Text List

Articulus 26

Articulus 26

Que et quot sint circumstantiae aggravantes peccatum ?

ARTICULUS XXVI. Que et quot sint circumstantiae aggravantes peccatum ?

Quinto queritur, Quae et quot sint iste circumstantiae ?

Si quis autem inspiciat Litéeram diligenter, colligere potest novem diversa que ponit, scilicet criminis qualitatem, locum, tempus, perseverantiam, persone varietatem, tentationem, miultiplicem vitii exsecutionem. Et post. multa addit duo, scilicet damnum virtutis qua inte- rim caruit, et ingratitudinem qua offendens omnium factus est reus, et omnibus gratiis acceptis se privavit.

Persone autem varietatem videtur diyidere in tria, scilicet dignitatem, ordinem, et etatem, utrum juvenis, vel senex, vel in annis pluribus: et ut mihi videtur, plura ex Zittera colligi non possunt,

Ossiciruk autem de illis, et primo de singulis.

Videtur enim, quod i. Qualitas vitii non sit circumstantia: aut enim intelligitur de qualitate essentiali quee dat speciem vitio, aut accidentali. Si primo modo, non est circumstantia. Si secundo modo, tunc queratur, Que sit illa qualitas? Et si dicatur, quod sit modus actus. Conrra: Modus ille qui est mortalis peccati est unus, scilicet quia est ex contemptu precepti, et ex libidine commutabilis boni: sed constat, quod non est una qualitas plurium peccatorum vel omnium: ergo modus ille non est qualitas criminis.

2. Item, Locus non agravat nisi sit sacer: et tunc facit sacrilegium, quod est aliud genus peceati: ergo locus non manet circumstantia simpliciter, sed etiam dat formam speciei vitil.

3. Item, Objicitur de fempore, quia non aggravat nist tempus orationi vel feriationi constilutum : et hoc iterum indacit sacrilegium quod aliud genus est peccali, ut quidam dixerunt.

4. Item, Perseverantia quaedam virtus est: ergo non est circumstantia vitli criminalis,

Item, Perseverantia nihil addit super actum peccati, nisi continuitatem: continuitas autem non dicit aliquid in actu, sed potius circa agentem, quod maneat in vitio.

3. Similiter, Objicitur de persone va~ rietate : innuit enim varia esse in persona que agegravant peccatum : et hoc non videtur, quia sic omnis actus persone ageravaret, quia omnis homo variam habet personam ab alio.

6. Item, Dignitas personae in quantum hujusmodi, non auget meritum: non enim dicimus, quod Episcopus plus mereatur orando, ceteris paribus, quam non Episcopus: ergo videtur, quod non aggravet peccatum.

7. tem, Si aggravat peccatum: ant hoc est ex parte radicis peccati, aut ex parte actus, aut ex parte finis actus, aut ex parte nocumenti quod infert. Videtur autem, quod non sit ex parle radicis: quia ex tanta libidine vel majori fornicatur vel potest fornicari non Episcopus, sicut Episcopus: ergo Episcopatus non facit ad majorem quantitatem radicis. Similiter videtur, quod nonez parte actus : quia tantus actus fornicationis potest esse in non Episcopo, sicut in Episcopo vel major: finis etiam adeo turpis vel turpior esse potest, et similiter nmocumentum majus: ergo videtur quod nullo modo ageravat.

8. Item, Si per se loquendum est, secundum doctrinam Philosophi, quae nullam persone conferunt potestatem ad actum, non se habent ad actum eliciendum vel agegravandum, sed potius per accidens ad actum illum referuntur: talis autem est dignitas vel ordo in persona: ergo actum peccati nec elicit, nec aggravat, sed per accidens se habet ad ipsum. Propatio primae est. Si dicam, Albus statuarius facit statuam, ly albus nihil confert ad actum, et idec ad actum non refertur ut eliciat vel aggravet, sed per accidens tantum. Propario secundss est, quod si dicam, Decanus vel Hpiscopus fornicatur, potestatem fornicandi non confert Episcopatus vel decanatus : sicut ars edificandi confert fabro lignarie potestatem domum faciendis ergo constat propositum.

9, Similiter, Objicitur de efaie quam ponit inter variantia personam. Videtur enim imperfecte loqui: quia diversa etas peccata facit turpiora, et non una: dicit enim Philosophus, quod senes magis sunt cupidi, et juvenes magis luxuriosi : ergo per oppositum major in juvenibus turpitudo avaritiae, et in senibus major turpitudo luxurie: ergo distinguere debuit aetatem.

