Articulus 31
Articulus 31
Quanta debeat esse contritio ?
Videtur autem, quod minima sufficiat : ; 1. Minima enim est conjuncta cum gratia : et gratia minima delet omnia peccata : ergo minima contritio sufficit delere omnia peceata : cum igitur deletio peccati sit effectus contritionis, videtur quod minima contritio sufficiat.
2. Item, Minima charitas sufficit ad expulsionem omnis peccati, et ad resistendum cuicumque tentationi: contritio autem minima conjuncta est charitati : ergo sufficit delere omnia peccata, et resistere omni tentationi sequenti : sed ad nihil aliud datur nisi ad delendum peccatum : ergo videtur, quod minima sufficit.
3. Item, Minima contritio habet gratiam et omnem virtutem : sed nihil exigitur ad contritionem peccati, nisi quod contrarium cujuslibet peccati, quod est virtus, sit in subjecto : ergo videtur, quod per minimam excludatur omne peccatum per contrariam cuilibet- peccato virtutem : ergo minima sufficit, ut videtur.
1. Ita precipitur, Jerem. vi, 26: Lactum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Luctus autem unigeniti non est minimus : ergo cum tantus debeat esse luctus contriti, videtur quod non sufficit minima contritio.
2. Item, Ad Roman. vi, 19: "Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae", etc. Ibi dicit Augustinus in Glossa, quod tantum debemus exhibere Deo, quantum pececato : licet in infinitum plus deberemus pro dignitate virtutis. Constat autem quod hoc non dicit minima contritio. Ergo videtur, quod non sufficit minima.
3. Item, Super illud Psalmi cxvin, 119: "Dilexi mandata tua super aurum et lopazion", dicit Augustinus, quod amplius diligit charitas legem Domini, quam cupiditas aurum et topazion. Constat autem, quod contritio tali charitate est informata. Ergo videtur, quod supra omnem delectationem peccati debet esse quantitas contritionis : ergo non sufficit minima, ut videlur.
Item, Ulterius videtur posse probari, quod oportet esse ifinitam contritionem: quia 1. Quanta fuit delectatio et damnum peccati, tanta debet esse vel major contritio delens peccatum : sed in peccato diligebatur aliquid, propter quod amittebatur infinitum bonum, quod est Deus : ergo videtur, quod contritio delens illud, debet esse cum dolore et contritione infinitis : non ergo sufficit minima.
2. Item, Apocal. xvi, 7: "Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date wli tormentum et luctum". Et in Deuteronomio, xxv, 2, dicitur quod pro mensura delictt erit et plagarum modus : mensura autem glorificationis et delicti est secundum eum in quem delinguitur : delinquitur autem in Deum, et Deus est infinitus : ergo mensura delicti infinita : et hoc etiam probat Anselmus in libro Cur Deus homo. Ergo videtur, quod contritio quae excludit illud peccatum, debeat esse infinila.
1. Dolor contritionis quasi minimus sit omnium dolorum qui sustinentur in hac vita. Constat enim minimam esse albedinem, quae maxime de nigredine habet admixtum : ergo est minimus omnium dolorum, qui maxime habet de gaudio aliquid admixtum : sed talis est dolor contritionis : ergo ipse est minimus. Quod autem talis sit. dolor conty. tionis, patet per Augustinum dicenten, quod "poenitens doleat, et de dolore gaudeat."
2. Item, In multis aliis molestiis nog sensibiliter experimur majores dolores . ergo videtur, cum experimentum certis. simum sit judicium doloris, quod majores etiam dolores sint in talibus.
3. Si autem tu dicas, quod dolor ma. ximus est, et non sentitur : hoc erit con. tra Philosophum in VII Ethicorum, uj dicit, quod omnis delectatio factio qua. dam est in sensibilem naturam. Constat autem, quod cum opposita fieri habent circa idem, quod etiam tristitia fieri habet circa naturam sensibilem. Cum igitur dolor sit tristitia de contrario, videtur quod omnis dolor sit circa sensibilem naturam. Constat autem, quod in quo est dolor per, essentiam, illud dolet. Cum igitur sit in sensu, solus sensus dolorem habet : et ita sentitur dolor, si est.
4. Item, "Philosophus in VI Zopicorum" reprehendit diffinitionem doloris sic datam : "Dolor est distantia naturaliumpartium cum vi." Quia sic eliam insensibilia dolerent. Laudatur autem ista: "Dolor est sensus divisionis continui." Ergo videtur, quod dolor supponat sensum : et sic non erit dolor qui non seatitur. Videtur ergo, quod in contritione sit minimus dolor : quia minor ibi sentitur, quam ecliam in verbere. virge, eo quod nulla sensibilium partium dividitur.
5. Item, Ex parte intellectus dicit Philosophus, quod inconveniens est nos aliquid scibilium latere, habentes nobilissimos habitus : ergo etiam ex parte affectus habentes nobilissimas passiones et affectiones, inconveniens est nos hoc latere : ergo si quis maximum habet dolorem in contritione, ille non potest eum latere, ut videtur. .
