Articulus 12
Articulus 12
An confessio sit in precepto et obliget omnes ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : "Confessio ibi: Justus in principio sermonis accusator est sui."
Querantur hic de confessione septem. Primo, Utrum confessio sit in precepto, an non? Secundo, Utrum sit de jure naturali, vel positivo ? Tertio, Qualiter fuit in naturali et veteri lege, et utruam eodem modo vel diverso? Quarto, Utrum sit alicujus virtutis suarum. opus, vel tantum sacramenti cujus virtutis, quae sit illa virtus ? Quinto, Quid sit diffinitione, et essentia, vel esse? Sexto, Quis articulus fidei moveat aq confessionem ? Septimo, Cui innitatur attributo in Deo, utrum misericordiz, vel sapientia, vel alii?
Ad primum objicitur sic : 1. Quidquid est necessarium ad salutem, est in precepto : confessio est ne. cessaria ad salutem : ergo est in precepto. Praota patet ex communi omnium distinctione inter preceptum et consgilium. Sscunpa prebatur ex dicto Ambrosii qui dicit sic : "Justificari non potest quisquam, nisi peccatum confessus fuerit."
2. Item, Preceptum impletum dat ingressum ad vitam : sed non confitens non ingreditur ad vitam : ergo videtur, quod confessio sit in preecepto. Progarwa prima per illud Matthei, xix, 47: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. SnCUNDA supponitur communiter ab Ecclesia.
3. Item, Precipitur pastoribus Ecclesie ut diligenter cognoscant vultum sui pecoris : sed non possunt cognoscere nisi sciant in quibus infirmatur, quiain parte illa indiget custodia, non in parte qua sanum est : ergo videtur quod ipsum pecus teneatur exponere causas egrotationum: hoc autem non contingit nisi per confessionem : ergo preecipitur eis, quod confiteantur : ergo confessio est. precepto.
4. Item, In corporali medicina prect pitur egro ut exponat medico corporali in quot, et quibus, et ubi doleat: cum igitur morbus spiritualis periculosior sit quam corporis, multo magis debet precipi egro spirituali, quod exponat medico spirituali causas aegritadinum suarum.
SED CONTRA : 1. Siest in precepto, tunc aequaliter obligat omnes : sed quidam a peccato mundati sunt, qui non leguntur esse, confessi : ergo non videtur esse in precepto. Prozatio prime est ex hoc quod communiter dicitur, quod ad precepta omnes teneamur, sed non ad consilia. Srecunps probatur ex hoc quod habetur, Luc. vu, 47, de Maria Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa : non quia confessa est, sed quia dilexit multum. Et de Petro qui negavit : nec tamen confessus fuisse legitur, sed flevisse '.
2. Item, Nihil. exigitur ad unius contrarii expulsionem, nisi alterius contrarii introductio in subjecto eodem : sed absque omni confessione per infusionem virtutum quae fit in contritione, et justitiam consuetudinalem quae fit in satisfa~ ctione, virtus cuilibet peccato contraria inducitur in subjecto : ergo videtur, quod hoc sufficit ad peccati expulsionem : ergo non est necessaria peccati confessio : ergo non est de precepto.
3. Item, In peccato non sunt nisi duo, scilicet culpa, et poena : quia etiamsi dicatur ibiesse difficultas bene operandi, illa etiam est poena quaedam : sed culpa cum conjuncta sibi poena aeterna expellitur sufficienter per contritionem : poena autem remanens, scilicet debitum pone temporalis cum difficultate bene operandi, sufficienter expellitur per satisfactionem: ergo confessio ad nihil est necessaria : ergo non debet esse in precepto.
4. Item, In naturis ad perfectionem rei in esse et posse non exigitur nisi inductio forme in materia, et confortatio ejusdem in illa : ergo similiter est in esse spirituali : sufficienter autem inducitur forma gratia in anima per contritionem : et per satisfactionem sufficienter confortatur : ergo confessio omnino superfluit , ergo, etc.
5. Item, Si in precepto est confessio et de necessariis ad salutem, tune operatur ad peccati dimissionem per aliquem modum : aut igitur in poena, autin culpa. Si in culpa. Conrra : Ante confessionem frequenter culpa dimissa est : ergo non operatur ad culpae dimissionem. Si autem operatur ad deletionem pene. Conrra : Aut illa est poena aeterna, aut non. Si aeterna. Contra : Ila est adjuncta culpe, et cum culpa stante stat, et cum soluta solvitur : habitum autem est, quod culpa solvitur in contritione : ergo non operatur contra poenam aeternam confessio. Si autem est poena temporalis. Conrra : Nihil operatur contra aliud nisi per hoc quod est contrarium illi : confessio non habet contrarietatem ad poenam temporaliter debitam peccato: ergo non expellit illam, ut videtur. ©
6. Item, Actus omnino corporalis non videtur expulsivus peccati : sed confessio | oris est actus omnino corporalis : ergo non est expulsivus peccati.