10. Item, Videtur quod aetas iterum hoc non faciat, sed potius alia dispositio habentis aetatem: constat enim, quod talis ex cholera in juventute cum accrescit calor, exsiccatur, et efficitur impotens ad coitum ex siccitate: et procedente tempore, remisso calore, et crescente humido,efficitur potens : ergo iste magis appetit luxuriam in senectute, quam in juventute. Cum igitur regula sit apud Theologum et Ethicum, quod peccatum est majus, quod ex majori procedit libidine, videtur, quod istius aggravationis non sit causa wtas, sed alia dispositio habentis aetatem.

11. Ulterius de hoc objicitur, quod dicit tentationem aggravare peccatum. Videtur enim hoc redire ad etatem: etas enim non aggravat nisi secundum quod est majoris tentationis incitativa: ergo eadem circumstantia est extas, et tentatio, ut videtur.

12. Item, Tentatio facit majus meritum in bono, ut dicunt Sancti: ergo videtur, quod non sit factiva majoris peccati in malo: quia non potest esse, quod idem sit causa contrariorum.

13. Item, Tentatio est ante essentiam peccati: ergo etiam ante quantitatem peccati, quia quantitas peccati non extenditur extra essentiam peccati : ergo videtur quod non dat peccato aliquam quantitatem.

14. Ulterius queritur de hac quam vocat multiplicem vitii exsecutionem. Haec enim multiplicitas aut est in modo actus, aut in specie. Si in modo: tune redit ad illam quae est de qualitate vitii, quam prius posuit. Si in specie: tunc nihil addit supra speciem vitii, nisi quantitatem discretam: ergo non aggravat ad hoc peccatum singulare.

Si forte tu dicas, quod aggravat peccatum ex multitudine. Contra: Unitas quae principium est discretionis, nihil addit supra entitatem rei quod sit essentia, seq potius modus qui radicatur in negations sicut vult Aristoteles in pluribus log, prime Philosophiae: id autem Principiug, est multitudinis : ergo multitudo Non po. nit aliquid additum cuilibet uni mulio. rum, nisi modum illum negationis : ergo non aggravat : quia omnis aggravatio est exaliquo ente apposito ipsius rej quae aggravatur.

15. Ulterius, Objicitur de hoc quod di. cit, quod plangat virtutem qua interim caruit. Hoc enim non videtur afferre quantitatem peccati : quod enim sequitur omne peccatum in quacumque quantitate magna vel parva, non dat peccato aliquam quantitatem: sed carere virtute sequitur omne peccatum mortale in quacumque quantitate magna vel parva: ergo non dat peccato aliquam quantitatem.

16. Item, Cum multa sint alia bona quibus interim caremus, scilicet gratia, bonum naturale, vel integritas ejus, virtus, et meritum: quare non dicit alia esse deplangenda sicut illud?

17. Ulterius queritur de hoc quod dicit, quod plangat ingratitudinem, quod Ooffendensinuno factus estreus omnium ', Videtur enim ex hoc magis ingratus esse Deus, quam ipse qui peccat: si enim sit dominus aliquis cui servus multum servivit, et contingat quod peccet servus. in uno, et dominus imputet ei peccatum in omnibus, et non in uno tantum, magis ingratus est dominus servitio servi, quam servus: ergo a simili ita erit et hic. .

18. Item, Videtur maxima injustitia esse, quod offendens in uno, fiat omnium reus: si enim sit aliquis deprehensus in solo latrocinio vel furto: et judex devolvat in eum adulterium, homicidium et crimen les majestatis, injustitiam facit’ illi. Cum igitur leges humane sint exemplate a legibus divinis, videtur quod non sunt contra leges divinas: ergo si quis transgreditur preceptum unum, injuste agitur secum, si reputatur reus esse omnium.

19. Ulterius autem objicitur hic, quod Tullius multo plures circumstantias in primo Rhetorice ponit: dicit enim in communi quidem esse septem, scilicet quis, quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis ?. Attribuuntur autem horum septem secundum Tullium et Boetium quaedam persone, et quaedam negolio : persone quidem una quae est gues, negotio autem sex relique. Et ipse Tullius dividit illam quae est guis in undecim circumstantias, scilicet nomen, naturam, convictum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, oraliones. Et iterum horum quaedam subdividit, ut naturam in sexum, nationem, patriam, cognationem, etatem : et convictum dividit innovem, scilicet societatem, amorem sive arbitrium conversandi, pedagogos sive preceptores, quibus cunctis usus est, quo negotio occupatus, quo in questu negotietur, cujus sit artificii, quomodo res familiares administret, qua justitia, qua consuetudine domestica. Similiter alia dividit, ut patet inspicienti primum fhetoricorum. Ergo videtur, quod etiam iste plures ponere debuit.