Dicendum enim, quod in contritione minimus dolor dicitur dupliciter, scilicet minimus ex parte passionis secundum sensum, sive actionis : quia, sicut supra dictum est, poenitens agit suum dolorem, et est causa ejus : vel minimus secun~ dum rationem. Si dicatur minimus _secundum sensus experientiam, ille sufficit, dummodo sit contritionis : quia ille dolor cum sua quantitate variatur potius secundum diversitatem complexionis enitentium, quam secundum quantita-- tem detestationis peccati. Et hujus ratio, prout presenti tractatui sufficere videbatur, habita est in questione hance immediate praecedente. Si autem dicatur minimus secundum rationem : ita tamen, quod salvaturin eo doloris essentia qui est contritionis : dico adhuc, quod sufficit :-si autem haec non salvatur in eo, tunc non sufficit, quia nulla est ibi contrilio. Dico autem, quod minimus secundum rationem sufficit : quia, sicut supra diximus, in dolore contritionis tria attenduntur, scilicet gratia informans, et dolor, ut actio et passio, et objectum doloris sive causa passionis. Et per gratiam quamcumque minimam habet vim infinitam ad delendum peccatum : et ideo sufficit ad deletionem peccati in culpa tota et aeterna poena: licet pcenitens remaneat debitor pene temporalis propter porvitatem doloris ut actionis et passionis : quia ille dolor posset esse tantus, quel totam poenam peccato debitam deleret.; Unde melior esset major, quam minor : sed tamen minor sufficit.
DicenpuM ergo ad prima tria, quod verumest quod concluditur quantum ad deletionem culpe et pene externe communicantis eam : sed non sufficit ad deletionem pone temporalis. Et poenitentia hon tantum ordinatur contra peccatum, ut deleat poenam aeternam cum culpa, sed etiam ut deleat temporalem.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod hoc dicitur quantum ad mensuram | doloris, quae etiam est in minima contri- tione : hac autem mensura est ut doleat plus de peccato per quod amissus est Deus, quam de aliqua re temporali : unde non dicitur, quod luctum unigeniti faciat sibi, ideo quod etiam non debeat esse major, sed quia in exteriori signonulli majori comparari potuit : Littera hic in verbis Augustini plus dicitur, scilicet quod omnia paratus sit facere pro recipienda vita anime, quae faceret pro evitanda morte corporis : hec: enim mensura exigitur ad minimum dolorem contritionis : tamen de hoc infra amplior erit questio. Et ideo quia sic scilicet mensuratur contritio. minima, non est inconveniens quod adductum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad voluntatis dispositionem, et non quod non plus debeamus nos exhibere Deo. Dispositio autem illa voluntatis est, ut ita libere et non coacte serviamus Deo et delectabiliter secundum rationem, sicut exhibuimus nos peccato : tamen nulli peccato ita nos exhibuimus, quod propter metum mortis non fuissemus separati ab.eo, sed tamen nec mors nec vita debent nos separare a charitate Christi.
Ad aliud dicendum, quod charitas in infinitum plus quantum ad appretiatio- . nem diligit legem Dei, quam cupiditas aurum et topazion : quia diligit super vitam, quod non facit cupiditas quae diligit aurum propter vite sufficientiam, ut dicunt Boetius et Augustinus : licet forte plus delectationis sensibilis cupiditas in auro experiatur : et ratio hujus infra patebit.
Ad aliud dicendum, quod infinite virtutis est dolor minimus, sicut prius dictum est, et etiam infinite estimationis in pretio : quia sicut amisit infinitum bonum, ita modo idem ipsum appretiatur super omine pretium, etiam vite corporalis, quoniam Deum super omnia diligit : quia nisi hoc faciat, absque dubio non erit dolor contritionis.
Ad aliud dicendum, quod notatur in ila auctoritate duplex wqualitas, scilicet in genere, et in specie. In genere notatur quantum ad lamentum exterius, ut scilicet sicut se inordinate offerendo glorificavit in peccatis, ita tunc ordinate penitendo se humiliet. In specie autem notatur aequalitas ad luctum interiorem, ut scilicet sicut gloriando in peccatis temporale Deo praposuit, ita nunc Deum recipiendo sub nullo pretio Dei amissionem ponat, etiam sub pretio vite proprie, vel aliorum suorum propinquorum.
Ab 1 quod objicitur, quod minimus sit omnium, dicendum quod non sequitur conclusio illa ex ratione inducta : quia nullum gaudium remittit dolorem, nisi sit contrarium dolori illi : sicut nec caliditas remittitur per humiditatem, quae non est sibi contraria, sed potius per frigiditatem quae est sibi contraria : gaudium enim de dolore non est contrarium dolori illi, et ita non remittit eum. Supra autem habitum est hoc, et etiam qualiter potest esse dolor afflictionis, et tamen voluntarius.
Ad aliud dicendum, quod non loquimur hic de dolore sensibili, sed rationali : et illum experimur majorem esse in peccatis, quam etiam in confixione vitalium : quod patet, quia eligimus potius configi vitalia, quam peccatum. : ergo plus detestamur peccatum, quam. confixionem vitalium et secundum - quantitatem illius detestationis est quantitas doloris in contritione.
Ad 1 quod contra objicitur, dicendum quod Philosophus non loquitur ibi nisi de dolore naturali, et non de illo qui est per gratiam ; quia ipse istum per rationem cognoscere non potuit : et bene concedo, quod dolor quasi equivoce dicitur de sensibili sive naturali, et rationali : quia cum rationalis natura contrarium non habeat in natura, Philosophus dicit eam impassibilem, nisi per accidens forte in corpore : et tamen fides nostra ponit cam per se naturaliter pati in igne.
Dico autem naturaliter idem quod in natura sua pati. Hoc autem quod dicit Philosophus, quod delectatio est factig in sensibilem animam, ipse accipit dele. ctationem propriissime, secundum quod immutat et alterat : vel magis secundum ipsum prout est terminus alterationis ex passione aliqua, sicut ipse dicit jp X. Ethicorum: communius tamen ace cepta dicit quietem voluntatis in appetibili consecuto : et sic est rationalis delectatio.
On this page