Articulus 7
Articulus 7
Quid sit contritio propria diffinitione ?
Dicunt autem quidam, quod est dolor voluntarius pro peccatis semper puniens in se quod dolet commisisse.
SED CONTRA : 1. Sicut supra habitum est, ista est diffinitio quaedam poenitentiae : ergo male aptatur parti poenitentiae.
2. Praeterea, Videtur non esse dolor : quia dicit Augustinus in libro de Civitate Dei: "Dolor ex carne, est dolor quedam ab ejus passione dissensio: sicut anime dolor, qui vocatur J¢ristitia, est dissensio ab his rebus quae nobis nolentibus acciderunt *." Constat autem,quod peccata non acciderunt nobis nolentibus, precipue actualia mortalia, contra quae specialiter ordinatur contritio.Ergo vide- tur, quod non sit dolor de illis : et contritio est de illis : ergo contritio non est dolor, ut videtur.
3. Item, Videtur quod nihil sit dictum, dolor voluntarius: aut enim hoc est dictum, quod voluntas doleat, aut quod yoluntas sit de dolore quo aliud aliquid dolet quam ipsa voluntas. Si primo modo. Contra : Nihil de quo est voluntas ut voliti afficientis voluntatem, dolet voluntas, sed potius gaudet in illius consecutione : sed hoc modo, sicut dicit adversarius, de dolore est voluntas: ergo non dolet, sed gaudet in illius consecutione.
4. Item, Non videtur philosophicum dictum esse, quod voluntas dolet: sic enim dicunt Damascenus, Gregorius Nazianzenus, et Aristoteles : "Omnis voluntas in ratione est: et si rationalis non est, voluntas non est." Dicit autem Aristotelesin VII Ethicorum,quod "omnis delectatio est generatio vel motus in sensibilem animam :" ergo nulla delectatio est in rationali: et voluntas est pars anime rationalis : ergo nulla delectatio est in voluntate : sed opposita habent fieri circa idem : ergo etiam nulla tristitia est in voluntate : sed dolor est tristitia, ut dicit Augustinus in auctoritate, sic quod ipsa dolore afficiatur, ut videtur.
5. Item, Nihil dolore potest affici secundum se, nisi quod habet contrarium secundum se: sed voluntas secundum se accepta prout est pars anime rationalis, non habet contrarium secundum se : ergo dolore non afficitur secundum se.
6. Si autem dicitur dolor secundo modo voluntarius, scilicet quia est voluntas de dolore quo aliquid dolet extra voluntatem. Contra : Dolor qui est generaliter destructivus peccati, est de omni peccato : dolor autem in sensibili anima acceptus, non est de omni peccato: ergo non est destructivus peccati. Prima patet per se. Secunda autem probatur ex hoc quod multa peccata sunt quae nullum ha- bent. objectum vel delectationem in sensibili anima.
Inde sic : Dolor contritionis est generalis, et generaliter destructivus peccati : dolor autem predicto modo dictus non est generalis, generaliter peccati destructivus : ergo non est dolor contritionis : dictum autem erat, quod est dolor contritionis.
7. Ulterius queritur de hoc quod dicit ibi, Semper puniens. Constat autem, quod non loquitur de poena secundum habitum, sed secundum actum: sed existente poena secundum actum, non potest intense inesse alius actus : ergo non posset intense moveri umquam alio actu : ergo non posset intense diligere, vel credere, vel aliud hujusmodi : quod magnum est inconviens.
Isidorus enim sic diffinit : "Contritio est compunctio et humilitas mentis cum lacrymis, veniens de recordatione peccati, et timore judicii."
1. Primo, quia humilitas est virtus divisa a contritione, sive sacramentum, sive virtus sit: ergo non debet cadere in diffinitione ipsius. .
