Articulus 15
Articulus 15
An confessio sit actus virtutis, vel tantum sacramenti ?
Videtur autem, quod est virtutis peenitentiae : quia 1. Est ad detestationem peccati: et virtus poenitentiae detestatur peccatum :ergo confessio est virtutis poenitentia, ut videtur.
2. Item, Actus diffiniuntur per opposita, id est, objecta: ergo quorum est idem objectum, sunt actus ejusdem virtutis : sed peccatum perpetratum est idem objectum confessionis et poenitentia : ergo contessio est actus poenitentiae virtutis.
3. Item, Quorum est idem finis, sunt ejusdem virtutis si est finis proximus: sed idem est finis pcenitentiw et confessionis, scilicet destructio peccati: ergo sunt unius virtutis: non autem sic sunt unius, quod ambo sunt unius tertiae virtutis actus, ergo ipsa virtus est poenitentia, et actus ejus est confessio, vel unus de actibus, ut videtur.
4, Item, Aliqua virtus elicit hunc actum quecumque sit illa: constat autem, ut dicit Tullius, quod virtus movet in modum nature: ergo de necessariis sibi nihil omittit: sed necessarium ad expulsionem peccati est confessio: ergo hunc motum non omittit: ergo videtur, quod sit motus virtulis poenitentiae ipsa con~ fessio.
Sed contra videtur, quod sit motus virtutis quae est veritas: quia 1. Superillud Psalmi un, 8: Hece enim veritatem dilexisti, etc., dicit Glossa: "Veritatem, quia non in te culpam refero, sed veritatem profiteor quam diligis:" constat autem, quod dicere veritatem est virtutis quae est veritas: ergo confessio est virtutis quae est veritas.
2. Item, Ibidem alia Glossa: "Hic penitens, quia in confitendo dixit veritatem quam Deus supra sacrificia querit, supplicat sibi subveniri." Ex hoc accipitur idem quod prius.
3. Item, Actus veritatis aliquis proprius est, prout est in dictis. Constat autem quod nullus, nisi dicere veritatem: sed hoc precipue fit in confessione : de omnibus enim quae de se dicit, sine teste creditur poenitenti: ergo confessio est actus veritatis, ut videtur.
4. Item, Oppositum veritatis quae est in confessione, non est idem in poenitentia, scilicet mendacium confessionis : ergo confessio non est actus poenitentia.
5. Item, Dictum confitentis generat credulitatem in auditore : constat autem, quod hoc non facit nisi prout est sub forma veri: ergo videtur, quod confessio sit sub forma veri: hac autem forma veri que est in actu, emanat ab aliquo habitu: constat autem, quod non nisi a veritate: ergo videtur, quod sit actus veritatis.
SED CONTRA utrumque istorum dicitur, quod 1. Nullius sacramenti actus necessario est alicujus virtutis: confessio autem est actus sacramenti: ergo non est actus alicujus virtutis.
2. Item, Nullus actus aequaliter procedens a vitioso qui non habet virtutem infusam nec consuetudinalem, est actus virtutis : confessio est hujusmodi actus: ergo non est actus virtutis alicujus. Prima patet per se. SecunpA autem probatur ex hoc quod aliquis volens recedere a peccato, et etiam alii non consuevit verum dicere, seepe confitetur in veritate de omnibus peccatis suis. Et constat, quod tunc non habetvirtutes infusas, nec etiam habet consuetudinalem quae veritas vocatur, quiailla non innascitur nisi per consuetudinem : ergo constat propositum.
3. Item, Circa difficile et bonum est virtus: sed non est difficile verum dicere: ergo non est circa illud virtus aliqua: ergo non est alicujus virtutis quae sit veritas. Propatio mediz. Difficilius est dicere contra mentem, quam secundum mentem: sed mentiens dicit contra mentem, verus autem secundum mentem : ergo verus minus laborat,quam mentiens: ergo constat propositum.
Solutio, Respondeo, quod dupliciter dicitur actus aliquis bonus et laudabilis esse alicujus virtutis, scilicet ut imperantis, et ut elicientis. Ut imperantis autem potest actus confessionis esse plu~ rium virtutum: sed frequentius Virtutig est quae dicitur poenitentia, de qua supra habitum est '. Ut elicientis quidem eg iste actus virtutis quae dicitur veritas, ut probatur in objiciendo.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dj. cendum quod confessio quaedam habet ex sui ratione et substantia, et quaedam ex virtute imperante. Ex sui substantia non. habetnisisimplicem narrationem veritatis, sed ex virtute imperante habet quod sit cum detestatione peccati. Et adhuc adjiciendum, quod secundum quod inducit rationem sacramenti, habet quod hac enarratio sit facta ministro Ecclesies cum signis quibusdam signantibus peccati de- . testationem, et voluntatis obedientiam ad poenitentiam exteriorem suscipiendam per arbitrium sacerdotis: et sic quasi ex tribus conficiuntur illa quae in confessione attenduntur. Sed objectio bene procederet si ex sui substantia haberet hoc quod dicit.
Ad aliud dicendum, quod illa materia datur sibi secundum imperium peenitentiae, et secundum esse sacramenti quod ca materiam quamcumque in qua est forma veri,
Ad aliud dicendum, quod non est idem finis proximus confessionis et poenitentiae, sed remotus : proximus enim finis est in quem terminatur actus, et ille est notitia quam generat in audiente : sed finis ultimus non facit, quod eadem sint specie vel numero illa quae sunt ad illum finem.
Ad aliud dicendum, quod peoenitentia non deficit in ipso motu, sed non habet tamen nisi per modum imperii.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohiest in ipsa: simpliciter tamen ipsa est cirbet aliquem actum esse et sacramenti et . virtutis, secundum diversas rationes: et hoc precipue in hoc sacramento, quod ordinatur contra actuale peccatum, quod contrarium est-virtuti quae respicit actum liberi arbitrii. Unde quantum ad ipsam simplicem enuntiationem veritatis, confessio veritatis est quae est virtus: sed secundum quod est in tali foro et forma et cum signis talibus, est actus sacramenti : et hoc nihil prohibet.
Ad ALiuD dicendum, quod iste actus non procedit a vitioso, sed ab habente veritatem aliquam, vel in potestate liberi arbitrii, vel secundum gratiam, vel secundum habitum civilem. Si enim poenitens est in charitate quando confitetur, tunc nulla est objectio. Si autem verax ex consuetudine, etiamsi sit in aliis vitiis: iterum nulla est objectio: quia consuetudinalium una meo judicio habetur, alia non habita. Si autem nec consuetudinalem habet: tune dicendum, quod ille actus veritatis in confitente esta libero arbitrio potente in actum generativum virtutis consuetudinalis: licet enim virtutes secundum habitum et-vitium sibi oppositum non simul insint, tamen actus ordinatus ad victutem generandi, potest esse simul cum vitio, licet virtuti opposito: etideo non est ille actus a vitioso in quantum vitiosus.
On this page