Text List

Articulus 24

Articulus 24

An poenitens tenetur confitert omnia peccata sua, et circumstantias ?

ARTICULUS XXIV. An poenitens tenetur confitert omnia peccata sua, et circumstantias ?

Tertio queritur, Utrum poenitens omnia ista confiteri teneatur, prout in singulis actibus sunt?

Videtur autem, quod sic: 1. Districtius enim est judicium divie num, quam humanum: sed ex singulis circumstantiis accusatur in judicio humano: ergo ex singulis circumstantiis debet accusari in judicio divino: et ipse est accusator sui in confessione tamquam in judicio divino: ergo tenetur accusare seipsum.

2. tem, Quantitas mali et turpitudinis debet innotescere sacerdoti in confessione: sed non potest innotescere, nisi innotescant omnia aggravantia : ergo tenctur ea narrare confitens: sed omnes circumstantiae aggravant, vel alleviant: ergo ommes Mas, enarrare tenetur,

3. Item, In Zitfera videtur hoc dici ab Augustino expresse hie : ergo videtur, quod tenetur ea omnia confiteri.

4. Item, Genes. xix, i7, precipitur Lot, ut egrediatur a Sodomis: et adjungitur, ut non stet in ommi circa regione. Exponitur autem communiter, quod Sodoma significat peccatum, et circa regio occasiones peccati et circumstantias. Cum igitur poenitentia sit via exeundi per confessionem, videtur guod debeat per confessionem exire a circumstantiis eas confitendo.

SED CONTRA: 1. Canon dicit non confiteri debere nisi peccatum : ergo circumstantias non oportet confiteri.

2. Item, In Psalmo xxx1 ,5: Dizi: Confitebor adversum me injustitiam meam: non dicit, circumstantias peccati,

3. Item, Sicut sunt circumstantiae peccatum ageravantes, ita sunt alleviantes : Si ergo circumstantic confitende sunt ut sciatur quantitas peccati, ita debent confiteri alleviantes sicut aggravantes, quod falsum est : ergo nec aggravantes solum debent confiteri.

4. Item, Aliud estin judicio hominum, et aliud in judicio divino: in hominum enim judicio circumstantia non queruntur nisi ut presumptio fiat judici : quod non est necessarium in divino, quoniam testis est conscientia apud eum qui loco Dei est, scilicet sacerdotem: cum ergo conscientia ad convincendum confitentem sufficiat, videtur quod non oportet circumstantias dicere in confessione.

ResronpeEo sine prejudicio secundum antiquos Doctores, quod non oportet circumstantias confiteri, nisi qua: trahunt in aliud genus peccati: tamen securum est eliam alias dicere, precipue si remordet aliquem conscientia : sed tamen dicunt, quod non tenetur ex praceplo. Unde dicere circumstantias quae non trahunt in aliud genus peccati, est de bene esse confessionis : utilitas autem que ex hoc est, illa est quam dicunt, scilicet quod sicut supra habitum est, confessio per erubescentiam in aliqua parte pene satisfacit : et sepe contingit, quod homo plus erubescit de circumstantia, quam de peccato: et ideo honum est confiteri. Alia etiam utilitas est: quia sacerdos melius noscit peccati deformitatem, et melius sciet taxare peenitenliam et salisfactionem. Tertia iterum, humilitas major poenilentis.

Dicendum ergo ad primum, quod si in humano judicio fit mentio de circumstanliis, hoc non est propter distinctionem, sed potius propter dubietatem judicis qui veritalem non novit: et non potest ei presumptio fieri de quantitate malilie, nisiex circumstantiis : sed ex confessione accusando se manifestat se totum poenitens, et ideo circumstantias quasdam dicere non oportet.

Ad aliud dicendum, quod ut supra qi ctum est, quantitas mali et turpitudinis substantialis non est ex circumstantiis, sed potius ex aversione a bono incom. routabili : sed quaedam turpitudo est ex circumstantiis : et quia accidentalis est, non habet poenitentiam propriam, seq conjunclam cum poenitentia : et ideo non oportet eam singulariter et discrete confiteri.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit ista non precipiendo, sed ad bene esse : nec dicit facienda esse in confessione, sed potius in contritione inter se et Deum.

Ad aliud dicendum, quod exitus de peccato est in contritione : et hoc satis bonum est, quod non manet in circumstantiis : sed tamen est consequens, quod quicumque exit de peccato, exit de circumstlantiis : sed non convertitur : et ideo illud non tangit, nisi quod sit de bene esse confessionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24