Text List

Articulus 19

Articulus 19

An sufficiat per Joannem facta institu tio ad satisfactionem.

ARTICULUS XIX. An sufficiat per Joannem facta institu tio ad satisfactionem.

Deinde queritur de hoc quod dicit ibi,A, § 1, post initium : "Satisfactio4 | Joanne precipitur, ubi ait : Facite dignos fructus poenitentia, etc."

Et queremus hic tria, eo quod multa ante habita sint de satisfactione, et iterum postea habebuntur. Primum horum est, Utrum sufficiat ad satisfactionem institutio facta a Joanne? Secundum autem, Utrum satisfactio sit in precepto, vel non? Tertium autem, Qui sunt digni fructus poenitentiae ? et, Utrum sit idem gatisfacere, et dignos fructus poenitentia facere ?

ViveTuR autem circa primum, quod non sufficiat : quia

1: Satisfactio est pars sacramenti pe_nitentiae : sed in hoc sacramento exigitur institutio divina : ergo etiam in satisfactione. ,

2. Item, Effectus gratiae non est nisi a Deo, ut dicit Bernardus super Cantica ': ergo vas etiam necessario continens gratiam, dummodo non sit fictus qui accidit: ergo illud non est determinare nisi Dei constat autem, quod satisfactio sacramentalis est etiam pars sacramenti : ergo videtur, quod non sufficiat institutio Joannis.

3. Aliter autem objicitur ad idem : Semper enim necessaria fuit satisfactio peccanti actualiter : ergo etiam ante Joannem : non ergo precipitur a Joanne, ut videtur, sed ante eum fuit in precepto.

4. Item, Satisfactio aut respondet peccato nature, aut peccato persone. Constat autem, quod non peccato nature : quia pro illo non potest satisfacere purus homo, ut probat Anselmus in libro Cur. Deus homo. Si respondeat peccato persone : ergo obligat personam secundum se in quolibet statu suum peccatum ad satisfaciendum : ergo videtur, quod non precipitur a Joanne tunc primo quando incepit fides Novi Testamenti praedicari.

5. Item, Satisfactio est de jure naturali: ergo hanc non opinio genuit, sed vis innata inseruit : ergo non est instituta a Joanne, ut videtur.

Responsio. In satisfactione tria sunt consideranda, scilicet pro quo satisfit, et quis status satisfacientis, et cui satisfit. Id pro quo satisfit, semper fuit, ex quo ccepit peccatum intrare in mundum, et non fuit in ea diversitate nisi in quantitate peccatorum. Sed status satisfacientis non semper fuit unus: et cum statui illi respondeat per congruentiam modus satisfaciendi, non fuit unus : cum enim omnis nostra satisfactio vim trahat a satisfactione Christi,sicut dicit Ambrosius 2: et quia omnis nostra poenitentia trahit vim a poena et satisfactione sua ideo illi pene future quae nondum erant nisi in fide satisfacientium, congruus erat mo-~ dus prasignans poenam illam et satisfactionem : sicut in lege nature per sacrificia et figuras, eliam in lege Moysi per ceremonias. In lege autem nova quae incipit a Joanne, sicut dicitur, Luc. xvi, 16 : "Lex et Prophete usque ad Joannem". Et, Matth. x1, 12: "A diebus autem Joannis Baptiste usque nunc, regnum celorum vim patitur, et violenti rapiunt illud". A diebus, inquam, illis congruus modus est per imitationem Christi satisfactio, eo quod ex tunc cessavit presignatio futuri, et manifestata est veritatis forma quam imitemur. Cui autem satisfit, Deus est, semper uno modo se habens.

His prenotatis, non est difficile respondere objectis.

Ad primum igitur dicendum, quod aliter denuntiatur satisfactionis modus, et aliter instituitur : a Joanne non fuit nisi denuntiatus, sed a Christo institutus, cum dicitur : Penitentiam agqite *.

Ad aliud dicendum, quod secundum quod satisfactio sacramentalis est et vim habens a passione Christi, habet a Deo institutionem : sed non oportet ut alia et alia institutione : quia una institutione instituuntur totum et partes : unde ipsa institutionem habet in suo toto quod est poenitentia. Dicunt tamen quidam, quod ibi instituit, ubi dixit leproso, quod offerret pro emundatione sua quod instituit Moyses : sed hoc non est verum, nisi de figurativa institutione.

Ad aliud dicendum, quod satisfactio secundum se abstrahens ab hoc modo et ab illo, semper fuit, etiam ante Joannem : sed prout accepta consideratur cum modo significationis vel imitatione veritatis, non fuit semper : et quantum ad hunc modum promulgatur a Joanne, et confirmatur a Christo, ut dicit Magister in Littera.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio non concludit, nisi quod semper oportuit satisfacere ex parte satisfacientis, et ex parte ejus cui satisfit: et hoc bene concedendum videtur, quia non variatur nisi in modo, ut dictum est, quia ad Christum satisfacientem a quo nostra salisfactio vim trahit, illi respicere non poterant, nisi presignando eam in signis. Hi autem qui a diebus Joannis fuerunt, respicere ad ipsum non potuerunt,nisi imitando formam veritatis quae manifestata est in ipso.

Ad aliud dicendum, quod satisfactio secundum se est de jure naturali, quod non opinio genuit, sed innata vis inseruit : sed modus satisfaciendi qui dictus est, totus est sacramentalis, et divinus, et ideo ille variatus est secundum tempora diversorum sacramentorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19