Articulus 27
Articulus 27
Quae circumstantiarum vitium magis aggravat ?
Videtur autem, quod 1. Varietas personae, et modus qui immutatur in mulétiplict vitit exsecutione : quia ille due circumstantiae precipue requiruntur a confesso, aliae autem non ita: ergo videtur, quod iste sint potentiores.
2. Item, Istee duce circumstantiae sunt, que magis incongruitatem faciunt actus: et ex incongruitate aggravant peccatum : quia quanta est incongruitas, tanta est turpitudo : ergo videtur, quod iste due magis ageravent.
3. Item, Locus et tempus extrinseca sunt, modus autem intrinsecus est, persone etiam ordo vel dignitas intrinseca sunt agenti: intrinsecum autem magis aggravat, quam extrinsecum : ergo dignitas et modus plus aggravant, quam alie circumstantiae, ut videtur.
1. Illa dicit vitii quantitatem, quae determinat ipsam speciem vitii: haec autem major est, quam illa quae est ab accidentibus aliis: ergo videtur, quod illa plus aggravet.
2. Item, In rebus naturalibus sic est, quod omnis species corporee substantia habet quantitatem naturaliter consequentem speciem suam, in gua completur virtus ipsius speciei: sicut dicit Philosophus in secundo de Anima, quod omnium natura constantium certus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti: ergo proportionabiliter erit illud in habentibus quantitatem spiritualem: haec autem est quantitas consequens ipsam speciem vitii vel virtutis. Cum igitur hag sit essentialis vitio, magis videtur agera. vare vitium: sed haec attenditur in qua~ . litate vitii, sive in circumstantia quae dj. citur guid: ergo illa magis aggravat.
Videtur autem, quod tentatio inter omnia plus aggravet: 1. Dicit enim Augustinus, quod omne peccatum est voluntarium: quod si non est voluntarium, non est peccatum : ergo videtur, quod voluntas det esse peccato in quantum peccatum est: ergo quantitas voluntatis dabit quantitatem peccato: sed quantitas voluntatis major.vel minor est ex hoc quod tentatio major vel minor est, quia in majori tentatione minor voluntas, et in minori{minor: ergo ex quantitate tentationis maxime attenditur quantitas peccati : ergo maxime aggravat, ut videtur. ,
2. Item, Glossa super Mattheum: "Quantum intendis, tantum facis:" et dicunt Magistri communiter, quod hoc est verum in malo. Dicit autem Augustinus, quod intentio est voluntas cum fine: ergo voluntas finalis, vel conjuncta, vel in finem tendens, dat operi quantitatem: ergo etiam gravamen dat ei : sed omnis peccans mortaliter, tendit in creaturam ut in finem: ergo habet voluntatem in quolibet peccato mortali cum fine: ergo penes illa attenditur quantitas major vel minor. Constat autem, quod voluntatis quantitas major vel minor est ex tentatione majori vel minori: ergo videtur, quod penes teniationem precipue peccati gravamen attendatur.
1. Illa duo precipue queruntur a confitente: sed non quererentur precipue, nisi majores essent : ergo videtur, quod ille magis aggravent.
2.Item, II Machab. III, 38, de loco dicitur, quod in loco est quaedam divina virtus. Et in Genesi, xxvin, 16: "Vere Dominus est in loco isto", etc. De tempore autem, I ad Corinth. vu, 5: "Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi". Cum igitur iste duae specialiter in canone exprimuntur, videtur quod iste duae inter ceteras magis ferant peccato notabilem quantitatem.
3. Item, Ille quae magis possunt peccatum in aliud genus trahere, videtur etiam, quod manens idem possint magis aggravare : sed hoc maxime possunt locus et tempus: ergo videtur, quod maxime aggravent peccatum. PropatTur autem prima ex hoc quod nisi ille quae trahunt in aliud genus secundum suam propriam deformitatem, peccato aliquid afferunt, non possunt trahere in aliud genus. Secunva autem probatur ex hoc quod sacrilegium fit in lesione sacri loci, vel temporis.
