Articulus 25
Articulus 25
An poenitens teneatur revolvere cumstantias in contritione et satisfactione ?
Videtur, quod sic : quia 1. Dicit Augustinus in Liftera: "Consideret qualitatem criminis, in loco, et tempore, in perseverantia, in varietate personae, etc." Et infra: "Tmmoretur in singulis istis, et senliat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vie tii." Ergo videtur, quod omnia in contritione revolvere debet.
1. Item, Contritio dicitur simul tritio : eo quod totum delet peccatum : circumstantia autem aliquid peccati est: ergo ipsa est conterenda : sed non conteritur, nisi. actus doloris iteretur super eam : ergo actu debet poenitens dolere de singulis circumstantiis peccatorum : et non notest actu dolere de illis, nisi in mente revolvat ergo debet mente revolvere.
3. Item, In his quae corporaliter conteruntur super quae non reiteratur terens, non confringuntur : ergo in spiritualibus similiter erit:. quia illud verbum, contritio, a corporalibus ad spiritualia transsumptum est. Si ergo dolor qui conterit super circumstantiam non reiteretur, circumstantia peccati non conteritur: ergo nec remittitur, ut videtur : ergo oportet actualiter dolere de qualibet, et in contritione revolvere.
4. Item, Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. Constat autem, quod de progenie sunt circumstantiae : ergo sunt perdende& ; sed non perduntur, nisi per contritionem: ergo de eis debet haberi contritio: et non potest haberi, nisi revocentur ad mentem : ergo revocari ad mentem debent, ut videtur.
5. Eadem autem ratione videtur posse probari, quod debeant revocari ad mentem in satisfactione, et alia ratione propria tali: Sapiens medicus -in appositione medicine actualiter advertit dispositiones morbi : ergo similiter hoc faciet medicus spiritualis: sed appositio medicine satisfactio est : ergo actualiter in satisfactione debet adverti dispositio morbi spiritualis : sed morbus spiritualis Peccatum est, cujus dispositio est cir-
6. Item, Quandocumque unum proportionatur alteri, necesse est advertere utrumque proportionabilium : sed satisfaciens opus suum proportionat et comParat peccato et circumstantiae : ergo necesse est, quod actualiter recogitet peccatum et peccati circumstantias.
7. Item, Beda: "Non sanat oculum, quod sanat calcaneum :" sed satisfactio est de qua loquitur : ergo alia satisfactio necessaria est uni, et alia alteri peccato : sed in omni tali antidoto necesse est recogitare id cui contraponitur antidotum : ergo necésse est satisfacientem actualiter recogitare peccatum et circumstantias peccati.
SED IN CONTRARIUM hoc est, quod 14. Secundum hoc pauci compungerentur et pceniterent : quia paucissimi videntur hoc facere.
Item, Apostolus dicit, I ad Corinth. VI, 18: : "Fugite fornicationem". Et exponitur, quod etiam fugiatur ne cogitetur : quia movet cogitatum : ergo in cogita-’ tione non debet revocari ad mentem, ut videtur.
3. Item, Avicenna dicit, quod species delectabilis corporalis etiam quandoque — reminiscentem movet : sed motus illead illicitum est: ergo fugiendus : ergo et causa fugienda : causa autem est cogitatio : ergo cogitatio fugienda est: ergo non omne peccatum in contritione vel satisfactione ad memoriam revocandum est.
4. Item, A simili probant hoc quidam. Videmus enim pomum granatum vel aliud integrum non movere appetitum vel intellectum : sed si dividatur, movebit : ergoa simili peccatum in universali ad memoriam revocandum est, sed non divisim per singulas circumstantias, quia sic moveret ad illicitum.
ReseonpEo, quod non tenetur ad semper, licet bonum sit quandoque revolvere circumstantias. Bene credo, quod in contritione quae primo delet peccata, propter hoc quod illam oportet esse virilem, tenetur revolvere, et confiteri ea omnia de quibus recordatur, sed non circumstantias, nisi illas quae trahunt in aliud genus, quae etiam circumstantiae proprie non sunt, ut supra dictum est.
Ad pruvum ergo dicendum, quod Augustinus consulit hoc ad compunctionem excitandam : quia quantitatis consideratio facitvehementius compungl, et acrius dolere: et non dicit hoc ideo quod teneatur poenitens ad illa.
Ad aliud dicendum, quod ideo dicitur contritio, quia duorum est, scilicet gratiae, et doloris a libero arbitrio procedentis, vel doloris sensibilis et rationalis: vel quia de omnibus simul peccatis quae sunt in memoria: sed non oportet, quod sit de omnibus circumstanttis, nisi quantum ad bene esse contritionis, scilicet ut sit ferventior et devotior.
Ad aliud dicendum, quod verum est in his quae corporaliter conteruntur, quia illa sunt successive contrita. Peccata autem simul conteruntur in uno momento infusionis gratia: et ideo impossibile est ut tunc omnia sint sigillatim cogitata, sed in universali : et ideo tune circumstantiae conteruntur in ipsis : et non oportet ut sigillatim ad memoriam actualem revocentur.
Ad aliud dicendum, quod totum perditur germen Babylonis per gratiae infusionem: sed non totum actualiter cogitare necesse est, quia quaedam etiam sunt ignorata, quae tamen ibi remittuntur. Et ratio hujus universalis perditionis et contritionis jam dicta est, scilicet quod dolor est de omnibus in universali, licet non sigillatim et in particulari.
Av noc quod objicitur de satisfactione, dicendum quod non semper oportet actualiter advertere : quia pcenilens non est medicus, sed potius sacerdos, et ille in confessione discernit genera morborum: sed sicut medicus non querit omnia accidentia morbi, sed tantum causas periculosas : ita cliam nec medicus spiritualis querit accidentales circumstantias, sed tantum trahentes in aliud ge~ nus.
Ad aliud dicendum, quod non singulis peccatis et circumstantiis proportio- natur satisfactio, quia impossibile egge quod poenitens hoc sustineret : sed radi. cibus peccatorum, sicut in praecedent; distinctione habitum est. Si enim raqj. catum est peccatum in carne, injungit affligentia carnem: si autem in bonis fortune, injungit eleemosynam, et sic de: aliis : et sic non oportet semper satisfa. cientem de peccato quolibet et circum. stantia cogitare.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo intelligitur dictum Bede de radicibus peccatorum, et non de ipsis peccatis, et circumstantiis peccatorum.
Ad EA autem quae objiciuntur in contrarium, tantum notandum, quod non tenent nisi quando recordatio peccatorum non nocet poenitenti. Et hoc contingit dupliciter, scilicet quando declinat in desperationem ex mera reatus consideratione: aut quando movent appetitum ex memoria prehabite in eis delectationis: tune enim videtur mihi, quod cogitatio avertenda est: alias autem bonum est sepe recogitare omnes annos in amaritudine anime coram Deo', ad compunctionem majorem et humilitatem excitandam.
On this page