Text List

Articulus 16

Articulus 16

An diffinitiones poenitentiae sint bene date ?

ARTICULUS XVI. An diffinitiones poenitentiae sint bene date ?

Quinto queritur, Quid sit diffinitione et essentia ?

Inveniuntur autem plures diffinitiones confessionis, quas omnes quae occurrunt ponemus.

Diffinitur autem a Magistris qui precesserunt nos sic: "Confessio est peccatorum sacramentalis delinquentis accusatio, ex erubescentia et per claves satis- factoria, obligans ad peragendum pcenitentiam injunctam."

Alii autem predecessores nostri diffiniunt eam sic: "Confessio est legitima peccatorum explanatio."

Gregorius : "Confessio est peccatorum detectio, et ruptio vulneris,"

Augustinus sic: "Confessio est per quam morbus latens, spe venie aperitur."

Alii quidem novitii, ut Raymundus, diffinierunt sic: "Confessio est legitima coram sacerdote peccatorum declaratio."

Objicitur de prima diffinitione sic: 1. Sacramentale est denominativum a sacramento : nullum autem denominans fit substantiale illi quod denominat : ergo sacramentum non est substantiale confessioni, quod falsum est, cum confessio sub sacramento sit sicut pars sub toto.

2. Item, Cum confessio sit actus virtutis moventis ad confessionem, ita deberet dicere, virtutis delinquentis accusatio, etc., sicut sacramentalis.

3. Item, Sicut se habet actus virtutis ad virtutem, ita se habet actus sacramenti ad sacramentum : sed nullus actus virtutis dicitur esse virtuosus, sed potius virtutis proprie : ergo nullus actus sacramenti debet esse sacramentalis, sed potius sacramenti.

4. Item, Intinctio non dicitur esse baptismalis, nec signatio confirmationalis actus : ergo videtur, quod nec confessio debet dici sacramentalis.

5. Item, Quare non denominatur a proximo genere, ita quod diceretur, Confessio est poenitentialis delinquentis, etc. Videtur enim, quod sic fieri deberet : quia proximius se habet confessio ad poenitentiam, quam ad sacramentum in genere : ergo magis debuit denominari ab illa.

6. Item, Objicitur de hoc quod dicitur, Delinquentis : confessio enim non videtur esse delinquentis, sed qui deliquit, et peenitet.

7. Item, Nullus delinguens in quantum hujusmodi, est poenitens : sed omnis confitens in quantum hujusmodi, est poenitens: ergo nullus poenitens in quantum hujusmodi, est delinquens : ergo confessio non est delinquentis.

8. Si forte tu dicas, quod intelligitur . de delicto veniali, quo in multis offendimus omnes : sine quo, ut dicit Augustinus, vita non ducitur. Contra: Hujusmodi delinquentis actus est oratio et alia multa : ergo sicut cadit in diffinitione confessionis, ita cadere deberet in definitione orationis, contritionis, charitatis, et omnium aliorum. ,

9. Praeterea, Hac est per accidens secundum istam expositionem, confessio est peccatorum sacramentalis delinguentis accusatio : quia sénsus est, ejus qui quotidie delinquit : nihil autem per accidens debet poniin diffinitione, pracipue quod est per accidens hujusmodi, quia hoc infinitum est, et nihil per ipsum potest notificari : ergo male dixerunt antiqui diffiniendo, quod confessio est accusatio delinquentis.

10. Ulterius, Objicitur de hoc quod dicitur, Accusatio. Apud rhetorem enim et civilem non est idem accusans et reus : hic autem ut reum se presentat confitens: ergo videtur, quod non sit accusans : ergo confessio non est accusatio.

11. Item, Nullus accusatur juste in ju-_ dicio cui non conceditur locus defensionis : si ergo confitens accusatur ab aliquo, sive ab alio, sive a seipso, debet ei in eodem foro concedi locus defensionis : et ita non erit vitium confessionis si sit cum defensione peccatorum, quod falsum est, cum dicat Psalmus axt, 4 : Non declines cor meum in verba malitiz, ad excusandas excusationes in peccatts.

Preterea queritur, Cum conscientia sit testis, quare non dicitur, testificatio sicut accusatio? .

12. Ulterius queritur de hoc quod dicit, Ex erubescentia. Quia hoc non videtuy esse substantiale confessioni: quia nop omnes possunt habere erubescentiam.

13. Item, Sicut se habet dolor sensibj. lis ad contritionem, ita se habet erube. scentia ad confessionem : sed contritig non diffinitur per dolorem sensibilem - ergo nec confessio est diffinienda per erubescentiam, ut videtur.