Solutio. Dicendum primo ad hoc ultimum, quod non est presentis instructionis tractare de circumstantiis, nisi prout aggravant peccati actum, et faciunt sibi aliquam quantitatem, vel secundum reatum, vel secundum turpitudinem : et ideo Augustinus non tangit, nisi circumstantias ex quibus notabiliter efficitur hujusmodi quantitas in peccato. Sed Tullius agit de circumstantiis prout sunt locus rhetoricus. Locus autem rhetoricus est, ex quo per enthymema (quod est syllogismus rhetoricus) arguit accusatum coram judice duo, sci- licet notitiam rei, et notitiam reatus ejus. Et ideo non omnes sue circumstantiae aggravant, sed-omnes faciunt notitiam judici de reo vel reatu ejus. In poenitentia autem nulla fit judici notitia de his: sed potius reo ostenditur quantitas sui rea~ tus, ut inclinet ad lamentum majus. Et ideo non ponuntur hic nisi circumstantie tantum reatum aggravantes: et hoc sufficit preesenti lectioni. Tamen nos alibi late disputavimus de circumstantiis *: et hoc poterit qui voluerit inspicere: sed hicomnia dicemus quae pertinent ad presentem passum, et non alia.

Ad primum ergo dicendum, quod gua~ litas vitii intelligitur meo judicio qualitas essentialis, quae constituit speciem ipsius : distat enim vitium a vitio ex quantitate quam affert specifica differentia. Per quem modum, omnibus allis paribus, dicimus unum vitium in specie majus, et aliud minus, ut adulterium quam furtum, et homicidium quam mendacium, et sic de aliis.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod cirewmstantia dupliciter dicitur, scilicet circumstans actum, et circumstans agentem, sicut expresse colligitur in circumstantiis quas ponit Tullius: et hoc modo quid fecit reducitur ad circumstantiam acceptam ex parte actus vel negotii: licet enim quid dicat essentiam actus, tamen in quanium affert secum quantitatem turpitudinis, concipit etiam id quod circumstat, et sic dicitur circumstantia.

Ad 1 quod objicitur de foco, dicen~ dum quod locus in quantum hujusmodi non trahit in genus aliud, etiamsi sit sa— cer, nisiadveniat actus alius violans locum. Unde Jurisperiti dicunt, quod clam accipiens in loco, non incurrit excommunicationem quam fert Episcopus consecrans locum in violatores loci : sed illam incurrit accipiens in loco sacro violentus : eo quod alio actu, quam contractatione rei alien ledit immunitatem loci: et sic patet, quod quando nihil additur actui peccati nisi locus sacer, non erit locus trahens in aliud genus peccati, sed. circumstantia aggravans.

Per eumdem modum patet solutio ad sequens quod objicitur de tempore: quia dupliciter potest se habere ad actum, sicut et locus.

Apw quod ulterius objicitur de perseverantia, dicendum quod non dicitur hic perseveraniia permansio in actu criminis solummodo, nec etiam actuale perseverandi propositum, quia hoc esset actuale peccatum divisum ab aliis : nec etiam donum perseverantiae quod est virtus vel aliquid conjunctum virtuti: sed dicitur hic perseverantia id quod relinquitur ex actus vitiosi iteratione. Et est duplex, scilicet mala dispositio, per quam fit homo habilis ad peccandum: et minoratio naturalis boni, per quod elongatur a bono incommutabili. Et quanto plus sic disponitur, tanto efficitur pronior ad peccandum: et ex tali pronitate efficitur quedam peccati quantitas precipue in hoc quod magis voluntarie et magis libere peccat, et quantum ad hoc ponitur inter aggravantia peccatum.

Av w autem quod objicitur de varietate persone, dicendum quod non omnia attendit quae in persona considerari possunt, sed illa tantum qua faciunt turpitudinem in actu majorem ex comparatione ad agentem. Et per hoc patet solutio ad primum.

Praeterea, Persona accipitur prout est nomen dignitatis, tam secundum scientiam juris, quam secundum dignitatem nature : secundum quem modum decanum dicimus esse personam, et non dicimus, quod clericus simplex sit persona.

Ad ALivp dicendum, quod illud argumentum non valet: hoc non auget meritum: ergo non auget peccatum: quia meritum et augens merilum, est ex solo Deo, et non ex homine: sed peccatum et augens peccatum est ex homine, et non ex Deo: et ideo aliquid circa Personan positum, sicut dignitas, facit Majorem actus congtuitatem in bono, et majorem incongruitatem in malo et in bono quidem non auget meritum, sed auget debitum congruentiae : sedin malo auget peccatum propter causam prius assignatam.

