Articulus 28
Articulus 28
An poenitens debet se ponere omnino in judicio et potestate sacerdatis, nihil sut guris sibi reservans ? et, An teneatur ingredi religionem si sacerdos injungat ?
ARTICULUS XXVIII. An poenitens debet se ponere omnino in judicio et potestate sacerdatis, nihil sut guris sibi reservans ? et, An teneatur ingredi religionem si sacerdos injungat ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa finem: "Ponat se omnino in judicio et potestate sacerdotis, etc.".
Hoc enim non videtur exigi a peenitente: quia sacerdotis judicium potest esse erroneum vel malitiosum: et tunc - periculosum esset, ut omnino se poneret in judicio sacerdotis.
Utrerivus autem gratia hujus hic queritur utilis questio, Utrum poenitens te~ netur obedire sacerdoti si injungat religionem ingredi ?
Videtur, quod sic: quia i. Canones talem injungunt pcenitentiam : ergo cum sacerdos sequatur canonem, ita est obediendum sacerdoti, sicut canon.
2. Item, Genes. xix, 17, Angelus injunxit Lot, ut exiret de Sodomis, et non staret in omni circa regione. Sodoma autem significat peccatum : et omnis circa regio significat mundi conversationem: cum igitur sacerdos Angelus Domini sit, videtur quod et ipse possit injungere.
3. Item, Multoties contingit, quod aliquis sepe patitur recidivum ex eo quod est proprii juris : quod facere non posset, si esset in custodia alterius: cum igitur sacerdos debeat cavere poenitenti de recidivo quasi pre omnibus aliis, videtur quod potest sibi injungere, quod det se in custodia et potestate alterius: hoc autem esse non potest nisi per introitum religionis : ergo videtur, quod potest ex officio suo injungere introitum in religionem.
4. Item, Peccata quaedam exigunt septennem poenitentiam, secundum quod’ dicunt canones; si igitur illa iterantur, videtur quod posset extendi poenitentia per totam vitam: et hoc in jejuniis et vigiliis et orationibus: sed talibus quasi nihil superaddere videtur observantia que est in religione: ergo videtur, quod sacerdos religionis observantiam injungere possit.
5. Si forte tu dicas, quod religio tenetur ad consilia, sed non pcenitens: et ideo non potest injungi religio. Conrra: Ad septennem poenitentiam non _ tenemur ex precepto, nisi meruerimus eam per peccatum: et tamen consilium est eam facere, et laudatur qui facit: ergo id quod est simpliciter in consilio, potest pro aliquo peccato injungi ex precepto : ergo a simili et religio.
6. Item, Pro aliquo peccato video, quod aliquis addicitur a judice spirituali carceri perpetuo, et etiam tenui victui, sicut aque et pani: constat autem, quod hoc multo gravius est quam religio aliqua: ergo multo magis potest aliquis in poenitentia condemnari ad observantiam religionis.
7. Item, In Litfera dicitur, "Nihil sui juris reservans sibi :" sed quamdiu homo non habet professionem religionis, semper est sui juris: sed pcenitens nihil sui juris reservare sibi debet: ergo debet facere professionem obedientia et relj_ gionis, ut videtur.
8. Aliter etiam objicitur contra Zitteram istam: Quicumque enim se totum ponit in arbitrio sacerdotis, nihil sui ar. bitrii retinet sibi: ergo tenetur facere quidquid sacerdos injungit, clave non errante: sed si alius mutat poenitentiam suam, non facit quod iste injungit: ergo videtur, quod iste alius non possit sibi mutare poenitentiam.
Sonutio. Ad hoc dicendum videtur quantum ad primum objectum, quod aliud est judicium et potestas sacerdotis, in quantum sacerdos est habens claves et auctoritatem judicis in foro posnitentie: et aliud judicium hominis: judicium enim sacerdotis in quantum hujusmodi, est secundum canones pensatis peccatis et statu poenitentis, et hoc numquam errat, nec est malitiosum : judicium autem hominis quod sepe erroneum est et malitiosum, non tenetur subire poenitens.
Ad mw autem quod ulterius queritur, dico sine prajudicio, quod quia religionis observantia voluntatis est, et non necessitatis, ut dicit Augustinus, non potest injungi in foro poenitentiae, nisi sub conditione, si pcenitens eam suscipere voluerit: omnia enim quae supererogationis sunt, laudabilia quidem sunt si fiant, sed nullus est ad ea cogendus.
Ad primum autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod canones non injungunt per modum necessitatis, sed per modum consilii ad terrorem alicujus peccati, quod exigit poenitentiam majorem quam alia, et per totam vitam.
Ad aliud dicendum, quod regio circa Sodomam significat inclinantia in peccatum, sicut societas, et alia: sed tamen permissum est Lot ibi- habitare, nisi ex voluntate declinasset ad montem : et ideo dictum Angeli reducitur ad consilium, et non ad preceptum.
Ad aliud dicendum, quod aliter potest caveri recidivum : quia multi sunt modi vitandi peccatum, licet non ita bene possit vitare: precipua tamen causa quare religio injungi non potest, est, quia in religione aufertur homini jus suum de se: et hoc non potest fieri in poenitentia, nisi quantum ad quedam, et non quoad omnia.
Ad Aurop dicendum, quod poenitentia bene potest prolongari per totam vitam, et etiam plus, si vita plus durare posset: sed tamen non sequitur, quod religio possit injungi: quia religio supra perpetuitatem ponit propriae voluntatis in omnibus abdicationem et carentiam proprii, ad quae nullus tenetur, nisi ex propria voluntate ea eligat: et ideo non potest injungi.
Ad aliud dicendum, quod bene contingit ex peccato aliquid fieri praceptum, quod alias non esset preceptum : quia aliud et aliud est preeceptum peccanti, et non peccanti: poenitentia enim est in precepto quantum ad eum qui peceavit, et etiam confessio: sed non est ei in precepto qui non peccavit. Sed tamen non omnia quae non sunt in precepto, liunt in precepto, sed tantum ea sing quibus peccatum emendari juste non potest: etideo non alia quam illa possunt ei precipi in foro poenitentia.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si sacerdos potest pracipere quod difficilius est, quod possit etiam precipere quod est minus difficile: et hoc contingit : quia non eumdem ordinem necessitatis habent ad peccati emendam : sine religione enim peccatum emendari potest, sine poenitentia autem canonica non: etideo poenitentia canonica preecipi potest, et non religio: licet quandoque sit difficilior, quam religio.
On this page