Articulus 13
Articulus 13
An confessio siti de jure naturali vel positivo ?
Videtur autem esse de jure naturali: 1. Adam enim vituperatur de hoc quod excusavit delictum cum debuisset humiliter confessus fuisse : ergo peccavit contra jus adhue non scriptum, quia nullum erat scriptum vel positivum : ergo relinquitur, quod peceavit contra jus naturale : ergo confessio est de jure naturali.
2. Item objicitur de Cain, a quo querit Dominus, quid fecit ’ : et vituperatur, quia non humiliter recognovit et confessus fuit : ergo cum tune non fuerit nisi jus naturale, videtur contra jus naturale peccasse.
3. Hoc etiam videtur per Glossam su- per illud, Adam, ubi es! ? ubi sic dicit Glossa: "Verba increpantis et ad confessionem cogentis, non ignorantis." Si igitur coegit ad confessionem, ipse confiteri tenebatur : et constat, quod non ex jure positivo tenebatur, quia tune nullum erat : ergo tenebatur ex jure naturali : ergo confessio est de jure naturali. .
4, Item, Super illud Genes. m, 12 "Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mthi de ligno, et comedi": dicit Glossa: "Non humiliter confitens, sed superbe se excusans, et in auctorem mulieris culpam retorquens." Ergo humilis confessio tune fuit debita, quia aliter non vituperaretur de opposito : et inde ut prius.
5. Item, Super illud Psalmi cxu, 4 : "Non declines cor meum in verba malitie", etc., dicit Glossa : "Ad hoc pone ostium, ut non excusetur peccatum meum : quod summum vitium dominatur in hominibus, unde tardius poenitent." Constat autem, quod ceteris paribus plus et majus est peccare contra jus na~ turale, quam contra jus positivum : cum igitur istud vitium sit summum, videtur esse contra jus naturale : ergo oppositum ejus, scilicet humilis confessio delicti, est de jure naturali.
6. Item, Job, xxx1, 33 : "Si abscondi quast homo peccatum meum, et celavi in sinu meo inigquitatem meam". Constat autem, quod Job fuit sub lege naturali : quare de lege naturali est confiteri peccatum.
7. Item, Ibidem, Gregorius in Glossa : "Vere humilis et mala cognoscit sua, et voce confessionis aperit." Cum igitur vera humilitas de pecccatis sit de jure naturali, videtur quod voce confessionis aperire peccata, sit de jure naturali.
8. Item, Gregorius ibidem’ in’ alia Glossa : "In sinu iniquitatem celare, est conscientiam peccati latibulis occultare, nec per confessionem detegere." Cum igitur Job dicat hoc in statu juris naty. ralis, videtur quod confessio sit de jure naturali, et oppositum cujus contra jus naturale.
9. Item, Constat, quod poenitentia egt de jure naturali : ergo partes ipsius, quia ipsa non est sine illis : sed una par. tium ejus est confessio : ergo confessio est de jure naturali. ,
10. Item, Poenitentia est quoddam totum, ut prius habitum est, quod habet plures partes ex ordine quodam ipsam constituentes : et in ordine illo prima est contritio quae est de jure naturali, et ultima satisfactio quae est de jure naturali : cum igitur confessio sit media, ipsa etiam est de jure naturali. Vel dicatur quare non.
Si autem hoc concedatur, contra Objicitur in hunc modum : 1. Dicit Isidorus, quod jus naturale est idem apud omnes : confessio autem non fuit semper eadem apud omnes ergo confessio non est de jure naturali. Mevra probatur ex hoc quod aliter est confessio in Novo Vestamento, et aliter fuit in Veteri.
2. Item, Philosophus in V Ethicorum dicit, quod nature jus in omnibus est eodem modo: ut ignis in Perside et Grecia eamdem vim habet comburendi. Et ex hoc arguitur sicut prius.
3. Item, Tullius: "Nature jus est quod non opinio genuit, sed in natura quedam vis inseruit." Constat autem, quod nulla in natura vis inseruit homini confiteri peccatum suum, sed potius docet occultare ne verecundetur ab homine : ergo confessio non est de jure naturali, ut videtur.