Ad aliud dicendum, quod auget deformitatem, non ex parte radicis, nec ex parte actus absolute considerati, sed ex comparatione actus ad statum agentis: talis enim status retrahere deberet a peccato, et majorem habet incongruentiam ad peccatum : et ideo aggravatur peccati turpiludo ex statu persone. Unde illa ra. tio ab insufficienti procedit.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de his quae conferunt potestatem ex arte in agendo hune actum vel illum: sed Augustinus loquitur hic de his quae ex congruitate vel incongruitate augent vel minuunt turpitudinem vitii, quae est ex consideratione peccali ad peccantem: et ideo non est ad propositum quod dicit Philosophus.

Ad id quod objicitur de xtate, dicendum quod Augustinus non tangit hic nisi genera aggravantium, et bene consentit in hoc, quod si genus distrahatur per species, quod erit tunc comparatio diversa..

Ad aliud dicendum, quod apud. communiter loquentes, vias intelligitur secundum id quod etas relinquit in subjecto, tam ex parte corporis, quam ex parte anime: {in corpore enim relinquit augmentum, et canitiem, et hujusmodi : in anima autem confirmationem rationis, et consilii, et hujusmodi: et secundum hunc modum dispositio habentis eetatem intelligitur in extate.

Ad id quod objicitur de tentatione, dcendum quod tentatio et etas non sunt idem, licet quaedam causae tentation's magis aggravent in quadam etate, ek quedam in alia: quia etas dicit dispost tionem ex tempore relictam in subjecto: sed tentatio non dicit nisi impulsum ad illicitum, sive impulsus sit ex carne, sive ex demone, sive ex mundo: et non dicit illum impulsum secundum quod relinguitur ex tempore.

Ad aliud dicendum, quod tentatio non auget meritum per se, sed meritum guod est dimissivum poenae : sed quando ponitur circumstantia aggravans, hoc non est per eumdem modum quo auget meritum: meritum enim auget ex hoc quod retrahit a bono, et tamen vincitur: propter majorem enim difficultatem in opere hahetur majus meritum dimissionis pone: sed per oppositum modum auget peccatum, scilicet quia quanto minor est tentatio, tanto majus est peccatum: quia minus resistit, et ita minus pugnavit : et per consequens magis voluntarius in peccato fuit.

Ad aliud dicendum, quod ea quae sunt ante essentiam peccati per modum inclinantium et causarum peccati, bene possunt augere et diminuere peccatum : quia tunc reducuntur ad circumstantias agentis, sive persone, sicut dicit Tullius.

Ad id quod ulterius queritur de illa que dicitur multiplex vitii exsecutio, dicendum quod intelligitur in modo: modus autem est hic accidentalis: et hoc modo precipue apparet in coilu, qui alium modum turpitudinis habet jacendo, alium stando, et alium sedendo, secundum quod percipitur a confitentibus. Kit jacendo habet modos secundum dispositionem jacentis in dorso, vel in latere, vel aliter, secundum quod concupiscentia instigante multos modos promulgant confitentes. Et per hoc patet responsio ad primum : quia hoc non est qualitas vitii, ut dictum est supra.

AD aLiup dicendum, quod Augustinus monet plangere virtutem qua interim earuit, non tamquam circumstantiam peccali simpliciter, sed tamquam quoddam aggravans ex nocumento: quia per hoc turpius est peccatum et majus, quo privatio est majoris boni et majoris virtutis. Nec intelligitur de privatione quae sequitur omne peccatum, sed de illa quae sequitur peccatum secundum se, secundum quod dicimus, quod majus est peccatum quod majori virtuti est contrarium, | sicut odium quod charitati contrariatur, et hujusmodi. Et sic patet solutio ad argumentum.

Ad aliud dicendum, guod nullum majoram bonorum contrariatur directe peccato, nisi virtus : quia virtus perficit potentiam ad actum, sed non gratia, vel meritum: vitium autem sive peccatum infirmat potentiam ad actum, et ideo non nominat alia bona quibus peccator caret, sicut illud.

Ad id quod objicitur de ingratiludine, dicendum quod Deus non est ingratus : quia quodlibet peccatum cum sit contra infinitum bonum, omnis boni meretur amissionem. Secus autem est de judicio humano : quia contra hominem non peccatur, nisi in quantum nocetur ei: et cum non noceat nisi in uno, injustum esset ut devolveret in peccantem alia nocumenta : et ideo non est simile quod inducitur pro simili.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur sic sicut procedit objectio, quod offendens in uno sitomhium reus *: sed potius, sicut Magister: dicit in Littera, scilicet quia privatur bono quod acquisitum est obedientia omnium preceptorum: et hoc ideo, quia quodlibet peccatum opponitur fini omnium mandatorum:gratia autem sine fine gratiae non datur, quia Deus dans gratiam non per se venit ad hominem. Et ideo illa objectio fundatur super falsum Littere intellectum.

Ad omnia autem alia est solutio per ea quae dicuntur in principio solutionum istarum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26