Text List

Articulus 22

Articulus 22

ARTICULUS XXII. An circumstantiae aggravent peccatum ?

Deinde queritur de verbis Augustini quae habentur, ibi, A, § 1, in medio: "Consideret qualitatem criminis, in loco, etc."

Quzruntur autem hic ad intelligentiam istius loci sex.

Primum, Utrum ista aggravant peccaum quae dicit ? Secundum, Utrum aggravant relinquendo actum in eadem specie, vel novam speciem peccati conferendo ? Tertium, Utrum teneatur poenitens omnia ista confiteri prout in singulis actibus fuerunt ? Quarto, Utrum teneatur ea revolvere in contritione et satisfactione ? Quinto, Quae et quot sint iste circumstantiae ?. Sexto et ultimo, Quae comparatio sit inter eas, scilicet utrum alique aggravent plus, et alia minus, vel omnes aggravent aequaliter ?

Ad primum horum objicitur sic : 1. A quibuscumque trahitur argumentum accusationis rei vel defensionis in judicio, illa aggravant vel accusant actum propter quem reus vocatur ad judi- cium : sed acircumstantiis trahuntur argumenta hujusmodi: ergo circumstantiae aggravant vel excusant actum rei propter quem judicatur: sed ille actus peccatum est: ergo circumstantia aggravant péccatum. Prima patet per se. SecunpDA scribitur a Tullio in primo Rheforice, ubi dicit, quod "circumstantiae sunt a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis persone in judicio."

2. Item, Quecumque sunt constitutive particule, in quibus est actus, dant actui formam mali vel boni, et majoris mali et majoris boni : circumstantiae sunt hujusmodi : : ergo dant actui formam boni vel mali, etc. Prima harum iterum patet per se. Srcunpa scribitur a Damasceno sic: "Singula sunt quae dicuntura rhetore constitutive particule: puta quis sit qui fecit, quis est qui passus est, quid fecit, quo, scilicet organo, ubi, scilicet quo loco, et hujusmodi."

3. Item, Quecumque sunt quae questionem rhetoricam de laude vel vituperio persone faciunt, augent bonum et malum in actu persone : tales autem sunt circumstantiae : ergo augent bonum et malum in actu persone. Prima patet per se. SecunpA autem scribitur a Boetio in IV Topicorum suorum, ubi dicit, quod "circumstantiae sunt quae questionem rhetoricam faciunt de laude vel vituperio persone."

4. Item, Eccle. ur, 4: Omnia tempus habent. Ergo suo tempore sunt meliora : ergo contraria eorum illo tempore sunt priora : ergo tempus aggravat. Et idem argumentum est de aliis.

5. Item, Bernardus ad Eugenium : "In ore secularis nuge, nuge sunt: in ore vero sacerdotis nuge sacrilegium sunt '." Ergo circumstantia persone aggravat. Similiter est de aliis.

6. Item, Ezechiel. vin, passim, aggravatur multum contra Judaeos, quia idola in templo posuerant, in tantum quod tunc gloria Domini scribitur recedere de loco suo : et non scribitur hoc quando colebant ea alibi, quam in templo : ergo etiam locus aggravat.

7. Item, Isa. tv, 8: "Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum." Quasi diceret : Alibi fuisset tolerabilius. Ergo videtur, quod similiter omnes allies aggravent circumstantiae.

SED CONTRA : 1. Augustinus dicit in libro secundo de Libero arbitrio, qaod "malum_ non est nisi aversio ab incommutabili bono:" constat autem, quod privatio non intenditur nisi per recessum ab . habitu : ergo magis malum non est nisi quia magis recedit : non ergo ex circumstantiis: sed circumstantiae non ageravant, nisi magis malum faciendo: ergo videtur, quod circumstantiae non aggravent.

2. Item, Constat, quod bonum commutabile, bonum est: sed conversio ad bonum non est nisiin bono : ergo conversio ad bonum commutabile, bonum est. Constat autem, quod omnes ille circumstantiae ex illa parte circumstent actum, qua fit conversio ad commutabile bonum : ergo nulla earum facit majoritatem in actu, vel auget, ut videtur : : ergo nulla aggravat peccatum.

3. Item, Constat, quod malitia in actu defectus est : ergo non causatur vel augetur ab aliquo positive, sed potius defective, scilicet quia deficit ibi aliquid eorum quae bonum facere vel augere deberent : cum ergo circumstantiae positive causent quod causant, sicut locus, tempus, et hujusmodi, videtur quod nulla earum vel facit malum, vel auget ipsum. non ergo ex circumstantiis ; sed.

4. Item, Sicut dictum est, malitia in~ actu defectus est : si ergo causatur a circumstantiis, constat quod plures et: differentes cause, plures et differentes effectus relinquunt : sed in actu peccati sunt plures et differentes circumstantiae : ergo plures et differentes relinquunt malitias : ergo quodlibet peccatum efficeretur tot peccata, quot habet circumstantias, quod absurdum est dicere.

5. Item, Videtur quod malum gravari non possit : nihil enim efficitur gravius, nisi quod recipit iritensionem vel remissionem : nulla privatio recipit intensiosionem vel remissionem : ergo non intenditur. Prima patet per se. Secunda sic probatur: Illud quod nihil est, non est magis modo nihil, quam prius : privatio autem nihil est: ergo constat propositum : ergo circumstantiae non gravant ipsum, ut videtur.