2. Secundo autem, quia videtur compunctio sive contritio non esse mentis proprie, sed potius partis sensibilis : quia omnis dolor est in parte sensibili, sicut innuit Augustinus dicens, quod "dolor est sensus eorum a quibus dissentit anima, ex carne ortorum."
Item, Philosophus dicit, quod "dolor est sensus divisionis continui:" ergo videtur, quod non sit mentis proprie.
Si dicas, quod mens est faciens compunctionem : tunc quaero, Quid vocatur ibi mens ? Constat enim, quod mens non dicit ibi aliquam partem sensibilis anime aut igitur dicit rationem, aut me- moriam, aut voluntatem, aut aliquid aliud quod sit in parte rationalis anime. Si rationem. Contra: Dolor dicitur esse voluntarius, sicut jam habitum est ex precedenti diffinitione : ergo non dicit rationem, sed voluntatem. Si dicat memoriam, idem objicitur. Si autem dicat voluntatem, hoc constat esse contra dicta Sanctorum et Philosophorum, qui numquam mentem pro voluntate posuerunt.
3. Si dicas, quod ponitur pro superiori parte anime, in qua sunt tres potentiae anime, scilicet memoria, intellectus, et voluntas. Contra : Conteri actus quidam est determinatus: ergo egreditur a potentia determinata: ergo non est mentis, secundum quod est communis illis tribus potentiis.
4. Praeterea, Quid est quod dicit, Cum lacrymis ? quia multi conteruntur sine lacrymis, sicut habitum est supra in aia distinctione. .
5. Item queritur, Quare dicit, Veniens de recordatione peccati ? Recordatio: enim peccati nata est inducere delectationem: cum igitur idem eodem modo se habens non sit causa contrariorum, videtur quod non debeat inducere dolorem.
6. Item, Timor judicii est timor servilis : et ille non est in contritione : ergo contritio non venit ex timore judicli, ut videtur.
Ivem, Aliam adhuc descriptionem ponunt quidam ex verbis Gregorii sic "Contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum inter spem et timorem."
1. Cum autem multe virtutes moveant ad contritionem, videtur quod non sit solum diffinienda per humilitatem, sed etiam per alias.
2. Item, Non potest esse essentialis predicatio, quando dicitur, contritio est humilitas : aut igitur contritio est causa humilitatis, aut e converso. Si primo modo: hoc non videtur potius quam alterius virtutis: quia sic est causa justitiae, et temperantiae, et aliarum virtutum, quae in contritione infunduntur ; ergo cum aliarum non dicitur esse causa, neg istius causa esse videtur. Si secundo modo. Contra: Fides et timor potiyg sunt causa: quia una ostendit unde non superbiendum, et altera fugit in quan. tum ordinatur ad poenam: ergo non de. bet dici contritio humilitatis, sed Potius contritio fidei et timoris.
3. Queritur etiam de hoc quod dicié Gregorius, Peccatum annihilans. Quia super illud Job, III, 19: "Servus liber g domino suo", dicit Gregorius, quod a peccato non liberatur perfecte in hag vita qui commisit illud: ergo videtur, quod in hac vita peccatum annihilari non. potest.
4. item, Queritur de hoc quod dicit;, Inter spem et timorem. Fides enim prima virtutum est : ergo magis movetur peenitens inter fidem et timorem, quam inter. spem et timorem.
3. Item, Spes non exsurgit nisi ex merilis et ex gratia, sicut patet ex sua diffi-, nitione : sed contritus in hoc presenti nunc primo non habet merita: ergo nec spei actum potest habere: ergo non movetur inter spem et timorem, ut videtur velle Gregorius.
Inventrur etiam alia diffinitio in Glossa, super Psalmum, ut, 3: Miserere mei, Deus: ubi sic dicitur, "Contritio cordis est sacrificium in quo peccata solvun-. tur."
2. Praeterea, Queritur de hoc quod dicit, Sacrificium. Hoc enim maxime videtur convenire illi parti pcenitentie in qua homo se offert ministro Ecclesia; cui sacrificium debet offerre: sed hoc fit in confessione: ergo confessio magis est sacrificium quam contritio.