Soxtutio. Respondeo sine prajudicio, goiuis quod jus naturale dupliciter dicitur, scilicet quod dictat natura hominis esse faciendum : et sic dicitur naturale jus stricte. Alio modo dicitur naturale, id quod constitutum esta natura naturante : et sic dicitur esse de jure naturali quidquid in Veteri vel Novo Testamento continetur : et hoc ultimo modo potest confessio aliquo modo esse de jure naturali, sed non primo.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, per quod videtur probari, quod sit de jure naturali primo modo dicto : dicendum, quod Adam vituperatur de hoe quod peccatum non recognovit in se, et coram Deo, sed non de hoc quod non confitebatur homini : quia tunc nullus erat praeter uxorem suam, quae confessionem audire non poterat : et haec recognitio peccati quae est coram Deo, est de jure naturali.
Ad Atiup dicendum, quod confessio duplex est, scilicet recognitio peccati inter se et Deum, et manifestatio peccati per enarrationem factam sacerdoti. Et de primo modo dicta confessione dicitur in Psalmo xxx1, 5 : Divi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti, etc. De secundo autem modo dicta dicitur, ad Roman. x, 10: "Ore confessio fit ad salutem". Et de primo modo dicta intelligitur Glossa inducta de Genesi, et non de secundo modo dicta, quae tantum est sacramentalis : nec ad illam tunc tenebantur omnes.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur illud summum vitium simpliciter ratione reatus vel deformitatis, sed quia est peccatum inter cetera poenitentiae magis contrarium : quia poenitentia non est nisi in recognoscente, peccatum autem excusans non recognoscit : et est simile dictum, ad Roman. u, 4, super illud : "Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ?" ubi dicit Glossa Ambrosii : "Gravissime peccas si ignoras : non ratione quantitatis peccati in reatu et deformitate, sed potius periculi :.quia ignorans lapsum. suum, non querit remedium, et ideo manet in periculo."
Ad aliud dicendum, quod non intelligit Job de absconsione quae est in confessione facta sacerdoti, sed potius de absconsione quam facit deprehensus in peccato, quando peccatum negat se fecisse, ut aliis justus videatur. Et ista expositio trahitur de Glossa ibidem : et ideo illud non est ad propositum.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si vere humilis voce confessionis aperit peccatum, et si vera humilitas est de jure naturali, quod etiam confessio facta per vocem sit de jure naturali : quia confessio facta per vocem, non semper in omni statu consequitur vere humilem statum suum recognoscentem : unde hoc accidit vere humili in aliquo statu non in omni : unde accidit ibi locus sophisticus accidentis.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de eo qui deprehensus in peccato, se fecisse negat : vel mystice loquitur de tempore gratis in quo tenetur homo sacerdoti peccata sua confiteri.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia dupliciter consideratur, scilicet secundum quod est in genere virtutis, et secundum quod est in genere sacramenti. Secundum quod est in-genere virtutis, non habet partes, sed salvatur in contritione tantum, secundum quod contritio est conterentis aclus : et satisfactio tunc erit species justitiae, et tunc non exigitur ad poenitentiam confessio facta homini, sed sufficit illa quae fit Deo in corde in peccati recognitione. Sed secundum quod est in genere sacramenti legis nove vel veteris, non est de jure naturali, sicut nec alia quaedam sacramenta : et sic habet partes istas tres, quae sibi attribuuntur. .
Ad aliud dicendum, quod non eodem modo sunt iste tres partes poenitentia : quia prima et ultima pars respiciunt pec~ catum in poenitente secundum culpam, vel secundum poenam. Sed confessio non respicit hoc nisi quod est in ministro Kcclesie, qui constituitur ad dispensationem sacramenti, et habet vim clavium : et ideo prima et ultima pars sunt juris naturalis, sed non media, quae non respicit nisi tantum ea quae sunt sacramenti, et non virtutis poenitentia, nisi forte quoad recognitionem peccati coram Deo. Sed haec non est confessio prout nunc querimus de confessione : et ideo non sequitur, si prima et ultima pars de jure naturali sit, quod et media : quia non eodem modo sunt partes ejus.
On this page