Text List

Articulus 14

Articulus 14

ACTICULUS XIV. Quam differenter confessio fuit in lege naturali, veteri, et nova?

Tertio queritur, Secundum quem differentem modum fuit in lege naturali, veteri, et nova? .

Videtur enim in lege naturali non fuisse: quia, sicut jam habitum est,

1. Non est confessio de jure naturali: sed tunc non observabantur nisi ea quae erant de jure naturali: ergo confessio tunc non servabatur.

2. Item non queritur hic, Quid aliquis fecerit, sed id ad quod omnes tenebantur? Ergo etsi aliquis tunc confitebatur peccatum suum, dummodo tamen non omnes tenebantur ad confessionem, videtur quod non erat confessio in lege naturali.

3. Item, Cum non erat usus clavium, non poterat esse id quod non habuit effectum nisi per claves : sed in naturali lege non erat usus clavium: ergo nec erat etiam confessio quae non habetur nisi per claves.

SED CONTRA: 1. Quandocumque est morbus, tempus est medicine : sed semper fuit morbus actualis peccati in lege naturali: ergo semper fuit confessio medicina: ergo in naturali lege necessaria fuit confessio, ut videtur.

Similiter, Videtur quod in lege Moysi fuerit : quia, Isa. xin, 26, dicitur: Narrg si quid habes ut justificeris. Quasi dice. ret: Si non narras, non justificaberis,

2. Item, Levit. xvi, 21, dicitur, quog sacerdos imprecabitur peccata totius mul. titudinis super caput hirci, et dimittet eum in desertum. Constat autem, quod imprecari non potest peccata quae nescivit: ergo oportebat ut sciret: sed -non potuit scire nisi per confessionem : ergo tenebantur tunc confiteri sacerdoti.

3. Item, Levit. xu, 44, de leprosis dicitur, quod ad arbitrium sacerdotis sepa~ rabantur, et cognoscebat de lepra: sed lepra secundum Glossam ibidem significat peccatum : ergo sacerdos debet cognoscere de peccatis: non autem potest nisi per confessionem sibi manifestentur : ergo tenebantur tunc sacerdoti confiteri.

SED CONTRA: Sicut supra habitum est, preecipua causa confessionis est propter beneficium clavium: sed non erant vere claves in Veteri Testamento: ergo nec vera confessio.

Sotvutio. Dicendum, quod in veritate peccati recognitio est in confessione, et cum hoc peccati manifestatio: et tertio, peccatorum in specie et circumstantiarum enodatio sive expositio. Et confessio non - erat in naturali lege nisi quantum ad peccati recognitionem inter se et Deum, ut dictum est. In lege autem Moysi accessit peccati manifestatio aliqua, sed in genere, non in specie : in signo, non in verbo. Quia offerendo capram vel hcedum, sciebatur quod peccaverant: sed quia hoc sacrificium erat pro quolibet peccato per ignorantiam facto, non erat manifestatio nisi in genere, et non in specie. In Novo autem Testamento exigitur enarratio specierum et aliarum circumstantiarum propter majorem expressionem veritatis et apparitionem gratie.

Ab primum ergo dicendum, quod reco- gnitio peccati semper est de jure naturali: et quoad hoc solum erat confessio in lege nature.

Ad aliud dicendum, quod omnes tenebantur ad hujusmodi peccati recognitionem, et quod non negarent si deprehenderentur, ut habitum est ex auctoritatibus Gregorii in praecedenti arliculo questiopis inductis.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod tunc non erat usus clavium: tamen tune operabatur passio et faciebat panam proportionabilem, quae alias improportionabilis fuisset: sed operabatur in fide eredentium implicite vel explicite.

Ad aliud dicendum, quod inlege veteri aliqua fuit confessio, sed non ut modo est in specie et circumstantia, sed in genere: ci de hoc intelligitur dictam Isaia.

Ad aliud dicendum, quod sacerdos non confitebatur peccata multitudinis nisi in genere: et in genere intelligit ea per modum sacrificiorum, et non per enarrationem oris.

Ad aliud dicendum, quod diversitas leprarum non significabat tune quid erat faciendum, sed quid nune in tempore gratiae : et ideo non concluditur, quod tunc peccata in specie et circumstantiis confiterentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14