Text List

Articulus 17

Articulus 17

An aliquis et quis articulus fidet moveat ad confessionem ?

ARTICULUS XVII. An aliquis et quis articulus fidet moveat ad confessionem ?

Sexto queritur, Quis articulus fidei moveat ad confessionem ?

Videtur autem, quod ratione ejus qui est, Vitam aeternam : 1. Spes enim est de vita aeterna : quia spes veniz, ut patet ex diffinitione Augustini, movet ad confessionem ex parte fidei : ergo videtur, quod articulus de vita aeterna moveat ad confessionem ex parte fidei.

2. Item, Videtur quod aut ille, aut qui est de pcenis moveat ad confessionem : sed timor pene non est laudabilis, quia dicit Augustinus de tali timore, quod "nemo invitus bene facit, etsi bonum est quod facit." Cum igitur confessio sit de rebus laudabilibus, videtur quod magis ad eam moveat fides vite aeterne, quam poenarum aeternarum.

Sed contra utrumque horum videtur objici : passio enim Christi operatur in clavibus, et per claves est confessio satisfactoria : ergo videtur, quod fides mo- veat ad confessionem ratione passionis Christi.

Videtur autem, quod ratione illus, Qui venturus est gudicare vivos et mortuos : quia hoc judicium prevenit in se confitens, et aperit peccata ne in judicio omnibus aperiantur : ergo si fides movet ad confessionem, videtur quod hoc faciat ratione illius articuli qui est de judicio.

Solutio. Dicendum ad hoc, quod fides praecipue movet ad confessionem ratione articuli qui est de vita aeterna : quia in spe venie propter vitam aeternam confitetur, quecumque confitetur.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod passio effectum dat confessioni, et fides illuminat ad hoc quod credatur talis effectus esse in clavibus : sed tamen ratione ilius non movet ad confitendum : quia confitens non confitetur propter hoc, sed ideo quod sperat se propter hoc consequi veniam peccatorum.

Ad aliud dicendum, quod ille articulus adjuvare potest : sed tamen principalis non est in movendo : quia non consequeretur veniam ex hoc, cum hoc magis sit inductivum timoris quam amoris.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 17