14. Item, Super illud Psalmi LXVIN, 20: "Tu scis improperium meum, et confusionem meam", etc., distinguit Augustinus in Glossa inter erubescentiam sive verecundiam, et confusionem : quia confusio est cum remorsu conscientiae, quando vera objiciuntur. Erubescentia autem est, quando falsa objiciuntur cum verecundia. Cum ergo confitens verecundetur cum remorsu conscienti#, videtur quod potius debuit dicere, ex confusione, quam. erubescentia.

15, Item, Non videtur esse’ verum, quod ex hac erubescentia sit satisfactoria: quia erubescentia illa passio etiam corporalis est : et nulla passio corporalis est meritoria : ergo ex illa satisfactoria non est confessio.

16. Ulterius queritur de hoc quod dicit, Per claves. Quod enim sine clavibus est satisfactorium, non habet vim satisfaciendi per claves : confessio est hujusmodi: ergo non habet vim satisfaciendi per claves. Prima patet per se. Szcunpa probatur : quia in Veteri Testamento non fuerunt claves, et tamen fuit ibi aliquo modo confessio sacramentalis : et in Novo Testamento quandoque fit confessio non habenti claves, et tamen satisfactoria est confessio.

17. Praeterea, Objicitur de hoc quod dicitur, Satisfactoria. Quia satisfactio est pars condividens poenitentiam cum con | fessione : ergo una non debet poni in diffinitione alterius.

18. Item. Quae diversa sunt specie, horum actus et effectus proprii sunt diversi: confessio et satisfactio diverse sunt specie : ergo actus earum et effectus proprii sunt diversi : constat autem, quod satisfactionis actus propriissimus est satisfacere : ergo ille actus non est confessionis : ergo confessio non est satisfactoria, ut videtur.

19. Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Obligans, etc. Confitens enim non est obligatus ex hoc quod confitetur, sed potius ex voluntate sequenti, qua auditam et taxatam sibi recipit satisfactionem : ergo confessio non est obligans, ut videtur.

20. Item, Si obligat ad satisfactionem : ergo omnis confessio obligat ad illam. Ponamus ergo, quod aliquis sepe confiteatur idem peccatum pluribus sacerdotibus, et illi diversas injungant poenitentias, quarum quelibet per se sufficeret : ergo iste obligatur ad omnes illas_ peragendas : ergo ex confessione obligatur ad majorem poenitentiam, quam ex peccato sustinere debeat. Et hoc est inconveniens, cum confessio aliquid diminuat de poena peccato debita secundum se.

21. Item, Sive injuncta est insufticiens, vel nimis magna : adhuc videtur, quod obligetur ad illam : et sic confessio gravaret eum, et non alleviaret, quod est valde inconveniens.

22. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Injunctam. Videtur enim ex hoc quod non possit mutari per alium poenitentia illa : et hoc falsum est.

23. Item, Videmus de injunctis peenitentiis tota die fieri relaxationes per indulgentias : ergo videtur, quod confitentes non obligantur ad peragendum peenitentias injunctas.

De secunda autem diffinitione objicitur, qua dixerunt antiquiores, quod confessio est legitima peccatorum explanatio.

1. Legitima enim est quae lege docetur, vel lege editur : et modum confessionis non invenimus expressum in nova vel veteri lege : ergo videtur, quod non sit legitima explanatio peccatorum.

2. Item, Videtur, quod non sit tantum peccatorum : quia etiam circumstantias aliquando confiteri tenetur : et sic videtur esse diminuta.

3. Item, Non videtur esse explanatio, sed simplex enarratio : non enim expo— nit peccata confitens, sed simpliciter enarrat. ,

OxsicituR etiam de illa quae est Gregorii de hoc quod dicit, Peccatorum detectio. 1. Cum enim detegere peccatum ordinetur ad scandalum proximi, videtur quod peccata non sunt detegenda, sed potius tegenda.

2. Item, Isa. u1, 9, vituperaatur qui detegunt peccata sua, cum dicit : "Peccatum suum sieut Sodoma predicaverunt, nec absconderunt". Ergo confessio non erit detectio. .

3. Ulterius queritur de hoc quod dicit, Ruptio vulneris. Hee enim locutio metaphorica est : ergo non debet poni in diffinitione ejus cui aptatur metaphora : hee autem est confessio : ergo non debet poni in diffinitione confessionis.