3. Queritur etiam de hoc quod dicit ibi, In quo peccata solvuntur, Cum enim tota poenitentia non sit nisi ad peccati solutionem, videtur quod alie duae tes superfluant.
4. Item queritur, Qualiter peccata solvuntur in contritione? Si quoad culpam. Contra: Contritio quaedam poena est contriti, aut quidam actus conterentis, ut patet ex prehabitis. Si est peena contriti, cum poena non contrarietur culpe, non videtur debere solvere > culpam. Si autem est actus conterentis, gic est actus virtutis alicujus, qui est informatus gratia: ergo ante actum illum fuit remissa culpa: ergo non remittitur per actum illum: ergo peccata non solvuntur quoad culpam in sacrificio contritionis.
Si dicas, quod solvuntur quoad ponam. Contra: Quoad poenam etiam solvuntur in confessione et satisfactione : ergo non est proprium contritionis, et ita non debet ponitamquam differentia ultima in diffinitione ipsius.
InveniruR adhuc alia quae est Augustini, scilicet hec: "Contritio est dolor cum. remissione peccati vel remittens peccatum."
1. Contritionis enim dolor, aut est finitus, aut infinitus. Si finitus: constat autem, quod culpa et peccatum sunt infinita : ergo finitum potest in infinitum, quod est contra Philosophum. Si infinitus: constat autem, quod est contriti passio, vel actus conterentis, et pracipue est passio: ergo finiti erit passio infinita, quod iterum est contra Philosophum. Ergo videtur quod non sit dolor remittens peccatum.
2. Item, Constat quod dolor illea nobis est, et noster est: sed remissivum peccati numquam a nobis et nostrum est: ergo remissivum peccati non est dolor. Prima patet ex hoc quod dolere non competit nisi nature infirme sensibili qualis est nostra. Szcunpa patet per illud Isaiw, xumz, 25: go sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me: et illud Augustini, "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te."
Responsio. Dicendum, quod omnibus his descriptionibus satis bene describitur contritio : et in fine dicemus penes quid differunt.
Licet enim prima detur de poenitentia, tamen sibi maxime competit propter contritionem, sicut dixerunt quidam ante nos quibus nos in hoc consentimus: et per hoc patet solutio ad primum. Quia, sicut supra dictum est, licet poenitentia tres habeat partes, tamen maxime esse suum salvatur in prima quae est contritio, eo quod oportet illam secundum actum in omni poenitentia esse: et aliz quandoque non sunt, nisi in voluntate, sive in voto, vel proposito.
Ad aliud dicendum, quod voluntas duplex est, vel potius dupliciter consideratur, scilicet ante actum, et post actum quantum ad id quod remanet de actu in agente, ut dispositio, vel habitus, vel reatus, vel macula, vel omnia hec. Unde licet peccatum non acciderit nobis volentibus voluntate antecedente actum, inest tamen nobis volentibus voluntate sequenti: et hoc sufficit ad excitandum dolorem hoc modo. quo in precedenti questionis articulo notatum est.
Ad aliud dicendum, quod utroque modo dicitur dolor voluntarius: nec dicimus hoc ita esse solvendum, ut quidam scripserunt, scilicet quod voluntas duplex est: ut deliberans, et ut natura: et ut deliberans est, sic est de dolore, et dicitur dolor voluntarius: et ut natura est, sic dolet. Quia hoc omnino nihil est : quia voluntas ut natura dolet de contrariis nature, et gaudet de convenientibus eidem: et talia non sunt peccata vel gratia: quia peccatum non contrariatur natura: individui, licet bono nature contrarietur: quod qualiter sit, in secundo Sententiarum discussimus.