4. Item, Ad sacros actus explendos non videmus in omnibus circumstantiis aliquid determinatum a Deo et Ecclesia, nisi tantum locum et tempus: ergo per oppositum ista maxime afferunt deformitatem operibus oppositis sanctitati : sunt autem talia opera peccata : ergo videtur, quod peccatis maximam afferunt quantitatem turpitudinis locus et tempus.
1. Quidquid enim de se natum est dare quantitatem habitui, quo disponitur potentia ad agendum, illud per consequens maxime dat actui quantitatem spiritualem: sed hoc facit frequentia et perseverantia : ergo maxime dat quantitatem peccato. Prima patet per hoc quod intensioris habitus intensior est actus. Secunda autem scribitur in Il L£ thicorum: quia ex talibus operationibus sitmailes habitus generantur.
2. Item, Quantitas mali nulla est nisi elongatio a bono : constat autem, quod quanto quis diutius perseveravit in peccato per frequentiam peccati, tanto magis elongatur a bono : ergo tanto majus efficitur malum in ipso: sed hoc est aggravatio mali et peccati: ergo perseverantia in malo maxime aggravat peccatum.
Vivetur autem, quod ingratitudo maxime aggravat: quia propter ingratitudinem, ut infra habetur’, etiam dimissa peccata redeunt: sed nihil aliorum fert ita grave pondus, sicut est reditus peccatorum : ergo videtur, quod ingratitudo inter omnia quae enumerat hic Augustinus in Litlera, maxime aggravet peccata.
Socutio. Dicendum, quod tripliciter attenditur peccati gravitas, scilicet essentialis, quae debetur sibi secundum suam speciem, vel suum genus: et accidentalis quae debetur ei ex aliquo extrinseco sibi, quod est aliquo modo mensurans ipsum, vel agentem: vel media, quae quasi per modum passionis se habent ad peccatum.
Et prima quidem gravitas duplex est, scilicet ex natura generis, et ex natura specifice differentia contrahentis genus. Exemplum autem gravitatis in genere est guod dicit Gregorius, quod spiritualia peccata majoris sunt culpe, quam corporalia : licet corporalia majoris sint infamiz, quam spiritualia. Exemplum autem gravitatis ex specifica differentia est, quod ecupiditas sive avaritia in genere major est, quam coitus: et tamen adulterium secundum Salomonem in Proverbiis ?, est majus quam furtum. Unde dicit, quod non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, etc.* Et hac duplex quantitas manifestatur in. ipso nomine peccati: quia statim in ipso nomine innotescit genus et differentia specifica peccati. Hance autem quantitatem peccati dico omni alii quantitati plus esse ponderandam, licet in confessione non queratur: quia per seipsam innotescit mox nominato peccato : sicut si nominatur cetus et polypus, ipso nomine innotescit majorem esse cetum, quam polypum, dummodo audiens cognoscat utrumque horum piscium.
Quantitas autem accidentalis est a duobus extrinsecis, quorum unum est mensura actus, et alterum agentis, quae sunt locus et tempus. Et quia quandoque accidens non innotescit cum nomine rei, ideo oportet exprimere illa : non tamen faciunt tantam gravitatem, ut prima duo.
Sed quia modus actus, et varietates persone, quasi media sunt inter illa, ideo conferunt quantitatem magis essentialem quam secunda, et minus essentialem quam prima, quia non sunt de ratione peccati, et ideo peccato nominato non mox innotescunt illa, sed oportet exprimi ut sciatur quantitas quae est ex ipsis : et in hoc conveniunt cum acciden-~ talibus. Quia autem modus quedam forma actus est, et varietas persone forma agentis, et utrumque inseparabile a turpitudine peccati cujus augent quantitatem, ideo in aliquo conveniunt cum essentialibus: et ita sunt media minora quidem quam prima, et majora, ut videtur mihi, quam secunda, si omnia illa paria intelligantur. .
Dicendum ergo ad primum, quod probat esse -majorem quantitatem ex istis, quia magis requiruntur iste due a confesso: et inquisitio fit ideo quod in nomine peccati iste due per se non innotescunt : tamen aliae dug majorem dant peccato gravitatem.
Ad aliud dicendum, quod loquendo de incongruitate accidentali peccati verum concludit: sed falsum est loquendo de incongruitate essentiali.