4. Item, Constat, quod idem est non differens nisi per locutionem significativam, detectio peccatt et ruptio vulneris : ergo neutrum contrahit alterum : sed detectio peccati potest fieri bene et male, et confessio non nisi bene : ergo communius se habet peccati detectio, quam confessio, et contrahitur : ergo diffinitio non est convertibilis cum diffinito : ergo non est propria ipsius : quod est inconveniens, sive sit diffinitio, sive descriptio per propria.

Urerivs queritur de illa quae est Augustini : "Confessio est per quam morbus latens spe vente aperitur."

1. Non enim confessione tantum aperitur morbus latens, sed etiam morbus apertus : quia generalis est confessio de omnibus, sive occultis, sive apertis : ergo male dicit, Morbus latens. “

2. Item, Si latens est : tune queratur, Quem est latens? Aut sacerdotem et alios : aut sacerdotem solum, vel alios solos. Et quodcumque istorum detur, non erit confessio de crimine aperto sacerdoti et aliis, vel sacerdoti soli,vel aliis solis : quod est inconveniens, cum de omnibus sit confessio.

3. Praeterea, Queritur de hoc quod dicit, Spe veniz. Quia ut frequenter, confessio fit magis timore poene : ergo diffinienda erat per poene timorem.

4. Item, Demus quod iste non confiteatur spe veniae : et tamen nihil eorum que fecit, celet sacerdoti : ergo iste non erit confessus, et tenetur iterare confessionem, quod non dicitur.

5. Ulterius queritur de hoc quod dicit, Aperitur. Videtur enim, quod magis clauditur : quia illud quod dicitur in confessione, sigillo confessionis clauditur : ergo non aperit.

Unrerius queritur de ultima, quae dicit, quod confessio est legitima peccatorum coram sacerdote enarratio.

Videtur enim,quod nonsempersitcoram sacerdote, cum dicatur, Jacobi, v, 16 : "Confitemini alterutrum peccata vestra." Et ibi dicit Glossa : "Majora majoribus, minora minoribus." Et non dicit, quod semper debeat fieri sacerdoti.

Et quia de hoc magnus occurrit tractatus in sequenti distinctione, nunc ista sufficiant.

Solutio. Dicendum, quod prima diffinitio melior est omnibus aliis : quia colligit essentialia omnia, et subjectum proprium, et finem, et ea unde trahit virtutem delendi peccatum. Essentialia enim sunt ea quae tanguntur cum dicitur, Sacramentalis accusatio. Accusatio enim genus est, et sacramentalis differentia distinguens ab accusatione civili et rhetorica. Delinguentis autem contrahit sicut subjeclum specificat passionem : quia sicut dicit Commentator super VII Metaphysice: "Subjectum proprium in diffinitione pas- sionis est loco differentia ultima convertibilis est, ut dicit Philosophus in VII prime Philosophiae." Ea autem unde trahit virtutem delendi peccatum, sunt tio erubescentia et claves : finis autem ejus est ut taxetur satisfactio ad quam obligat se peragendam.

Ad Hoc ergo quod primo objicitur dg no: hoc quod dicit, Sacramentalis, dicen. dum quod differentia contrahens per modum qualitatis est in diffinitione, liget sit qualitas essentialis : et quia accusatig in non est sacramentum proprie, sed actys ejus, ideo non est qualitas essentialis sq cramenti nisi informative et denomina. tive : et ideo licet confessio secundum ge sit sacramentum, tamen quia diffinitur hic per actum, et actus denominatur a sacramento, ideo denominative diftinitur.

Vel potest dici, quod sacramentale, sicut et rationale dicitur dupliciter, scilicet ut differentia quae facit sacramentum esse sacramentum : et hoc modo non preedicatur denominative de diffinito, sicut nec rationale, quando dicitur, Homo est animal rationale : et ita dicitur hic accusatio sacramentalis, quae est sacramentum quoddam, sicut animal rationale animal quoddam : et non ponitur sacramentale ut denominans, sed potius in actu differentiae constituentis. Alio modo dicitur sacramentale a potentia sacramenti consequente esse sacramenti ipsius : et de illo verum est, quod est denominativum, sicut et rationale: acceptum de potentia ratiocinandi consequente esse hominis : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad sEcunpUM, dicendum, quod falsum #} supponitur in objectione : quia actus quandoque denominatur a virtute : unde dicitur actus virtualis vel virtutis : et ta men si non fieri concedatur, solvendum est sicut praecedens. .