1. Si ceremoniale pure : tunc videtur, quod non debeat teneri in Novo Testamento. Progpario. Quorumcumque totus usus est in significando, cessant adveniente veritate quam significabant : ceremonialium totus usus est in significando: ergo cessant in Novo Testamento, in quo patefacta est veritas quam significabant Prima probatur ex hoc quod nihil inutile est in operibus Ecclesiae : et inutile esset, quod id quod tantum habet | usum in significando, teneretur veritate patefacta : quia melius quilibet instruitur per manifestationem veritatis, quam per typum et figuram. Sxecunpsa autem prescribitur a Magistro in libro I Sententiarum.
2. Si autem dicatur esse sacramentale : aut de Novo Testamento, aut de Veteri. Constat autem, quod non de Veteri, quia tunc cessasset in Novo, sicut et alia Veteris Testamenti sacramenta. Si de Novo Testamento. Contra : Nihil est in Novo Testamento sacramentum, nisi per institutionem divinam : confessio non legitur habuisse institutionem divinam : ergo non est de sacramentis Novi Testamenti,
Si autem dicatur judiciale. Contra : Judicialia secundum diversitatem hominum et sectarum variantur: confessio autem non sic variatur : ergo non est de precepto judiciali.
Si autem dicatur esse de moralibus : tune queritur, ad quod reducatur? In verbo enim non consistunt nisi duo : unum ad Deum, scilicet, Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum' : et alterum ad proximum, Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium *, Constat autem, quod ad primum non reducitur, quia non est juramentum : nec ad secundum, cum nihil ibi dicatur contra proximum : ergo videtur, quod in nullo cadat genere preceptorum, scilicet moralium.
3. Si forte dicatur, quod sit de praceptis Patrum. Conrra : Nihil ens de preceptis Patrum, est pars sacramenti, vel sacramentum : confessio est de preceptis Patrum : ergo non est sacramentum, vel pars sacramenti. Prima per hoc probatur, quod omnia sacramenta cum suis essentialibus habent vim ab institutione divina. SecunpA autem supponitur ex hypothesi.
Item, Precepta Patrum recipiunt dispensationem, eo quod sint de non necessariis ad salutem : ergo si confessio est de preceptis Patrum, poterit fieri dispensatio, ita quod aliquis moriatur sine confessione : quod non fit in Ecclesia, nec posse fieri judicatur.
4. Si forte tu dicas, quod. hoc preceptum habet institutionem divinam, ut cum Dominus dixit leprosis : Ite, osten, dite vos sacerdotibus. Conrra : Ili Sa cerdotes erant legales, et non veri, quibus Dominus jussit ut se presentarent leprosi : ergo ex hoc non habetur, quod confitendum sit modo quo confitenty, fideles in Novo Testamento.
Item, Illi non sunt jussi confiteri, seq tantum ostendere se mundatos : ergo ex hoc non habetur, quod sit ore confitendum : ita quod singula peccata enarrentur, sicut fit in Novo Testamento : ergo videtur adhuc haberi, quod non sit in precepto.
3. Si forte tu dicas, quod propter penitentiam injungendam oportet quod notus sit morbus : et ideo preceptum est confiteri, et hoc preceptum promulgatur, Jacob. v, 16, ubi dicit : Confitemint alterutrum peccata vestra. Videtur, quod hoc nihil sit : quia poenitentia non potest remittere peccata ex condigno, sed potius ex congruo secundum arbitrium sacerdotis pensatis viribus et statu peenitentis : et hoc modo in communi posset fieri satisfactio sufficiens etiam non cognitis peccatis : ergo videtur, quod non sit necessaria propter hoc.
6. Item, Quidam se obligant ad peenitentiam perpetuam et majorem quam secundum arbitrium sacerdotis suscipere cogerentur : ergo illi secundum hoc confiteri non tenerentur, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit in preecepto aliquo confessio.