Sonurio. Ad hoc est absque omni dubitatione dicendum, quod circumstantise aggravant peccatum : licet enim non faciant bonum in actu vel gratiae vel virtutis politice, tamen faciunt et augent malum in actu : et faciunt etiam bonum civile legale quod considerat judex, qui non judicat de habitu, sed de actu. Quod enim bonum gratiae non faciant, nemini dubium est, qui non est de Pelagii heresi: quiaillud bonum et in habitu et in actu a solo Deo est. Quod iterum non faciant bonum virtutis politice, necessario patet ex hoc quod habetur in II £ thicorum, ubi dicitur, quod "non sunt jusli etcasti, qui operantur justa et casta: sed qui ut justi et casti, operantur justa et casta :" qui tamen considerant circumstantias in quibus est actus. Quod autem.faciunt malum, patet, quia vult Philosophus et beatus Dionysius, quod malum causatur ab omnibus particularibus defectibus, sive in circumstantiis actus, sive in habitibus.

Et sic constant tria quae per ordinem praemissa sunt.

Dicendum ergo ad primum, quod in malo duo sunt, scilicet quia malum, et quia vitium : et ratio mali tota est recessio a bono: sed quia bonum perficit naturam, et sublata perfectione necesse est corrumpi id quod erat perfectum, ideo ex consequenti. quasi in comparatione ad subjectum mali, incidit vitium, quod est corruptio boni natura et naturalium. Et hoc est quod dicit Ay. gustinus,quod "malum est,quia nocet:" nocet autem, quia adimit bonum : quia nisi tolleretur bonum, nec vitiaret, ne. que corrumperet. Et ideo aversionem boni sequitur necessario corruptio cir. cumstantiarum. Dico autem aversionem bont in actu: quia de illo loquimur; et hoc modo aggravatur malum ex circumstantiis corruptis, ut infra in solutione magis patebit.

Ad aliud dicendum, quod in veritate conversio ad commutabile bonum in quantum hujusmodi, non est mala, sicut probat Augustinus : sed talis conversio quae concipit aversionem ratione defectus modi et harmonie debite ipsi conversioni, est mala : verbi gratia, . conversio ut ad finem boni commutabilis : cum enim non possunt esse duo fines, necesse est conceptam esse aversionem in tali conversione, et incidit. necessario defectus debiti modi et harmonie sive commensurationis in tali conversione. Modus enim debitus hujus conversionis est, quod relatione ad finem fiat conversio, ad quem illud bonum ordinatur : et ille modus deest : harmonia autem, quod circa Deum, ut leva sit sub capite, et dextera amplexetur : et illa iterum deest : et ex hoc defectu conversio est mala, et non ex hoc quod est ad bonum commutabile. Cum autem conversio illa concepta sit cum tali defectu qui est malus, hoc modo circumstant ipsam circumstantig, et non in quantum est conversio solum : et ideo aggravant ipsum malum.

Ad aliud dicendum, quod a nulla positione causatur vel augetur malum per se, sed per accidens: sicut etiam dicit Dionysius, quod "malum repugnat bono. per bonum in quo est." Dico autem per aliud : quia talem conversionem quae est ad bonum conceptum cum malo, augent ; et necessario ex hoc incidit defectus turpior ex hoc quod privatur modus. in loco, vel tempore, vel persona, vel aliquo alio, quod est circumstantia persone, vel negotii sui actus.

Av attup dicendum, quod non sequitur, si plures circumstantiae sunt in actu, quod plura faciunt peccata vel mala: sed potius, quod ex defectibus plurium circumstantiarum in modo et harmonia, causabuntur plures deformitates in uno actu : et hoc ego plane concedo : et tale peccatum antiqui vocaverunt unum peccatum multiplex, vel duplex, vel triplex, vel in alio numero deformitatum.

Ad Aulup dicendum, quod privatio non intenditur essentialiter, quia non est essentia aliqua : sed intenditur per recessum ab habitu : et sic malo pejus est, quia pluribus vel plus elongatur a bono. Quod autem ita sit, dicit Aristoteles in IV prime philosophie loquens contra Heraclitum: quia sic contendit falso esse falsius : sicut magis mentitur quj dicit quinque esse mille, quam ille qui dicit quinque esse sex. Tune oporteret concedere unum esse verum, per cujus recessum dicatur falsius et falsum.

Tamen contra istam solutionem objici potest hoc quod dicit Anselmus, quod scilicet cecitas non est magis aliquid in lapide, quam in homine non vidente, nec e converso. Constat autem, quod in lapide magis recedat (quia non est natus habere) quam in homine qui natus est habere visum : ergo videtur, quod major vel minor recessus non causat intensionem et remissionem in malo.

Et ad hoc dicendum, quod privatio dupliciter consideratur, scilicet in se, et in comparatione ad causam suam quam habet per accidens : et primo quidem modo non intenditur, neque remittitur : secundo autem modo intenditur, et remittitur. Causa autem per accidens privationis est id quod cum sit, necessario coincidit privatio : et hoc videmus in corporalibus : sicut si sit dividens venas_ que dicuntur varices, vel tibiam, necessario coincidit claudicatio in gressu : ita si talis conversio sit ad bonum commutabile, necessario coincidit defectus modi et harmoniae, tam in circumstantibus actum, quam in ipso actu, ut prius dictum est : et quanto plus de talibus est, tanto plures coincidunt deformitates.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22