Articulus 9
Articulus 9
Cujus partis anime est contritio ?
2. Item, Dicit Bernardus, quod "nihil peccat nisi voluntas :" sed ejusdem est conteri, cujus est peccare : ergo solius voluntatis est conteri.
3. Item, Contritio est deletiva peccati mortalis: ergo oportet, quod sit in eodem cum peccato mortali.: sed peccatum mortale est in libero arbitrio, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod contritio sit in libero arbitrio.
SEp quzzRitTurR tunc ulterius, Cum contritio sit actus conterentis, ut supra habitum est, et passio contriti, cujus sit ut conterentis, et cujus ut contriti? et, utrum haec idem sint, an diversa?
Videtur, quod actus ipse sit rationis : quia 1. Actus ille est peccati detestatio cum indignatione qua indignatur peccato et peceanti : sed conferre hujusmodi non est nisi rationis : ergo actus contritionis est rationis, ut videtur.
2. Item, Poenitentia movetur contra peccatum in quantum est perpetratum, et sic est ibi. quaedam collatio : conferre autem est solius rationis : ergo videtur, quod contritio sit solius rationis.
3. Item, In judicio exteriori contritio latronum vel maleficorum duobus attribuitur ut agentibus, scilicet judici per imperium, et bedello per exsecutionem, sive lictori: ergo simile erit in judicio interiori : dicit autem Augustinus in libro de Peenitentia, quod judex est ratio : ergo contritio quae est actus conterentis, potest esse rationis, vel carnificis, qui est timor secundum beatum Augustinum.
Videtur autem, quod contritio passio sit omnis vis anime : quia in qualibet vi que aliqualiter participat ratione, peccatum committitur vel potest committi : sed in quacumque est peccatum, in illa necessarium est conteri : ergo necesse est, quod in qualibet conteratur: ergo non erit passio unius vis, sed omnium quocumque modo rationalium dictarum.
Hoc autem quod posset objici, utrum ejusdem sit dolere et velle dolere, in prehabitis objectum et solutum est.
Soztotio. Dicendum, quod contritio precipue est. partis anime quae dicitur voluntas, sical in quibusdam objectis probatum est : licet quidam quandoque dixerunt, quod sit in irascibili, quia indignatur sibi: irascibilis enim non est indignari sibi, sed potius extrinseco nocenti sed peccatum perpetratum’ in quantum perpetratum, proprie detestatur voluntas dissentiens ab eo.
Ad illud ergo. quod objicitur, quod contritio actio sit rationis : dicendum quod non, sed potius voluntatis rationalis: et ideo ordo et collatio sunt ratio- nis discernentis quod detestandum est sed tamen ipse dolor est voluntatis,
Ad aliud dicendum, quod in multis ita est quod actus voluntatis Propter hog quod est ex ratione preordinante, est oy. jusdam collati, licet non conferat, sicut diligere amicum propter amicum, et gj. ligere parentem plus quam inimicum, g sic de aliis : unde licet voluntas nop conferat, tamen affectus ejus quandoque cadit super collata : et ita est hic.
Ad aliud dicendum, quod ratio non conterit nisi per modum discernentis, sicut nec judex : sed voluntas exsequitur per modum conterentis per dissensum et dolorem.
Ad Hoc quod objicitur de contritione 4 passione, quod sit omnis vis anime, dicendum quod hoc nihil prohibet : tamen non erit primo nisi voluntatis dissentientis peccato perpetrato : quia hoc quasi punitur in omnibus aliis, et participatur ab aliis, in quantum est motor earum : et per hoc patet solutio ad totum.
On this page