Sed dicendum, quod voluntas deliberativa est qua dolor est voluntarius, et que dolet, uno modo, secundum quod dicit beatus Bernardus, quod "nihil punitur nisi voluntas :" non enim est inconveniens yoluntatem esse de dolore : et ideo dolor est ibi materia circa quam est voluntas : et ideo gaudium de assecutione voliti et dolor non secundum unam rationem se habent ad voluntatem: et ideo non sunt contraria: quia iste dolor est factus a voluntate, et est dolor in quantum est punitivus delicti, et voluntarius in quantum curativus et expulsivus peccati: et hoc modo nihil prohibet idem dolere et gaudere de dolore illo in quantum est talis virtutis. Hujus autem exemplum est in secto in apostemate: ex voluntate enim sibi facit dolorem, et gaudet in eo secundum quod curativus est apostematis.-
Contra hoc quidam objiciunt sic: quia secundum hoc dolor contritionis non est voluntarius per se, sed per accidens: et hoc reputant inconveniens. Ego autem reputo inconveniens, guod aliquis dolor per se expetatur: cum omnis dolor sit malum pene, et nulla poena in quantum hujusmodi sit desiderata.
Ad aliud dicendum, quod delectatio dicitur dupliciter, scilicet proprie, et improprie. Proprie loquendo secundum usum nostrum, delectatio est passio sensibilis anime proveniens ex conjunctione convenientis sibi cum conveniente: et sic loquitur Philosophus de delectatione, reducens omnes delectationes ad sensum, et adhuc ad delectationem quae est in tactu, quae solum secundum eum et Avicennam simpliciter delectatio est. Sed nos magis extendimus delectationis nomen, scilicet pro gaudio et jucunditate qualibet facta ex conjunctione convenientis cum convenienti : et sic convenit delectari anime rationali, sicut dicit Psalmus xxxvi, 4: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et huic opposita tristitia sive dolor etiam potest esse in rationali.
Ad aliud dicendum, quod simpliciter spirituale non habet contrarium in esse, sed prout ordinatur ad aliquid, potest habere contrarium ordini ili: et hoc modo anima rationalis habet contrarium peccatum, quia contrariatur conjunction; et ordini ad Deum.
Ad aliud dicendum, quod si dolor sit in sensu, est particularis: in contritione autem adhuc est universalis. Dupliciter enim attenditur, scilicet ex parte subje~ cti in quo fit, et ex parte efficientis cum quo etiam in ipsum influit forma qua perficit efficientem. Si primo modo: tune est particularis : et sic procedit objectio. Sisecundo modo: tunc est universalis, sicut voluntas quae est universalis motor omnium eorum quae sunt in regno anime : et hoc modo gratia perficiens voluntatem, cum motu voluntatis fluit in ipsum, ratione cujus potest expellere peccatum.
Ad aliud dicendum, quod meo judicio senuper puniens dicitur in habitu punientis, non inactu. Vel dicatur, quod punire semper contingit dupliciter, scilicet proprio actu contritionis, et sic non semper actu punit: vel actu tenente vel continente carnem ne ex ipsa oriatur pecca-. tum, et obviante radici peccati: et hac pena fit in difficultate omnis virtutis: et sic potest pcenitere semper. Sed tamen prima solutio est magis ad prope situm.
Ad id quod ulterius objicitur de diffinitione Isidori, dicendum quod humilitas non ponitur ibi pro ipsa virtute humilitatis, sed potius pro humiliatione que idem est quod dejectio: et hoc est primum in contritione, scilicet quod dejicit mentem erectam contra precipientem et preceptum in transgressione quae est peccatum : et ideo locutio debet exponi per causam: quia contritio dicitur esse humilitas non per essentiam, sed per causam, quia est causa illius: sicut dicitur, Dies est sol lucens super terram.
