passio contriti : et dico habitum contritionem secundum id quod est,licet proprie nominet vel aclum vel passionem : quia nomen verbale est, et potest ab activo et passivo descendere. Sed nos etiam nominamus habitum eodem nomine, ideo quia habitus quidam propria nomina non habent.

Ad aliud dicendum, quod in veritate omne quod alterat, physice loquendo, est passio, vel passibilis qualitas: sed non dicimus accipientem habitus alteratum, sed potius perfectum : neque alteratum eum qui de habitu agit, nisi hoc sit aliud genus alterationis, ut dicit Philosophus in secundo de Antma : sed nos non dicimus, quod contritio prout dicitur conterentis actus, sitalterans contritum, sed potins prout est passio contriti et subjecti: et hoc etiam tantum est in genere passionis : sed sic nec est virtus, nec actus virtutis, sed potius effectus ejus in eo circa quod agit virtus pcenitentie sive contritionis, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod contritio et quelibet alia virtus, duplicem habet contrarietatem ad vitium et peccatum. Unam in speciei sue essentia : sicut album contrariatur nigro, et sic una virtus duobus vitiis vel uni opponitur, quorum ipsa est medium. Aliam autem habet contrarietatem ad ipsum in suo toto in quo radicatur, quod est gratia gratum faciens que contrariatur peccato non in hac specie vel in illa, sed omni peccato, secundum quod est culpa et offensa Dei: et quoad hoc etiam una virtus non est sine alia. Et secundum hunc modum virtute totius, et aliarum conjunctarum sibi in toto illo, unam habet contrarietatem ad omne peccatum. Utroque istorum modo- rum contritio contrariatur peccato se= cundum se totum. Sed verum est, quod delectatio quee est ex peccati actu, contrarium habet dolorem qui est ex actu conterentis, sicut passionem contingit contrariari passioni.

Ad aliud dicendum, quod poentientia accipitur ibi in ratione sacramenti, in quo dolor materia est, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod bene conceditur quod dolor immutans spiritum, passio est secundum quod hujusmodi: sed ille non est essentialis nisi sacramento, non virtuti, ut habitum est. Nec aliquis capiat hoc quod dico immutari spiritum, quia intelligo spiritum immutari, idem quod hominem secundum spiritum immutari: quia anima proprie loquendo et per se non movetur, sed potius per accidens.

Ad aliud dicendum, quod illa solutio bona est, dummodo debite intelligatur : non enim sic intelligitur, quod dolor sit materialis, sicut pars materialis est essentialis, sed potius circa quam est volun~ tas conterentis, sicut circa effectum : et tunc patet, quod nihil est contritionis pars, secundum quod contritio est virtus : sed ego non reputo inconveniens, quod dolor sit essentialis poenitentia, secundum quod est pars sacramenti, et manens in genere passionis.

Et per hoc idem etiam patet solutio ad sequens : quia voluntas non variat volitum, sed potius e converso: sed contri-. tio non nominat hoc, secundum quod descendit a verbo activo, sed potius. con-. terentis habitum vel actum, ut dictum. est.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi de dolore loguamur, non est illatus ab alio agente, sed potius eodem, non ut eodem sumpto: et qualiter hoc fit, infra queritur : sed hic sufficit, quod contritus ipsemet sibi infert dolorem : tamen concedo plane, quod dolor passio est, et etiam contritio, secundum quod est ex parte contriti, et non .conterentis: sed hoc modo pars est sacramenti, etnon virtus, vel pars virtutis.

Ad probationem dicendum, quod contrarium non facit dolorem, sed potius idem contrarie afficiens per voluntatem cirea peccatum : quia primo voluit hoc cum fecit, modo autem detestatur et dolet. Et haec duo congrue respondent peccato ratione duorum quae sunt in ipso, scilicet libido sive dilectio boni commutabilis, et ratio offense divine.

Ad wm autem quod in oppositum objicitur, oportet iterum dicere, quod nos concessimus quod dolore meremur, se. cundum quod est aliquid sacramenti, sicut materia in qua sacramentum perficitur : eo quod hoc sacramentum querat sibi materiam interiorem, sicut alia exteriorem : et causa jam supra dicta est.

Dicendum igitur, quod passiones dupliciter considerantur, scilicet in comparatione ad agens, et in comparatione ad patiens. Et primo modo dupliciter considerantur : agens enim ipsas, aut est intra voluntarium et discretum, id est, volens et discernens in agendo : aut extra. Si intra : tunc illa passio potest esse meritoria, vel demeritoria : quia est voluntaria, exclusa violentia, et ignorantia : et sic est dolor in contritione. Si autem est extra: tunc nec est meritoria, nec demeritoria: et sic probatur, quod passionibus non meremur. Si autem consideratur ex parte suscipientis, adhuc dupliciter consideratur: aut enim secundum quod est tantum transmutans passum, aut prout bene vel male informatur a voluntate sustinendi honesta causa vel inhonesta. Si primo modo: tunc etiam verum est, quod passionibus non meremur: et hoc est considerare passionem ut passionem. Si secundo modo : tunc passionibus contingit aliquem mereri vel demereri, secundum quod bene vel male per voluntatem informatur : sed non erit meritoria passio ex se, sed ex illo quod voluntas ponit circa eam, :

Ad aliud dicendum, quod prima per Adon se loquendo vera est. Secunda autem ge. nl neraliter proposita, falsa est, sed parti. culariter vera est. Et ratio hujus patet ex prehabita distinctione.

Ad aliud dicendum, quod passio quen aq est dolor secundum quod est passio, non est contritio virtus, vel aliquid essentia ejus, sed est aliquid sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod non contrariatur vitio per hoc quod est hac passio, sed potius per hoc quod est habitus, ut dictum est. Sed tamen ipsa passio expellit peccatum, sed operatione sacramenti, non virtutis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6