Articulus 21
Articulus 21
An idem sit satisfacere, et dignos fry. ctus poenitentiae facere ? et, Qui sunt fructus digni poenitentiae ?
ARTICULUS XXI. An idem sit satisfacere, et dignos fry. ctus poenitentiae facere ? et, Qui sunt fructus digni poenitentiae ?
Tertio queritur, Qui sunt digni fructus poenitentia ? et, Utrum idem sit satis. facere, quod dignos poenitentiae fructus facere ?
Dicit autem Auctor in Litlera, et est in Glossa super Mattheeum, im, 8, quod digni fructus poenitentiae sunt, ut secundum qualitatem et quantitatem culpe sit qualitas et quantitas pone.
Sed videtur, quod hoc non possit esse : 1. Aut enim intelligitur hac qualitas libidinis delectantis in peccato, aut qualitas actus peccati. Si primo modo. ConTRA : Sensibilis delectatio est, quae est in peccato : numquam autem sensibilis est in virtute et operibus misericordie : ergo non est similitudo in qualitate. Si secundo modo. Contra: Actus illi contrarii sunt : ergo similitudinem in quali-. tate non habent, quia dicit Philosophus in V prime Philosophiz, quod "similia sunt quorum qualitas est una."
2. Item, Videtur impossibile quod secundum qualitatem peccati sit qualitas pene, hoc modo: quia culpe qualitas non potest esse nisi secundum actum, quia culpa in quantum malum nihil est : in actu autem non est qualitas nisi secundum relationem ad agentem : hoc autem aut est secundum libidinem, aut secun- dum contemptum : secundum libidinem autem non potest esse qualitas pene, quia poena amara est in sensu, et libido dulcis : secundum contemptum autem se habet etiam per oppositum : quia sicut peccans contemnit Deum et preceptum ejus, ita per oppositum poenitens in pwna se subjicit Deo et preecepto ejus : ergo videtur, quod numquam sint secundum eamdem qualitatem poena peenitentis, et culpa transgredientis.
3. Si forte tu dicas, quod vocatur similitudo in genere, per contrarium, scilicet ut sicut placuit culpa in delectando, ita placeat poena in sustinendo : hoc non competit Littere : quia hoc exqualiter est in parum peccante et multum. peccante : sed ista similitudo qualitatis non equaliter est in parum et multum peccante: ergo non notatur similitudo in genere, ut videtur.
Aut enim aequalitas est in genere, aut in specie. Si in genere. Contra : Secundum hoc aequaliter est in parum peccante: quia magne culpe magna poena, et minori minor debetur : digni autem fruclus non aequaliter sunt in parum et multum peccante, ut dicitur in Littera : ergo non intelligitur de quantitate in genere. Si autem intelligitur de quantitate in specie. Contra : Quantitas culpae est infinita, et quantitas poenae finita : ergo videtur, quod numquam contingit satisfacere per dignos fructus pcenitentie.
Constat enim, quod non est hic per se quantitas continua, sed per accidens: hoc autem videtur esse intensio qualitatis, quee facit vigorem peccati et magnum peccatum, et vigorem poene et magnam peenam ; sed penes idem videtur esse similitudo vel proportio in qualitate : ergo in idem redeunt hic qualitas et quantitas.
Hec autem{opera facta potius assimilantur culture vel labori ad fructus percipiendos ordinato : sicut etiam Jacobus dicit : Ecce agricola patienter exspectat pretiosum fructum, scilicet fructum laboris sui .
Responsio. Sicut etiam supra habitum est in antecedenti distinctione, non sumitur hic fructus proprie, sed sumitur pro causa fructus quae est causa fruitionis in futuro. Dicuntur enim opera poenitentie fructus, non quod eis fruamur proprie hic, vel in futuro : sed quia cum gaudio spei utimur eis ad obtinendum id quo fruendum est. Nec idem est esse bonos fructus, et dignos fructus poenitentiae : quia omnis arbor, id est, homo, tenetur ad bonos fructus, et dignos fructus : qui boni dicuntur a radice, quae bona est, quando liberum arbitrium virtute et gratia est informatum. Digni autem fructus sunt a proportione fructus ad statum arboris fructificantis : quia alii clerico, alii prelato, alii subdito, et sic secundum differentias alias fructificantium. Et hoc modo specialis status proportione habita ad opera poenitentiae dicuntur digni fructus, quando secundum qualitatem et quantitatem peccati est etiam qualitas et quantitas poone..
Ad primum ergo dicendum, quod qualitas peccantis hic attenditur cum qualitate peccati. Qualitas peccantis est libera servitus peccati : quia scilicet non coactus, nec exactus, sed libere diabolo servivit in gaudio: et hoc modo libere et cum gaudio serviat Deo in poenitentia, Qualitas autem peccati secundum for- mam peccati in specie, secundum quod unum est carnale, et alterum spirituale, et aliud quasi medium, sicut ira, et avaritia : et ita debet esse in poena corporali et spirituali et media: sicut jejunium pena est corporis, oratio humiliat spiritum, et eleemosyna damnum infert rerum exteriorum.
ApiLep ergo quod contra objicitur, dicendum, quod non respondet in specie delectationis : sed potius in similitudine subjecti delectationis, et poenae, scilicet quia utrumque est corporale, quandoque et spirituale, et medium, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod similitudo potest attendi dupliciter, scilicet in affectu proximo, et in affectu qui est causa proximi affectus : et in proximo quidem non potest esse similitudo: quia unus est libido, et alter est charitas: sed in remoto, hoc est, in voluntate, bene potest esse similitudo : et etiam plus est in bono, quia Augustinus dicit, quod "charitas in infinitum plus diligit Deum, quam cupiditas aurum."
Ad id quod queritur de quantitate, dicendum quod quantitas est hic duplex, scilicet intensiva, et discreta. Una respondet magnitudini,et altera numerositati. peccatorum : sed illa quae est intensiva, attenditur ex multis, tamen precipuum est species peccati vel genus : sicut dicimus in genere homicidium esse majus adulterio, et adulterium fornicatione, et in genere avaritiam majorem fornicatione: in specie autem adulterium majus furto. Alia autem quantitas est ex circumstantiis agentis et actus, ex quibus dicitur magnum peccatum, et illi debetur major poena quam minori : sicut pluries peccanti vel uno genere peccati, vel duobus, plures pene, vel una diuturnior debetur.
Ad 1p ergo quod contra objicitur, dicendum quod in genere vocatur quantitas, ut dictum est : et non sequitur quod infert : quia peccata etiam in genere non sunt aequalia, sed unum majus, et alte- rum minus : et ideo etiam pene erunt inequales.
Ad aliud dicendum, quod quantitas et qualitas fundantur in eodem, sed nop sunt idem, ut patet ex predictis : quia qualitas vitium est ex illa parte qua. trahitur in speciem distinctam, ut carnale, spirituale, et hujusmodi : vel specialius adhuc ut fornicatio, delectatio secundum actum in fornicatione : et gula, delectatio secundum actum in gula: sed quantitas accipitur ex quantitate ad totum,
On this page