Articulus 30
Articulus 30
An per aliquid et penes quid attenditur intensio contritionis ?
Videtur enim, quod nihil inveniatur penes quod intendatur in pcenitente : quia 1. Quecumque forma intenditur in aliquo, ex hoc intenditur quod ejus cause intenduntur, sicut patet in omnibus, scilicet albo, calido, et sic de aliis : sed contritio non habet causam -in contrito : ergo videtur, quod non possit aliquid sumi in ipso, penes quod intendatur. Propatio media est, quia contritio est donum Dei, et non ab homine.
2. Item, Contritio causa est justificationis et salutis : ergo si contritio haberet causam in contrito : et quidquid est causa caus@, est causa causali, aliquid in contrito esset causa justificationis et salutis, quod esset heresis Pelagiana.
3. Item, Si aliquid in contrito est causa intensionis, hoc non est nisi attritio: sed attritio non est contritio, et secundum multos Doctores etiam non potest fieri contritio : ergo videtur, quod intensa attritione, non propter hoc intenditur contritio : ergo penes illud non attenditur intensio contritionis.
Sr prorter hoc dicatur, quod intenditur ex parte Dei intendentis eam, ita quod Deus est causa intensionis ipsius.
Videtur, quod non: quia 1. Dicit beatus Dionysius : "Deus eequaliter se habet ad omnia, et preecipue ad omnes homines :" ergo esset causa equalis contritionis in omnibus, quod falsum est : ergo videtur, quod ipse non sit causa quare contritio intendatur. .
2. Item, Effectus difformis non est causa uniformis in omnibus, et semper. sed contritio est effectus difformis, quia modo magna, et modo parva: ergo noy habet causam, quae semper sit unifo, mis : talis autem causa est Deus: ergo non habet causam Deum, ut videtur, Si forte tu dicas, quod dolor intend. tur ex parte contriti, et gratia ex parte Dei intendentis eam. Contra : Tunc queritur, Utrum ista in intensione equaliter se habeant, aut intensio unius sit causa intensionis alterius secundum na. turam, licet forte tempore sint simul? Videtur, quod non aequaliter : omne enim quod in nobis est actus meritorius, est causatum a gratia preveniente : seq dolor meritorius, est actus meritorius in nobis : ergo causatur a gratia prevenien. te : ergo non sunt simul natura. Sed sj hoc est, tune redit idem : quia tune ad intensionem gratiae sequitur intensio doloris. Et tune queretur de intensione gratis, quae sit causa intensionis ipsius, ut prius.
3. Item, Constat quod non sit dolere meritorie, antequam sit velle dolere sed Augustinus dicit, quod "prevenit gratia ut velimus :" ergo non prevenit ut doleamus : ergo majori gratiae debetur major dolor, et minori minor : et tunc iterum redibit difficultas.
Resronsio. Dicendum ad hoc quod causa intensionis duplex est, scilicet efficiens, et illa quae est per modum preparationis et dispositionis in subjecto : et efficiens causa non videtur esse nisi Deus. Causa autem preparans et disponens in subjecto est ex parte hominis: et bene concedo, quod gratia prevenit dolorem actualem qui est in contritione, sicut habitus actus quos informat. Quis autem dolor sit ille, utrum sensibilis vel: rationalis, in parte patuit in alia disputatione quae habita est de contritione, et iterum infra in hac eadem disputatione patebit. .
Dico igitur ad primum quod causam sufficientem et efficientem non habet. contritio in. subjecto, sed preparantem et disponentem habet : et hoc sufficit intensioni, quando non deest efficiens sicut patet quando presente combustivo equali, major calor exardescit in arido ligno quam in viridi.
Ad aliud dicendum, quod verum quidem est, quod contritio est causa justificationis et salutis : sed non est verum generaliter, quod quidquid est causa caus est causa causati, nisi intelligatur hoc modo quo est causa: et sic nihil prohibet causam justificationis et salutis esse in subjecto, sed per modum dispositionis et praparationis, et non per modum efficientis et forme : et hoc est quod dicit Augustinus super Maitheum : "Precedit aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni tamen justificatione efficiuntur : et contra praecedit in aliis quo digni sint obtusione."
Ad aliud dicendum, quod attritio et alia preeparatoria sunt causa, tamen per modum qui dictus est: et cuilibet patet, quod illa ratio hoc non habet.
On this page