Solutio. Respondeo sine prejudicio, quod in confessione tria sunt sese consequentia : quorum primum est peccati manifestatio cum detestatione et signo detestationis. Secundum est actuum peccati perpetrati enarratio, quod memoriae occurrit. Tertium autem sui accusatio in dando sibi culpam, et non excusando peccati actum per circumstantias. Et dicendum videtur, quod quoad hac omnia tria est in precepto : sed quoad primum est solum in precepto divino, et secun~ dum et tertium determinando addidit et precepit Ecclesia, primo in Apostolis, et postea in aliis successoribus Apostolorum : tamen secundum testimonium yvoJuntatis divine : testimonium enim vojuntatis divine in confessione actus peccati in specie habetur ex prima questione quam fecit primo peccanti, scilicet Adz, quando quesivit, Adam, ubi es’? non enim quesivit de loco, sed ut confiteretur simpliciter peccati actum. Testimonium autem voluntatis divine super accusationem sui, et quod non excuset peccatum, habetur ex hoc quod condemnavit Adam et Hevam se excusantes. Similiter in posteris habet signum enarrationis actuum in specie. Isa. xxxvuit, 15, in cantico Ezechie dicentis : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Signum accusationis habetur in Psalmo oxt, 4, ubi dicitur: Non declines cor meum ad verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Hee igitur attendens Ecclesia, Spiritu sancto edocta, instituit quod omnis utriusque sexus fidelis semel in anno confiteretur sua peccata : et quia instinctu Spiritus sancti factum est, ideo etiam preceptum Hcclesiae# in hoc reducitur ad preceptum divinum.
Dicenpvum igitur ad primum, quod licet non legatur confessio beati Petri et Marie Magdalene, tamen confessi sunt: quia multa facta, sunt quae non sunt scripta, sicut innuitur in fine Joannis ®, sicut in sequentibus dicitur in Lifieraa Magistro.
Vel potest dici forte melius, quod propter duo fit confessio, scilicet ut poenitens secundum preteritam suam conversionem innotescat sacerdoti injungenti ponitentiam, et ut ex erubescentia mereatur. Cum autem Christus fuit verus sacerdos et Deus, neutrum fieri oportuit apud ipsum : quia ipse ut Deus vidit ea quae erant in corde, et posnitentes ad intuitum ejus plus verecundabantur quam ad auditum solius sacerdotis : et ideo illis penitentibus qui absoluti sunt ab ipso immediate, non oportuit enarrationem imponere peccatorum : sed apud vicarios Christi qui interiora non vident, et ad quorum intuitum corporeum homo non ita verecundatur, oportet esse auditum peccatorum in confessione ex parte confitentis.
Ad aliud dicendum, quod propter coherentiam alterius contrariorum in subjecto, multa quandoque requiruntur ad remotionem alterius contrarii : et precipue quando timetur de reditu, et quando causa tenens contrarium in subjecto latet expellentem : et sic est de peccato quod timetur redire: est etiam pronitas ex parte peccantis latens: et ideo multa exiguntur ad expulsionem peccati, sicut detestatio peccati, et contrarie consuetudinis inductio per opera satisfactionis : sed si statim contrarium sine timore reditus posset expelli, et sciretur per quid optime expelleretur : tunc verum esset quod probat objectio.
Ad aliud dicendum, quod (ut supra dictum est) omnes iste tres partes penitentiw “conjunctim operantur contra peccatum : sed non oportet quod omnes adsint in actu, sed sufficit duas vel unam esse in proposito, et aliam vel alias esse in actu.
Si tamen concedatur quod dicit : tune dicendum est, quod poena temporalis duplex est, scilicet non proportionata, et proportionata ex vi clavium: et non proportionata viribus pcenitentis debetur non confesso, quia in illo adhue non est operata vis clavium, que, inquam, claves vim habentes a passione Christi, majorem partem poenitentiae sive pene debite peccato per rationem condigni dimitlunt : et ideo post confessionem per virtutem clavium efficitur taxabilis pena et arbitraria, quae secundum se non fuit taxabilis, eo quod fuit improportionata viribus pcenitentis, sed respondens condignitati peccati: et ideo patet, quod confessio necessaria est ad peccati deletionem.
Ab auiup dicendum, quod in naturis diversimode est, ubi natura operatur, et ubi ars naturam juvat : quod enim dicitur in objiciendo, verum est, ubi sola natura operatur. Sed non est hoc simile . ad opus gratiae sacramentalis : quia sic non exigeretur minister sacramenti, qui medicus in Scriptura vocatur, Psal. LXxxvi1, 11 : Numquid mortuis factes mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Sed potius illud opus ubi ars juvat naturam, et in illo exigitur, quod artifex cognoscat morbum et causam et quantitatem et diuturnitatem morbi antequam possit juvare ad morbi expulsionem : et ita est in opere - peenitentiae : et ideo exigitur confessio ad peccati manifestationem : precipue tamen illa de causa, quia confessio operatur ad pene diminutionem : propter quod etiam satisfactio vocatur ab Augustino sic dicente : "Multum satisfactionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei abscondit."
Ad aliud dicendum, quod (ut jam habitum est) per se operatur ad poene deletionem, sive peccati secundum debitum pene.