Ad aliud dicendum, quod ut patet ex predictis, bene conceditur quod aliis paribus, ille due plus aggravant, quam locus et tempus.
Ad puas sequentes objectiones ubj agi. Ay tur de gualitate vitii, puto simplicite, esse concedendum.
Ad i quod ulterius queritur de éentg. tione, dicendum quod voluntas tentatj absque dubio major et minor est etiam secundum Ethicum, ut innuit Aristoteles in VIIL Hthicorum, secundum quod major vel minor est tentatio, ideo dicit vituperabiliorem esse fornicatorem jn. continente : "Vocamus fornicatorem illum qui prevenit voluntatem : incontinentem autem eum qui trahitur. vi dele. ctationis." Tamen quia voluntas: est causa efficiens actus, non dat ei quantitatem accidentalem tantum, sicut modus vel persone dignitas, quia illa addunt turpitudinem quasi novam, quae alias in actu non esset: sed voluntas tracia non addit nisi majorem vel minorem vituperationem turpitudinis essentialis, quae tamen esset in actu: et ideo etiam illa circumstantia raro queritura confitente, nisi ultimo vellet eam dicere per seipsum.
Ad objectum autem dicendum, quod hic non dicitur voluntas, quae est radix peccati: sed potius quaedam qualitas affectionis dicitur voluntas, quando dicitur quod tentatio auget vel minuit voluntatem.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa bene dicit, et Magistri bene exponunt: sed tamen illa est voluntas, qua est actus interior, et a concepto fine est causa - actus exterioris, vel potentia ipsa quae concipiendo finem est causa actus interioris: sed voluntas quae crescit tentatione decrescente, et decrescit ea crescente, est qualitas et affectio quaedam illius voluntatis: et ideo non oportet, quod ferat majorem quantitatem peccato.
Ad 1p quod ulterius objicitur de loco et tempore, patet solutio per antedicta: quia quod perquiruntur in confessione hujusmodi circumstantiae, hoc non est ideo, quia majorem afferunt peccato quantitatem: sed potius ideo, quia non innotescunt cum nominatione peccati.
Ad Auiup dicendum, quod in veritate ex illa ratione non probatur, nisi quod hec duo aggravant : quia falsum supponitur, quod modus et persone sacrorum ac'uum et officitum horum non determinentur. Ordo enim est quo datur potestas ad sacrum actum et officium : et modus eorum est in ritu, qui tota die docetur in Scriptura,
Ad aliud dicendum, quod in canone ita determinatur propter dubium: dubium enim poterat esse, utrum ista aggravarent peccatum, eo quod sint extrinseca: modus autem et persone dignitas etiam secundum dictamen-propriz rationis aggravant.
Ad aliud dicendum, quod ista non trahunt peccatum in aliud genus ex se tantum, ut supra dictum est: sed ex hoc quod peccatum non est simpliciter, sed quasi componitur ex actu peccati, et actu lesivo loci: sicut est illatio vindict, et hujusmodi ;: et ideo etiam sacrilegium magis commiltitur circa locum, quam circa tempus: quia tempori non potest fieri injuria.
Ad 1p quod ulterius queritur de perseveraniia, dicendum, quod perseverantia licet aggravet aliquo modo damnum quod est ex peccato, tamen non aggravat proprie peccatum: quia non dicitur proprie aggravare peccatum, nisi quod ipsi actui affert rationem turpitudinis aliquam, quam sine illo non haberet: et hoc non facit perseverantia confortando vel generando habitum: sed tamen prave disponit peccatorem, et ideo plangenda est frequentia : non tamen proprie quantitatem facit peccati: et ex prima ratione non probatur amplius, nisi quod prave disponatur peccans ex frequentia peccati.
Ad aliud dicendum, quod elongatio illa non est in uno actu peccati quocumque, sicut exigeretur si peccatum agegravaret : sed potius est in possibilitate per diminutionem boni naturalis: et ideo illa objectio non.concludit directam peccati aggravationem, sed potius quoddam damnum peccantis, quod plangendum est ex hoc quod diu {uit in peccatis.
On this page