Text List

Articulus 32

Articulus 32

An contritio debeat esse aequalis de omnibus peccatis ?

ARTICULUS XXXII. An contritio debeat esse aequalis de omnibus peccatis ?

Quarto queritur, Utrum de omnibus. debeat esse contritio aequalis ? :

Videtur autem, quod non: quia 1. Sicut habitum est, contritio est do-' lor rationalis : ratio autem estimat peccata de quibus est dolendum : sed estimata non sunt aequalia: ergo dolor de eis non est aequalis.

2. Item, Major dolor est de mortaliquam de veniali, propter distantiam mortalis et venialis : ergo cum distantia sit etiam in mortalibus, major erit dolor de uno quam de alio.

SED CONTRA : 1. Contritio tota est de hoc quod per | peccatum amissus est Deus : sed hoc aequaliter est per omne mortale peccajum : ergo contritio de quolibet mortali peceato est aequalis, ut -videtur.

9, Item, Contritio delens culpam et penam est momentanea : sed in momento non potest esse de quodam major, et de quodam minor: ergo videtur, quod sit de omnibus aequalis.

3. Item, Quidquid agitin multa simul, ita quod non in singula, non agit in quoddam plus etin quoddam minus, quantum est ex parte ipsius agentis : dolor contritionis sic agit in peccatum : ergo quantum est ex parte doloris agentis, non agit in guoddam minus. Prosatio prime est : quia si in quoddam ageret plus, et in quoddam minus, quantum est ex parte sui, oportet quod ratione illorum divideretur actio, et sic non ageret in omnia simul, quod est contra hypothesim. PropaTio autem secunde est : quia in contritione non deletur peccatum post peccatum, sed omnia delentur simul per actum contritionis.

Resronsio. Dicendum, quod duplex est contritio, scilicet operans in justificatione impii, et illa quae conterit peccatum in peena debita, licet non in culpa. Prima contritio est motus liberi arbitrii in peccatum, et hic motus est in omnia peccata simul: et est idem quod detestatio peccati mortalis in quantum hujusmodi : et illa detestatio dupliciter consideratur, scilicet in actu, vel in ordine rationis eliclentis actum. Si in actu: tunc est indivisa actio de omnibus peccatis, et non de uno plus et de alio minus. Si autem in ordine rationis elicientis: attenditur, tune est de majori major detestatio, et de minori minor in habitu rationis.

Et haec distinctio eadem est cum illa, quod dolor actualis dupliciter consideratur, scilicet ex parte objecti, et ex parte agentis. Ex parte objecti quidem est equaliter de omnibus simul.in summa. Ex parte autem agentis presupponitur ordo rationis. Contritio autem quae deletiva est pene, successiva est: et hac est de majori peccato major, et de minori minor.

Et per hoc patet solutio ad omnia argumenta, quae omnia procedunt secundum partes hujus distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 32