Et ad hoc quod objicitur, quod contert est actus spiritualis : dicendum quod conteri secundum essentiam est actus spiritualis: sed aliquid ipsius est unius, et aliquid alterius est: est enim conteri, detestari peccatum dolendo de ipso: et ad hoc requiritur peccati consideratio in statu, in culpa, in tempore, et in aliis que Augustinus dicit in Litera: quae consideratio rationis est et intellectus. Exigitur etiam notitia preteriti peccati, et haec est memoriae: et exigitur dissensug qui est voluntatis. Unde licet unus sit actus secundum se, tamen plura exigit et coexigit sibi, et ratione illorum habet etiam aliquid in aliis potentiis anime.
Ad aliud dicendum, quod lacryme sunt ibi voluntatis lacryme : et ratio hujus patet ex dictis in praecedenti distinctione. Vel si quandoque sunt oculorum lacryme, ille sunt ibi ut signum, et non ut essentia contritionis, vel aliquid essentiale ipsius: nec Sancti curant ita de propriis diffinitionibus in quibus nihil sit nisi essentiale: quia intendunt notificare rem de qua loquuntur: et hac frequenter quoad nos melius innotescit per signa, quam per substantialia.
Ad aliud dicendum, quod recordatio peccatorum dicit commune quoddam quod potest facere delectationem, vel dolorem : sed hic intelligitur recordatio peccatorum cum indignatione sui et detestatione peccati: et sic recordatio non est nata nisi facere tristitiam et dolorem.
Ad aliud dicendum, quod timor judicii dicitur dupliciter, scilicet qui principalem oculum habet ad judicium: et ille causatur a fide informi: et vivit in eo secundum Gregorium peccandi voluntas : et sequeretur opus si speraretur impunitas: et iste est timor servilis, et non est in contritione, sed attritione. Est iterum timor judicii, potius judicis quam judicii, qui principalem oculum habet ad aeterna, scilicet ad Deum qui est judex, a quo propter dilectionem horret separari, et ex illa separatione incidere in poenas judicandorum: et ille est timor initialis, qui est in contritione. Dicit enim Gregorius: "Cum sic poena timetur, quod facies judicis non amatur, timor est ex timore, non ex amore: cum autem sic timetur, quod facies judicis amatur, timor ex amore est, non ex timore:" et hoc modo intelligitur timor judicii in diffinitione Isidori.
Ad id quod ulterius queritur de diffinitione Gregorii, dicendum quod humilitas hic sumitur pro humiliatione, sicut dictum est: tamen humilitatis actus causatur ab actu contritionis, ut jam dictum est: et sic loquitur hic Gregorius: et sic vicinior est sibi humilitas quam alia virtus propter conformitatem in actu dejectionis in dolente et humiliato, qui ubicumque se dejicit.
Ad aliud quod contra hoc videtur esse, quod contritio causet humiliationem : dicendum quod contritio quodammodo causat omnes alias, sicut supra notatum est: sed tamen specialiter humilitatem in actu : quia dejectio sui initium est reconciliationis divine, sicut superbia initium apostatandi a Deo, ut dicitur, Eeccli. x, 14?.
Ad Hoc autem quod objicitur de fide, que non superbiendum esse ostendit, et timore qui poenam fugit: dicendum quod hec duo sunt moventia ad contritionem non proxime, sed quasi ante quae nihil: unum secundum intellectum, et alterum secundum affectum: sed humiliatio est proximum consequens contritionem, secundum quod per ipsam est accessus ad Deum: quia oportet se dejicere ut subdatur precepto et precipienti. Alie autem virtutes causantur aliquo modo a contritione, secundum quod est terminus justificationis, non tamquam conjuncte actui contritionis secundum quod contritio.
Ad aliud dicendum, quod peccatum annihilari potest tripliciter, scilicet secundum reatum culpe, et secundum timorem ne surgat, sive secundum potentiam peccandi, et secundum certitudinem remissionis. Primo autem modo peccatum annihilatur in poenitente: sed - non secundo et tertio: quia quamdiu vivit homo, potest peccare, et ideo timet: et quamdiu vivit, non habet certitudinem remissionis, quia sicut dicitur, Kiccle. 1x, 1: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ht haec est servitus de qua dicit Gregorius quod non liberatur servus qui semel servivit peccato, dum vivit.
