Articulus 29
Articulus 29
An contritio potest intendi ?
Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, A, §1, circa finem: "Ut omnia eo. jubente paratus sit facere pro recipienda vita anime, etc."
Queramus hic sex circa quantitatem contritionis: quorum primum erit, An intenditur contritio ? Secundum, Penes quid attenditur intensio contritionis ? Tertio, De quantitate ejus, quanta esse debeat? Quarto, Utrum debeat esse aequalis de omnibus peccatis, vel de quibusdam major et de quibusdam minor ? Quinto, De quantitate ejus respectu temporis, utrum debeat durare per totam vitam, an non? Sexto et ultimo, De quantitate ejus respectu voluntatis peccandi, vel non peccandi.
1. In nullo genere est aliquid minus minimo: contritio dicit scissuram cordis per minima : ergo videtur, quod non possit plus et plus scindi: ergo nec in contrifione potest esse intensio. ProsaTuR autem secunda ex hoc quod ratio contriti differt a ratione fracti: quia contritum est divisum per minima, fractum autem non. Prima autem constat per seipsam.
2. Item, Nihil in infinitum potest intendi : sed contritio est infinita : ergo non potest intendi. Probatur prima ex ratione infiniti. Secunda autem ex effectu quo delet peccatum, et conjungit Deo : quorum neutrum est nisi divine virtutis et infinite.
3. Item, Omne quod intenditur, per hoc intenditur quod magis accedit ad veram nominis impositionem, ut dicit Autor sexa principiorum : si igitur contritio intenditur, per talem accessum intenditur : sed omne quod accedit ad aliquid per motum, nondum est in illo : ergo contritio quae intenditur, non est in vera ratio ne contritio : sed quae non est vere contritio, non delet peccatum : ergo talis contritio quae intendi potest, non delet peccatum, quod falsum est: quia cum omnis contritio conservet gratiam, et gratia cum peccato esse non possit, omnis contritio delet peccatum : ergo et hoc falsum, ex quo sequitur contritionem non posse intendi.
4. Item, Dupliciter intenditur id quod intenditur, scilicet per depurationem a contrario sibi permixto : sicut dicit Philosophus, quod albius est nigro impermixtius : et per accessum vel recessum ad id, quod illam rem dicit in termino : sicut bonum melius per accessum ad per se, et substantialiter bonum, et malum pejus per recessum ab illo. Si igitur contritio intenditur, altero horum modorum fiet: aut igitur per depurationem a contrario, aut per accessum et recessum ab aliquo. Si prime modo : tune illud contrarium, aut est ex parte gratiae informantis dolorem contritionis, aut ex parte doloris qui est de peceato. Si primo modo : cum gratia non habeat contrarium, nisi peccatum, esset contritio permixta peccato, quod falsum est : quia hoc esset contra rationem contritionis. Sisecundo modo: constat autem, quod dolori de peccato non contrariatur in genere passionis, nisi gaudium de peccato, et non gaudium de dolore ; ergo contritus posset esse aliquis, et habere gau-s dium de peccato : sed gaudium de pec. cato non potest esse sine peccato : ergo esset aliquis contritus, et haberet peccatum, quod absurdum est.
Item, Si dicatur intendi per accessum ad unum quod per se contrilio est : tunc sequitur illud quod in preecedenti conclu. sum est, quod non sit vere contritio ergo non vere habet effectum contritio. nis : ergo non vere delet peccatum, quod est inconveniens.
Sed contra hoc objicitur sic : 1. Omne id quod ex parte formalis et materialis intendi potest, vere intendj potest : contritio est hujusmodi : ergo vere potest intendi et remitti. Propatio secunde est: quia gratia in uno major est quam in alio, et in eodem potest esse major quam sit : et hoc est formale in contritione : dolor etiam potest esse major in codem quam sit, et in uno est major quam in alio, qui est materialis in contritione. Prima autem constat per seipsam.
2. Item, Quod non potest intendi vel remitti, in omnibus est aequale quibus inest : si igilur contritio non potest intendi vel remitti, in omnibus est equalis quibus inest : sed contritione existente aequali, oportet quod gratia sit equalis et dolor : ergo omnes contriti equalem suscipiunt gratiam, et swqualem habent dolorem de peccatis, quod absurdum est.
