Text List

Articulus 8

Articulus 8

Que sit differentia inter compunctionem, aliritionem, et contritionem ?

ARTICULUS VIII. Que sit differentia inter compunctionem, aliritionem, et contritionem ?

Tertio queritur, Quae sit differentia inter compunctionem, et attritionem, et contritionem ?

Videtur enim, quod compunctio et contritio sint penitus idem: quia super illud Psalmi iv, 3: "Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini", dicit Glossa: "In cordibus vestris compungimini dolore poenitentiz,ut seipsam anima puniens compungat, ne in Dei judicio damnata torqueatur:" hec autem omnia conveniunt contritioni: ergo videtur, quod compunctio et contritio sint idem.

Sed contra hoc est quod 1. Ibidem dicit alia Glossa : "Compun- gimini, id est, quasi quibusdam stimulis adhibitis excitate vos non pro dolore peccatorum, sed ad videndam lucem Christi, scilicet non pro irriguo inferiori, sed superiori, ut iavisibililium amore inardescatis." Cumigitur contritio numquam sit nisi pro peccatis, compunctio autem non pro peccatis, contritio et compunctio non sunt idem.

2. item, Videtur hoc ex ratione nominum : nihil enim compungitur, nisi quod habet sensum puncture, et non est totum ad annihilandum, sed potius incitare debet ad aliquid per sensum compunctionis: sed id quod conteritur, teritue in pulvere, et annihilatur: ergo contritio et compunctio non sunt idem.

PRAETEREA queritur de altritione, Si sit idem cum contritione ?

Videtur autem quod sic: quia quidquid conteritur, afteritur, et e converso : ergo videtur, quod contritio et atiritio, aut sint idem, auisint convertibilia.

Si hoc dicas: Contra hoc est quod communiter dicitur, qued atéritio est dolor sine gratia gratum faciente: contritio autem est aglor de peceato cum gratia gratum faciente: ergo ipsa non sunt idem.

Sed rune queritur ulterius difficilis questio, Utrum attritio possit fieri contritic ?

Et videtur quod sic: 1. Omne enim materiale ad formam. aliquam, potest suscipere formam illam in eadem substantia manente: sed dolor de peccatis materialis est ad gratlam : ergo susceptibilis est ilius in gadem substantia manente: sed secundum se est attritionis: ergo dolor atirilionis est, vel fieri potest dolor contritionis: ergo et attritio est contritio.

2. Item, Philosophus dicit in fine primi Physicorum, quod una est materia secundum substantiam et subjectum, se— cundum quod est sub privatione et sub forma, licet esse non sit idem: ergo simili unus est dolor secundum substantiam sub privatione gratia, et una est gratia, licet secundum esse varietur : ergo attritio potest fieri contritio.

3. Item, Gratia dicitur informare dolorem: nihil autem informatur quod non est: ergo dolor ille est ante gratiam. Aut igitur est tune attritionis, vel contritionis. Constat autem, quod non contritionis, cum non habeat gratiam gratum facientem quae facit contritionem: ergo relinquitur, quod sit dolor attritionis. Ergo idem in substantia materiz est in attritione et contritione: ergo fit contritionis dolor: et hoc est quod intendimus.

4. Item, Natura operatur via breviori : et ideo non dat novam materiam: quia una materia quae est unius, potest etiam esse materia alterius, substantia materiae manente eadem: sed dat novam formam, qui non potest esse una forma duorum specie. Cum igitur gratia ordinatior sit in operibus suis, quam natura, videtur quod etiam gratia expedit se paucioribus quo potest. Cum ergo via brevior sit informare dolorem inventum,: quam facere novum et informare illum, videtur quod informet inventum qui non est nisi dolor attritionis : ergo, elc.

5. Item, Tria sunt principia transmutationis, licet tantum duo sint substantiae existentis et generate: hoc autem non posset esse nisi idem principium materiale maneret sub privatione et forma. Ergo similiter est in operibus gratiae quibus justificatur homo: quia alias oporteret ponere duo materialia, et sic essent quatuor principia : cum igitur idem sit subjectum privationis et forme, idem erit dolor ante formam gratia et post: ergo, etc.

Sed contra : hoc est quod 1. Quorum principia sunt diversa, ipsa omnino sunt diversa : sed principia doloris, altritionis, et contritionis sunt diversa: ergo ipsa sunt diversa. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod timor initialis et fides formata Senerant dolorem attritionis.