Ad aliud dicendum, quod inter spem et timorem movetur poenitens et contritus, potius quam inter fidem et timorem: quia fides non nisi ostendit, sed spes elevat desiderium ad exspectandum. et timor interius pungendo incitat ad peccati fugam : unde cum contritus elevetur in aeterna, et fugiat peccatum, potius movetur inter spem et timorem, quam inter fidem et spem, vel inter fidem et timorem.
Ad id quod objicitur de illa diffinitione quae ponitur super Psalmum, t, 3: Miserere mei, Deus : dicendum quod metaphorica est, nec proprie diffinitio, sed quedam assignatio cujusdam proprietatis contritionis, per quam similis est sacrificio: fiunt enim duo in sacrificio, scilicet corporis animalis in igne assum-~ ptio, et in offerente purificatio : et his duobus assimilatur contritio : quia in igne cordis consumit bestiales mores qui sunt peccata, sicut dicit Psal. xxxvin, 4: Concaluit cor meum intra me : et in meditatione,etc. Et remittitur in ea peccatum.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non in hoc sumitur similitudo, sed potius in sacrificii intentione.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dupliciter consideratur, scilicet in culpa sibi debita per se in quantum peccatyum est, et in poena quae debetur ei ex eventy sequenti. Primo quidem modo debetur ei poena aeterna. Secundo autem modo temporalis, eo quod contritio fuit de ipso et confessio : et quoad primum modum solvitur in contritione : et ideo dijcitur ibi proprie solvi. Sed quando dicitur, quod poenitentia quoad omnes partes ordinatur contra peccatum, intelligitur peccatum in culpa, et poena communiter sibi debita per se et ex eventu : quia contra illam quae facta est venialis ex eventu, ordinatur confessio, et satisfactio, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod contritio sive sit passio, sive sit actus, destructiva est peccati, et etiam dolor, quia non est dolor secundum se, sed informatus gra~ tia: et ideo potest expellere peccatum.
Ad voc autem quod objicitur, quod si est actus virtutis, quod est consequens expulsionem peccati: dicendum, quod verum est, quod est consequens secundum naturam, sed tamen simul est secundum tempus: et ideo operatur ad peccati expulsionem.
Ad noc guod ulterius queritur de illa que videtur esse Augustini, dicendum, quod dolor infinitus ratione forme quae virtutis est infinite, scilicet gratia, potest in infinitum : et ideo cessat objectio que est de illo.
Si autem aliquis dubitat, qualiter gratia sit virtutis infinite, querat in questionibus habitis de gratia super secundum. librum Sententiarum': et inveniet ibi omnia quae expediunt ad solutionem istius difficultatis.
Dicendum, quod contritio consideratur dupliciter, scilicet quoad essentialia, quae sunt dolor voluntarius, et punitio sui, et objectum proprium quod est peccatum: et secundum accidentalia quae manifestant ipsam per modum signorum. Et primo quidem modo supra datur prima diffinitico. Accidentalia autem variantur: aut enim sunt in actu, aut in comparatione ad causam excitantem ad conterendum, aut in comparatione ad_ effectum, aut in comparatione ad virtutes juvantes in actu, quia una virtus juvat aliam. Et primo modo per signum actus et per comparationem ad causam excitantem sumitur secunda quae est Isidori, que causa est recordatio peccati, et timor judicii. Tertia autem quae est Gregorii, sumitur per signum et effectum. Quarta autem per conformitatem ad figuram suam in Veteri Testamento. Quinta autem et ultima per instrumentum et effectum: quia dolor est quasi instrumentum contritionis, quo conterit peccatum.
On this page