3. Item, Constat quod contritio actus est ab aliqua virtute, sive sit illa pcenitentia, sive alia, quia de hoc non est vis quantum ad prasentem questionem : sed quelibet virtus potest intendi : ergo et illa : intensa autem virtute, intenditur ejus actus : ergo et contritio actualis intendi potest.
Respondeo. Dicendum, quod sine dubio contritio intendi potest absolute et simpliciter, tam ex parte forme, quam ex parle materia, sicut probatum est : et videlur mihi esse insania potius, quam opinio eorum qui aliter dicunt.
Dicexpum ergo ad primum, quod tria sunt in contritione, scilicet dolor, gratia, et objectum doloris: et quantum ad prima duo intenditur : quoad tertium autem, est in minimo sui generis : quia omnes differentias mortalis peccati in: mortario cordis inventas conterit : unde sicut contingit in mortario, quod id quod conteritur, in pulverem redigitur : potest fieri contritio illa pistillo majori vel minori, et ictibus fortioribus vel debilioribus, ila tamen quod uterque in pulverem redigant : ila est in contritione in qua semper conteritur peccatum, licet dolore et gratia inequalibus : unde non sequitur, si pulvis contritionionis debilioris non est major quam pulvisictuum fortioris, quod propter hoc contritio actio, sive ictus pistilli non sit-fortior in una contritione, quam in alia : licet enim minus in effectu deletionis peccati non sit accipere, est tamen accipere minus et majus ex parte actionis conterentis, quee est contritio actio : et etiam ex parte passionis.
Ad Attup dicendum, quod gratia in sua essentia finita est, et etiam dolor : sed quia gratia est tale donum cum quo dato nos inhabitat Deus, sequitur ex illo dono virtus infinita : sed haec radicatur in delente peccatum effective : et hoc quidem non potest intendi : sed gratia et dolor quae finita sunt, intendi possunt.
Ad aliud dicendum, quod intensio hee est per accessum ad summum in gratia : quia, sicut dicit Augustinus, hoc est in bono majus esse, quod est melius esse : et sic per majorem assimilationem cum summo bono dicitur gratia major ct intendi. Ex parte autem doloris contingit esse veram nominis impositionem, quan do in toto separatur a contrario. Dico autem dolorem voluntarium ex ratione deliberante, qui exigitur in contritione.
Quod autem objicitur, quod id quod accedit ad aliquid non est in illo, dicendum quod non sequitur : est enim duplex accessus alicujus ad aliquid, scilicet sicut ad naturam, et sicut ad terminum, sive ad summum illius nature: et quod est in natura aliqua, adhuc potest accedere ad perfectum et summum illius nature, sicut puer qui est in natura hominis, et tamen est in motu ad virum, ut dicit Philosophus : et similiter dolor habet veram naturam doloris contritionis, sed potest accedere ad terminum et summum illius nature. ,
Ad aliud dicendum, quod cum sint duo in contritione, scilicet forma, et materia : differenter penes duo altenditur intensio : gratia enim per accessum ad per se bonum, dolor autem a separatione a contrario. Et ex parte gratiae patet responsio ex prehabitis in immediata precedenti lectione : sed intensio doloris per recessum a contrario, non est adeo perspicua. Et ideo notandum, quod non omne quod intenditur per recessum a contrario, habet illud contrarium in se, vel sibi permixtum : quia secundum hoc omne quod sic intenditur esset medium, et extrema numquam_ intenderentur, quod est etiam contra rationem grammaticee : sed id quod intenditur habet in se, contrarium permixtum, vel aliquid ejus quo tenetur ne sit in termino: et id quod est aliquid contrarii, non est quandoque contrarii essentia, sed potius causa vel reliquiae sequentes contrarium, vel dispositiones subjecti relictee ex forma contrarii quae inerat: et per separationem ab illis contingit reliquum contrarium accedere ad terminum sue impositionis : et sic est hic : quia reliquiae peccati et natura corrupta quae est ut causa peccali, et male pronitates relict ex peccato, tenent quandoque peccantem ne intendatur suus dolor contrilionis : cum tamen verum habeat dolorem contrilionis separatum a contrario quod est gaudium de peccatis.
On this page