On this page
Articulus 11
Articulus 11
Quid sit primum movens ad contritionem ?
2. Item, Isa. xxvi1, 17 et 18: A timore tuo, Domine, concepimus, ete? : parturitio autem haec est in contritione : ergo videtur, quod a timore Domini concipitur : ergo timor primo movet ad contritionem.
SED contra videtur, quod fides primo moveat : quia poenas peccato perpetrato debitas ostendit fides ut nocivas : ergo facit primo fugam et detestationem : et hoc est contritio : ergo contritio concipitur et causatur fide.
Er guia de hoc satis supra in questione de poenitentia habitum est, queritur, in ratione cujus articuli moveat ad contritionem ?
Videtur autem, quod ratione hujus: "Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos :" quia articulus ille movet ad dolorem de peccato in judicio judicandos : et ille timor vel dolor est contritic : ergo fides movet ad hoc quod aliquis conteratur.
Sed videtur, quod ille qui est, "Remissioncm peccatorum :" quia in contritione peccata remittuntur: ergo ille articulus movet ad contritionem.
Responsio. Dicendum videtur quod fides movet ex parte intellectus, et timor et affectio amoris ex parte affectus : quia ex parte illa qua oculus est ad poenam, movet timor: ex parte autem illa qua est ad gloriam, movet amor.
Ad PrimuM autem quod contra hoc est, dicendum quod timor movet, sed non primo, sed proxime ex parte contriti secundum affectum.