Articulus 20
Articulus 20
An satisfatio sit in precepto ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Dicit Mheronymus : "Anathema sit, qui dicit Deum aliquid impossibile precepisse :" sed impossibile est satis. facere : ergo satisfactio non est in pre. cepto. Propatio media. Offensa crescit secundum eum in quem peccatur : sed Deus est infinitus in omnibus suis attri. butis : ergo offensa sui est infinita : ergo non contingit satisfacere pro aliquo peccato, quia pro infinito nihil possumus rependere.
2. Item, Dicit Philosophus in quinto Ethicorum, quod percutiens principem, non contrapatitur tantum, sed morte condemnatur : ergo multo magis si offendit in infinitum majorem, quam sit aliquis princeps : Deus autem in infinitum major est : ergo offendens Deum plus debet solvere in infinitum : sed hoc non contingit solvere : ergo non precipitur solvere, quia incassum preciperetur.
3. Item, Ipsum nomen satisfactionis videtur hoc ostendere : quia satisfacere dicitur facere satis : sed numquam est salis, nisi sit secundum estimationem peccati et offense : sed hoc in infinitum est, ut jam probatum est: ergo non est satisfactio nisi solvatur in infinitum : hoc autem solvere non contingit : ergo videtur, quod precipi non debeat.
4. Item, Alia via probatur hoc idem: Ponamus enim, quod aliquis pluribus de causis sit debitor alicujus, scilicet quod debeat ei ex jure servitutis, quod est ut nihil possideat nisi titulo domini, et corporaliter sit servus glebe, et tunc tenea- tur ei ex mutuo : quia nihil habet, nis quod mutuo ab ipso accepit : et non plus accepit mutuo, quam habet in ipsis bonis : et iterum tertio debeat ei ex offensa, quia de rebus domini offendit eum gravissime : constat, quod ille satisfacere non potest. Quia si dicas, quod satisfaciet de bonis suis : contra hoc est, quia illa domini sunt. Si de persona : contra hoc est, quod servus est de persona, et totum debet domino etiam praeter rationem offense. Sed constat, quod similis casus est in homine in comparatione ad Deum : ergo videtur, quod homo de peccato Deo satisfacere non possit : ergo non precipitur ei.
Si dicatur quod ibi, Penitentiam agigite '. Contra : Pcenitere non est satisfasere : quia aliquis poenitet de eo de quo tamen numquam cogitat satisfacere.
Si dicas, quod ibi ubi Dominus precepit leproso, ut pro emundatione sua offerret quod Moyses constituit *. ConTRA : Quod constituit Moyses non respondebat quantitati peccati : ergo non erat satisfactivum.
Si dicas, quod a Joanne precipitur, Matth. mw, 8, ubi dicitur : Facite fructum dignum poenitentiae, etc., sicut Magister videtur dicere in Littera. ConTRA : Digni fructus poenitentiae in eadem impossibilitate sunt, in qua est satisfactio : ergo nec illos contingit facere ergo non preecipitur.
Si dicas, quod invenitur, Matth. XII, 36, ubi dicitur: "Quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii."
Contra : Sicut habitum est, non contingit rationem reddere de infinito : et peccatum mortale est infinite offense : non contingit rationem reddere de illo.
Sed Contra: 1. Cujuscumque debiti contingit solvere tantum et decuplum, ipsius contingit esse solutionem'sufficientem : peccati autem contingit solvere tantum et decuplum ergo peccati contingit esse solutionem sufficientem: ergo potest praecipi, et debet . precipi satisfactio. Prospatio mediew. Baruch, tv, 28 : Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertenles requiretis eum.
2. Item, Matth. xvi, 24 et 26: "Oblatus est et unus qui debebat et decem millia talenta... Providens autem servus tlle, orabat eum, .dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi." Ergo contingit reddere : ergo et satisfacere.
Solutio. Dicendum, quod licet quidam constituant hic magnam vim, tamen in veritate parva vis est in questione : et ex habitis in praecedenti de facili est determinabilis, distinguendo quod duplex est modus satisfactionis, scilicet ad estimationem offense, et ad voluntatem et arbitrium ejus cui satisfit : et primo modo non contingit satisfacere, nec precipitur : sed secundo, sicut dicitur, Michee, v1, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te. Quasi diceret : Non quod justum est, sed quod requirit quod sufficit sibi. Et hoc confirmatur ex hoc. quod ha-- betur, Luc. vu, 41 et 42: "Duo debitores erant cuidam feneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta, Non habentibus autem illis unde redderent, donavit utrisque". Et, Matth. xviii, 27, ubi dicitur, quod misertus est dominus servi illius, et dimisit ei universum debitum.
Ad omnia igitur quae post inducta sunt, patet solutio : quia illa non probant, nisi quod non contingit satisfacere . secundum peccati perpetrati aestimatio- nem : et hoc quidem est verum : et propter hoc totum est gratiae quod sumus, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 10: "Gratia Dei sum id quod sum."
Dicendum, quod in multis locis : tamen secundum quod est sacramentalis modus satisfactionis, sicut dicit hic Magister, dico quod promulgatur a Joanne, et confirmatur per preceptum a Christo, Matth. iv, 17, ubi dicit Jesus praedicans : "Penitentiam agite", etc.
Ad Hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod poenitere dicitur dupliciter, vel etiam tripliciter. Uno enim modo poenitudo in actu perpetrato signum est involuntarii per ignorantiam, quod meretur misericordiam et veniam, ut dicitur in libro II Ethicorum. Secundo modo est pcenitudo alicujus perpetrati non satisfaciens propter injuriam, quando non vult satisfacere leso, vel propter desperationem, ut Judas poenituit. Tertio modo est poenitentia afflictio sui cum proposito confitendi, et satisfaciendi pro malo commisso. Et haec solummodo penitentia sacramentum et virtus est: et hane precepit Christus, quia haec sola fructum invenit salutis : et in illa precipitur totum quod exigitur ad ipsam, scilicet confessio, et satisfactio. Posset tamen dici,quod, Luc. xiu, 24, precipitur, ubi dicitur : Contendite intrare per angustam portam, etc., et, Matth.xxv, 19, ubi dicit, quod rationem posuit cum servis suis, qui acceperant bona sua.
Ad 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod non contingit solvere de. cuplum peccati intensive, sed quasi extensive per discretionem vel distinctionem, quia in decem preceptorum obedientia : et iste est sensus Baruch.
On this page