Articulus 23
Articulus 23
An circumstantiae aggravent, relinquendo actum in eadem specie ?
Secundo queritur, Utrum aggravant relinquendo actum in eadem specie, vel speciem novam peccati conferendo ?
Videtur autem, quod nullam novam speciem conferant : 1. Constat enim, quod privatio non specificatur nisi per subjectum et habitum cujus est : sed omnes circumstantiz sunt ejusdem habitus et subjecti : ergo omnes ille non conferunt nisi speciem unam.
2. Item, Potentius est bonum, quam malum : et bonum ex omnibus circumstantiis -suis non confert nisi speciem unam : ergo nec malum ex circumstantiis suis confert nisi speciem unam.
3. Item, Intensio et remissio non variant speciem : sed circumstantia non nisi intendit malum vel bonum in actu: ergo non variat speciem, sed relinquit eamdem.
4, Item, Extrinsecum essentiae ut est extrinsecum, nullam confert speciem : locus autem et tempus et hujusmodi sunt extrinseca : ergo nullam speciem conferunt: ergo nec alie circumstantiae, ut videtur.
5. Item, Accidentia non variant speciem : circumstantiae sunt accidentia actus : ergo speciem ipsius non variant.
Probatur autem secunda ex hoc quod circumstantiae loci, temporis, persone, et auxilii, et omnium aliorum, sunt diversarum actionum ejusdem speciei, di- verse et eedem : et tamen non propter hoc actiones in specie variantur.
Sed contra hoc, 1. Dicit Dionysius, quod "malum causatur omnifariam :" ergo ex corruptione cujuslibet circumstantiarum : ergo cujuslibet circumstantiae corruptio causat speciem mali singularem.
2. Item, Aliud esse conferunt circumstantiae actui: constat autem, quod non esse nature : ergo moris : ergo secundum esse moris conferunt speciem: ergo addita aliqua corruptione circumstantie specialis, erit novum esse moris: ergo et nova species peccati, ut videtur.
3. Item, Constat, quod unus specie actus est in natura et in specie nature, coire cum muliere : sed ego;video, quod coire cum soluta facit unam speciem peccati, et coire cum conjugata aliam, et aliam iterum cum consanguinea, aliam cum velata: et illi actus non differunt nisi per circumstantias, ut videtur : ergo circumstantia aggravat, speciem aliam actui conferendo.
4. Item, Rapere quoddam peccatum est simplex: rapere autem sacrum, vel a loco sacro, sacrilegium est. Cum igitur rapere hinc inde non differat nisi per circumstantiam, videtur, quod circumstantia aggravat extra genus, aliam speciem actui conferendo, quia hoc vocatur aggravare extra genus, aliam speciem actui conferre.
Solutio. Dicendum, quod nulla circumstantia proprie aggravat, aliam speciem conferendo: esse enim substantiale actus moralis secundum speciem est a fine voluntatis: sicut enim dicit Philosophus, "Actus diffiniuntur per opposita," id est, objecta: et hoc intelligitur de objectis quae sunt fines: licet enim illud idem sit materia circa quam est actus, tamen quia actus quiest circa objectum illud, non est potentiae nisi formate a specie objecti, ideo accipit esse actus ipse a ratione subjecti secundum quod est movens in intentione finis propter quem
est actus. Hoc autem ex ipsa nomina. tione peccatorum patet: Fornicatio est delectatio secundum actum in fornicatrice, et adulterium in adultera vel con. jugata, et avaritia in pecunia, et ceteris hujusmodi.- Circumstantia aulem sunt conferentes bene esse vel male esse per modum passionis ipsi actui, sive sint circumstantiae persone, sive negotii. Et ideo nulla confert proprie loquendo speciem, vel variat eamdem.
Dicendum ergo ad primum, quod: Dionysius non intelligit hoc de corruptione circumstantiarum vel omissione: quia bene quidem contingit, quod bonum minus est laudabile, quando non est in suo tempore, vel loco: sed tamen ex hoc non efficitur malum per se, vel species vitii, vel peccati mortalis : sed Dionysius intelligit hoc, sicut Philosophus, quantum ad materiam circa quam est virtus. Est autem circa tria, scilicet eligibilia ad opus, et ipsum opus, et circa passiones : sicut prudentia est circa eligibilia ad opus operabilia per nos, ut dicit Philosophus in VI Ethicorum: justitia autem circa operationes, ut dicit, in quinto : et temperantia et fortitudo circa passiones, ut docetur in tertio. Cum igitur circa tot sit virtus, semper ipsa substantialiter est medium in eo circa quod est, licet differenter : sed vitium non est medium, sed extremum. Et quia omnijariam contingit declinare a medio in quacumque materia, et non esse in medio nisi uno modo, ideo dicit quod virtus est ex una tota et sola causa: et vitium omnifariam : quia medium corrumpitur quacumque declinatione ad extremum : tamen quod sit medium, non habet a circumstantiis : imo potius circumstantiae causantur ab eo quod substantialiter medium est, et ideo non conferunt aliud esse.
Ad aliud dicendum, quod circumstantia non conferunt esse primum, sed nec secundum tamen conferunt esse accidens, sed potius accidentis per se. Et. quia ab eo quod est frequenter, trahitur quaestio rhetorica, ideo faciunt questionem rhetoricam, et laudem, vel vitupeyum: et hoc est esse moris. Primum quiem esse habet actus a specie objecti girca quod est: que, inquam, species fnts est operantis.
Ad aliud dicendum, quod coitus comaratur dupliciter ad potentiam, scilicet generativam quae naturalis est : et sic ipse cum quacumaue sit, est unius speciel, quia actus generative discindentis semen ad salutem speciei. Comparatur etiam ad potentiam ordinabilem per ratiem: et haec informatur mullis speciebus diversorum subjectorum, sicut delectabilitas in fornicatrice, vel in conjugata, vel in masculo, vel consangulneo: et secundum hoc confert novum esse actul suo: et sic actus ille diversificatur in specie moris quantum ad primum esse moralium actum.,
Et si tu objicias, quod non videtur esse solutio : quia ille non delectatur in conjugata vel consanguinea ut consanguinea, sed in muliere ut mulier est.
Dicendum, quod hoc est falsum: quia si delectaretur in muliere ut mulier est, inomni muliere delectaretur, quod falsum est. Unde licet vellet non esse consanguineam vel conjugatam, tamen voluntas est delectandi in hac quam scit esse conjugatam vel consanguineam: et ideo per consequens est voluntas delectandi in | conjagata vel consanguinea : quia aliter nullum peccatum erit voluntarium, numquam esset voluntas mali, et nos non essemus causa mali per voluntatem : quae omnia contra Sanctos sunt, et in Til etiam &thicorum optime improbata.
Ad aliud dicendum, quod rapere de sacro, vel sacra, habet voluntatem quae est rapiendi de sacro, vel sacra, eodem modo quo dictum est de voluntate concumbendi cum conjugata : et sic illa Species movens facit aliud peccatum : quia non est ibi circumstantia tantum, sed finis et forma dans speciem et esse actui.
On this page