Ad aliud dicendum, quod tinctio sacramentalis dicitur baptismus, sed 102 baptismalis proprie : quia baptismus 20 minat totam speciem sacramenti, et no? solam differentiam ipsius qua signabilis est per modum qualitatis, sed non species : et ita dicitur hic sacramentalis et non poenitentialis ; et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad Hoc quod objicitur de hoc quod dicit, Delinguentis, solvendum est quod dicitur hic delinguentis secundum habitum, non secundum actum : non ita quod habeat habitum peccatorum, sed quia habuit ipsum, et est in mutando eum in habitu virtutum : et talis bene potest esse in statu poenitentia.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod nullus delinquens in actu est penitens, sed delinquens modo predicto potest esse pcenitens.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non intelligitur de delicto veniali.

Ad noc quod ulterius queritur objiciendo de accusatione, dicendum quod aliud est in foro poenitentiae, et aliud in foro judicii. In foro enim poenitentia nulli quantumcumque veraci creditur contra confitentem, sed tamen sibi cre~ ditur contrase : et ideo statur accusationi confitentis. Sed in foro judicii exterioris totum econtra : quia homini nihil creditur ibi pro se, sed potius alii qui exceptione est major : et ideo in illo judicio alius est accusans, et alius est. reus et accusatus.

Ad aliud dicendum, quod quando accusatio fit post convictionem, non datur locus defensionis. Et simile est in confessione : quia accusatio est testimonium convincens confitentem per relationem ad conscientiam : et ideo nullus datur sibi locus defensionis.

Abd ativp dicendum, quod erubescentia duplex est, scilicet spiritualis, et illa que relinquit passionem in corpore. Spiritualis autem timor est in turpi accusatione ne manifestetur, vel cum manifestatur : sicut trahi potest de verbis Damasceni : et illa quae est spiritualis exigitur ad confessionem, et non illa quae fit in corpore per exteriorem ruborem : sicut enim in praecedentibus habitum est, illa variatur secundum hominum diversam complexionem.

Ad aliud dicendum, quod illa probatio satis bona est : quia conceditur, quod non exigitur nisi erubescentia spiritualis.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa propriissime accipit confusionem et erubescentiam : sed hic communiter sumitur erubescentia pro confusione.

Ad aliud dicendum, quod passio secundum quod est facta et voluntate informata, etiamsi sit illata, meritoria est, sicut patet in questione praecedenti de contritione.

Ad aliud dicendum, quod confessio que non subjicitur clavibus actualiter, non est simpliciter confessio, sed secundum quid : et bene concedo, quod in Veteri Testamento non fuit confessio nisi secundum quid : et ratio hujus patet ex praecedenti articulo questionis. Confessio autem quae fit alii quam sacerdoti, non est confessio nisi in quantum supplet locum confessionis : sicut baptismus poenitentiae non est baptismus, nisi in quantum supplet locum baptismi.

Ad Atiup dicendum, quod alius modus satisfactionis est in confessione, et alius est in ea parte quae stricte dicitur satisfactio : quia in confessione est satisfactio per mortem et passionem Christi de parte poene quae improportionabilis est, et ideo inarbitrabilis : sed in satisfactione est deletio delicti pene taxate. Nec est inconveniens, quod contritio et confessio induant aliquo modo satisfactionis rationem, secundum quod large sumitur satisfactio : quia, sicut supra habitum est, poenitentia aliquo modo totum homogenium est in suis partibus : et sic poena satisfaciens est in omnibus tribus.

Ad aliud dicendum, quod illae partes mediae sunt inter diversas et homogenias : et ideo cum non omnino sint diverse, non tenet id quod objectum est. Et hujus ratio valde de facili patet, si respiciatur id quod notatum est de partibus illis in principio hujus distinctionis.

Ad aliud dicendum, quod in veritate voluntas amplectendi poenitentiam injunctam significatur in confessione : quia sicut preponit sibi secundum rationem et tempus contritionem in re vel in prasumptione sacerdotis, ita coexigit voluntatem obediendi in susceptione injuncte satisfactionis : et ideo ex ipsa confessione ratione ejus quod exigit in penitente, obligatur ad-illam.

Ad aliud dicendum, quod sacerdotes proprios nullus pcenitens et confitens habet plures, sed unum solum, et illius solius tenetur . poenitentiam peragere, que est injuncla secundum canonum statuta : quia alias non proprie dicitur - injuncta satisfactio. Si autem alii ex abundanti confitetur, ille debet inquirere injuncta a proprio sacerdote, et nihil superordinare,si secundum canonum. statuta injuncta est.

