Articulus 10
Articulus 10
An contritio semper eodem modo fuerit in Novo et Veteri Testamento?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Cujus causa uno et eodem modo se habet, et ipsum eodem modo se_habet: sed actuale est causa contritionis : et e0dem modo fuit in Novo et Veteri Testa~ mento : ergo et contritio fuit eodem modo.
2. Item, Contritio non ordinatur contra peccatum nature, sed potius persone: et haec semper divisa fuerunt, et sunt, et erunt : ergo videtur, quod re- medium actualis semper debuit esse per modum unum :; ergo uno modo fuit contritio in Novo et Veteri Testamento.
3. Item, Joel, mu, 12, dicitur, "Convertimini ad me". Et post, y. 13: "Scindite corda vestra", etc. Sed nihil aliud imponitur contrito et poenitenti in Novo Testamento : ergo videtur, quod eodem modo, etc.
SED CONTRA : i. Aliw dus partes, scilicet confessio, et satisiactio, non erant eodem modo ut nunc ; ergo nec contritio.
2, Item, "Nihil ad perfectum adducit lex", ut dicitur, ad Hebr. vu, 19: ergo non competebat ei sacramentum perfectionis : sed contritio prout observatur in Novo Testamento, ducit ad perfectionem: ergo in Veteri Testamento debuit esse secundum typum, et minus, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod contritio fuit in Veteri Testamento sicut in Novo : sicut probant prime rationes.
Ad Hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod aliud est de confessione et satisfactione, quia illa habebant fieri ministerio sacerdotum : unde cum alii fuerint sacerdotes status illius, et alii status istius, non poterant ille due: partes esse eodem modo in Novo et Veteri Testamento. Sed in contritione non respicitur nisi Deus qui peccata delet: et ideo illa. semper eodem modo fuit semper et in lege nature, et Moysi, et gratie.
On this page