Ad objectum autem contra, dicendum est quod dupliciter contingit aliquid esse contrarium alii, scilicet in se, quando maxime distant in eodem genere, et mutuo se expellunt a susceptibili : et sic peena non contrariatur poene, nec confessio peccato in poena. Est etiam contrarium, eo quod aliquo modo facit contrarium in effectu : et sic confessio facit contrarietatem ad peccatum, et solvit debitum pene. In perpetratione enim peccati fuit inverecundia Dei cuncta cernentis et Angelorum ejus, et abjectio pas- sionis Christi pro peccatis per contemp. tum qui est radix omnis peccati morta. lis : et horum contraria confessio habet quando homo erubescit ante vicarium Dei, et submittit se. humiliter clavibys habentibus vim ex Christi passione ideo operatur ad peccati expulsionem,
Ad aliud dicendum, quod non est Ain omnino corporalis actus : quia procedit * a virtute mentis inferiori : sicut etiam dare corporalem eleemosynam vim habet a virtute mentis quae inclinat ad dandum.
Si autem queritur, Qualiter hoc possit esse ? Dicendum, quod vis motoris est in motu et in mobili, sive moveat in modum nature, sive in modum voluntatis : sicut vis motoris in motu ceeli, prop- ter quod dicitur esse vita quaedam omnibus deorsum existentibus. Ita etiam quia virtus et gratia movent in modum nature, vis virtutis et gratiae manet etiam in motibus et operibus corporalibus : et per illam vim operatur ad deletionem peccati, et augmentum meriti..
Ad i quod ulterius queritur, patet solutio per ea quae dicta sunt in principio hujus solutionis, quod est de pracepto divino secundum quod est manifestatio quedam peccatorum : sed hxc manifestatio secundum progressum temporis habuit incrementum, sicut etiam alia operantia ad salutem: et ideo determinationem accepit ab Apostolis et ab Ecclesia : et adhuc potest recipere ulteriorem quam habet, si videatur expedire. a
Ad noc autem quod contra objicitur, dicendum quod pcnitentia instituta est in paradiso secundum omnes partes ejus : quia aliter non mortificaret peccato, et vivificaret justitiae : et dicunt | quidam, quod in illo verbo : In guocumque die comederis ex eo, morte morieris: et a Christo in Novo Testamento accepit innovationem. Matth. m, 2 "Penitentiam agite : appropinguavit enim regnum celorum". Constat autem, quod non intendebat de poenitentia, nisi prout periicitur in partibus suis : et ideo intelligitur instituta confessione.
De confessione tamen fit specialiter mentio, Marc. 1, 5, ubi dicitur, quod veniebant ad Joannem "confitentes peccata sua": et hoc idem intelligitur, quod faciebant suscipientes baptismum Christi, ut in secunda parte hujus- distinctionis dicit Magister.
Ibi etiam intelligitur instituta, ut in objectione dictum est, scilicet Lucae xvu, 14, ubi Christus leprosis dixit ut se ostenderent sacerdotibus, et offerrent pro se munus quod constituit Moyses.
Av Hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod est praceptum sacramentale diversimode in lege nature, veteri, et nova, per Patres accipiens determinationem ex inspiratione Spiritus sancti : sed prout nunc servatur, est preceptum sacramentale Novi Testamenti: et jam patuit wbi est institutum.
Ad aliud dicendum, quod non est ita Patrum, quod totum Patres ediderint, sed potius quia Patres determinaverunt : etideo non capit dispensationem ab homine puro,
Ad aliud dicendum, quod sacerdotes illi et leprosi considerantur dupliciter, scilicet ut homines simplices in statu Veteris Testamenti Deo servientes, antequam legalia essent mortificata per Christi passionem : et ut figura futurorum sunt leprosi quidem confitentium, et sacerdotes sacerdotum Novi Testamenti. Et primo quidem modo procedit objectio : secundo autem modo significatur voluntas Christi esse de ostensione peccati significati per lepram, et de satisfactione per munus significata : et hec voluntas Christi exprimebatur per Apostolos in precepto confessionis, Jacob. v, 16, ubi dicitur : Confitemini "alterutrum peccata vestra".
Ad aliud dicendum, quod oportet cognoscere morbum, ut prius dictum est: sed hoc non est principale propter quod confessio inslituta est, sed potius propter operationem clavium quae conjungit pe~ nitenti perfectionem : unde quod ponit objectio, secundarium est in causa confessionis : et tamen non sequitur id quod intendit probare, quia arbitrum oportet cognoscere de causa de qua est arbiter : unde cum sacerdos non tantum inspiciat vires, sed causam sumendi debitam peenam, oportet ipsum scire in quot et quibus offenderit.
On this page