Ad aliud patet solutio per jam dicta : quia non est satisfactio proprie, nisi quae est secundum arbitrium canonum vel canonici sacerdotis, et non secundum arbitrium voluntatis hominis, quam injungit aliquis ignorans vel malitiosus.

Ad aliud dicendum, quod ex causa mutari potest injuncta ab eo qui habet auctoritatem : sed tune perficit eam in equivalenti vel simpliciter vel secundum reputationem Ecclesie.

Per habita patet etiam solutio ad ultimum : quia indulgentiae fiunt in commutationibus secundum equivalens in reputatione Ecclesiae, vel simpliciter.

Ad id quod objicitur de secunda ', diceendum quod illa non colligit nisi essentialia constituentia confessionem.

Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod legitima dicitur a lege erdinante modum accusationis in foro eonfessionis : et hac quidem lex in universali promulgata est a Deo, ut patuit supra cum disputaretur, cujusmodi pra. ceptum esset quod est de confessions . sed hoc quod universaliter dictum est 4 Deo, explanatum et interpretatum egt ab Ecclesiasticis Doctoribus et Pralatis et ideo legitima dicitur et lege veteri et les ge nova et lege patrum.

Ad aliud dicendum, quod circumstan. tia aliquid peccati ponit: et ideo pecea tum secundum se non explanatur, Nisi circumstantiis suppositis, ut dicetur infty in hac eadem distinctione.

Ad aliud dicendum, quod’ non est enarratio simplex, sed oportet ut expla. netur modus, ut intelligat sacerdos quan. titatem criminis. Enarratio autem sim. plex ad hoc non sufficit.

Ad aliud autem quod objicitur de tertia quae est Gregorii in Moralibus 2, tra. ctantis illud Isaie, xxxvur1, 241 : Jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, etc.

Dicendum, quod non est diffinitio vel descriptio, sed potius quaedam adaptatio allegoria. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod est peccati ut peccati detectio, et detectio ejus quod est peccatum. Peccatum autem ut peccatum non detegitur nisi in confessione sacerdoti : sicut nature morbus ut morbus non detegitur nisi medico, vel ei qui est inloco mediciin consilio et adjutorio medicine. Sed id quod est peccatum, detegitur quandoque jactanter : sed tunc detegitur ut laudabilis actus, secundum quod laudabile est apud eos qui letantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Et de illis loquitur, Proverb.u, 14 et seq.

Ad aliud dicendum ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod si per se intelligatur locutio, tune convertibilis est ut proprium, sed non ut diffinitio : quia bene videtur mihi, quod Gregorius diffinire confessionem vel describere non intendit.

AD ID quod ulterius queritur de quarta, dicendum quod illa data est in comparatione ad movens sive inclinans ad confessionem : hoc enim est spes ve-

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod aperitur et clauditur pecca~ tum in confessione : clauditur enim ab aliis, sed aperitur ei qui est in loco Dei: et hoc vocat Augustinus hic apertionem. .

2. Ad aliud dicendum, quod etiam si sciatur, non tamen scitur per modum convictionis : sicut etiam judex non judicat de hoc quod scit ut homo, sed de hoc quod scit ut judex. Similiter peccatum dicitur /atens quando de eo non potest fieri judicium : quia in foro illo, scilicet confessionis non est denuntiatum.

Ad aliud dicendum, quod non est ita essentialis timor confessioni sicut spes : timor enim si solus esset, non inclinaret ad confessionem, sed potius ad taciturnitatem propter desperationem : etideo non erat ita diffinienda confessio per timorem sicut per spem. .

Ad aliud dicendum, quod si aliquis sine spe confiteatur, non tenetur iterare confessionem, propter hoc quod sacerdos scit quidquid fecit : sed desperationem tenetur confiteri eidem. Si autem alii confiteatur, cum ipse non acceperit satisfactionem condignam, dico quod in toto cum spe opinata ad minus tenetur facere confessionem.

Ad aliud patet solutio per ante dicta : juia id quod dicitur in confessione, ei clauditur et aperitur.

Ad id quod queritur de ultima 2,dicen dum quod est eadem cum secunda, nisi quod apponit proprium auditorem confessionis qui est sacerdos.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod majora in Glossa dicuntur peccata mortalia, et minora dicuntur venialia quae non tenemur confiteri nisi in generali confessione : et hac est confessio non confessio simpliciter, sed se~ cundum quid

Et ita patet solutio ad omnia quesita.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16