2. Item, Secundum communem opinionem naturalia non fiunt gratuita : seq dolor attritionis est de naturalibus, quia naturalia dicuntur quecumque sunt ante gratiam : ergo videtur, quod non fiat do. lor contritionis.

3. Item, In naturis non est una mate. ria unica corruptibilium et incorruptibibilium, ut dicit Philosophus in X prime Philosophie : sed constat, quod forma divina magis distat a forma naturali, quam naturalis ab incorruptibili: ergo non est una materia univoca ad formam divinam, et formam naturalem: sed in contritione est forma divina; in attritione autem naturalis: ergo non habent unam materiam, ut videtur.

4. Item, Eorum quorum est materia una (ut dicit Philosophus) est transmutatio ad invicem: sed contritionis et attritionis non est transmutatio ad invicem: ergo ipsarum non est unus dolor materialis. Mepra probatur ex hoc, quod quorum est transmutatio ad invicem, utrumque transmutatur in alterum: sed. nullus dicit, quod contrilio possit fieri attritio, licet e converso quidam quandoque concesserint fieri: ergo constat propositum.

Soxvtio. Dicendum, quod meo judicio unus et idem dolor in substantia potest esse attritionis et contritionis : sicut etiam fides informis potest etiam fieri formata. Tamen pro utraque parte sunt opinantes: sed quod dictum est, mihi probabilius. videtur.

Ad mw autem quod primo queritur de differentia contritionis, et compunctionis, dicendum quod licet una pro altera seepe utantur Sancti, tamen differunt in duobus: quorum unum est, quod compunctio est in plus, quam contritio: et ista differentia habetur ex collatione duarum Glossarum inductarum, scilicet quia - compunctio est, sive sit pro peccatis dolor pungens, sive sit pro incolatu miserie.

Alia etiam differentia est ex nomine: quia compunciio proprie dicit dolorem penitentioe, secundum quod pungit peenitentem : contritio autem dicit eumdem, secundum quod annihilat peccatum iteratum super singulas differentias: sicut contritio in re contrita, quando ictus fit super singulas partes divisas.

Et per hoc patet solutio ad totum quod queritur de differentia compunctionis, et contritionis.

Av 1 quod queritur de differentia contritionis et attritionis, dicendum quod. differentia assignata in objiciendo bona est: et videtur mihi, quod dolor attritionis potest fieri dolor contritionis : quia attritio non ponit formam aliquam circa dolorem, sed tantum dicit carentiam forme quae est gratia: et hoc patet ex eo quod per privationem diffinitur, cum dicitur quod attritio est dolor de peccato non informatus gratia.

Av ip autem quod contra objicitur, dicendum quod duplicia sunt principia rei, scilicet intrantia essentiam ipsius et constituentia ipsam, et principia facientia rem et non ingredientia in essentiam. ipsius. Et de primo modo dictis principiis verum est, quod quorum principia sunt diversa, etc., sed "non de principiis secundo modo dictis : et talia sunt ea per quae probatur illa propositio in objiciendo.

Ad aliud dicendum, quod quidquid sit de illa opinione, bene puto quod naturalia non fiunt gratuita: hic videtur dicendum, quod dolor attritionis non est de naturalibus, imo est donum Spiritus sancti : sicut et timor servilis a quibusdam dicitur fieri initialis, et fides informis fit formata.

Ad aliud dicendum, quod in naturis corruptibilium et incorruptibilium potest esse materia una, licet non propria, sed prima : et quidquid sit de hoc, hic aliud est: quia utrumque istorum est donum : sed unum est diminutum donum, ut gratia gratis data : et aliud ut perfectum per gratiam gratum facientem.

Ad aliud dicendum, quod non est verum secundum Philosophum, quod eorum quorum est materia una, sit transmutatio ad invicem, ita quod utrumque transmutetur in alterum : quia cum dicitur hoc fieri ex illo, ly eae quandoque notat simul ordinem et privationem : et tune non revertitur, sicut ex puero fit senex, et ex mane fit dies: et ita est hic : ordo enim doloris in attritione est ut antecedentis ad contritionem : et ideo ex dolore attritionis fit dolor contritionis, sed non e converso.

Si quis autem est de alia opinione, de levi potest solvere rationes prius inductas : et ideo supersedeo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8