Articulus 33
Articulus 33
An contritio possit esse brevis et finita ?
1. Si partes alicujus totius simul constituunt ipsum, una deficiente deficit totum: sic autem constiluitur poenitentia contritione, confessione, et satisfactione. Cum igitur satisfactio sit finita et confessio, videtur et tunc finiri in tempore poenitentia : ergo et contritio.
2. Item, Nulla medicina extenditur ultra morbum : sed contritio medicina quedam est: ergo non extenditur ultra morbum: sed morbus sepe in tempore deletur in culpa et poena, ita quod homo non habeat aliquam mortalem culpam, et non sit debitor alicujus poene : ergo’ tunc non debet habere medicinam sacra-_ mentalem : ergo nec contritionem : que: est medicina sacramentalis peccati actua~ lis.
3. Item, Nihil conteritur, quod nullo modo est : ergo nec peccatum quod nullo modo est, conteri potest : et non est contritio nisi de peecatis : ergo videtur, quod tunc finita est contritio. Quod autem peccatum mortale actuale nullo modo possibile sit esse, probatur ex hoc quod dictum est, quod hic homo potest fieri immunis a culpa mortali et poena.
4. Item, Pronior est Deus ad miserandum, quam ad condemnandum : quod patet ex hoc quod remittit totam cul- pam et wternam poenam, et exigit tantum poenam corporalem sive temporalem : igitur ipse non vult poenas nostras, cum non sumus debitores: sed iste potest esse nullius penw debitor: ergo nec pene interioris : ergo nec Deus vult ipsam: ergo poenilentia contritionis finitur in isto.
5. Item, Supra habitum est, quod poenitentia restituit in pristinum statum innocentiae : constat autem, quod innocens non tenelur conteri: ergo nec ille qui explevit pro peccato quod debuit : ergo dolor contritionis finitus est in illo secundum tempus.
Si autem hoc concedatur, erit 4. Contra Augustinum dicentem hoc : "Semper doleat, et non satis doluisse doleat, et de dolore gaudeat : et ubi dolor finitur, finitur et poenitentia: et ubi finitur poenitentia, finitur et vita :" ergo videtur, quod non debeat finita esse contritio sive dolor contritionis in hac vita.
2. Item, Job, m, 19, dicitur: Parvus et magnus tbi sunt, et servus liber a domino swo. Quod exponens Gregorius dicit, quod qui semel servus est peccati, non erit liber a dolore, nisi in alia vita. Ergo videtur, quod dolor non finitur in ista vita.
3. Item, Nullus scit, utrum odio an amore dignus sit? : ergo nec scit, utrum remissa sint peccata : sed dubio illo existente, semper debet esse dolor de peccato perpetrato: cum ergo dubium illud extendatur per totam vitam, dolor perseverare debet per totam vitam : ergo non finitur in tempore dolor contritionis. —
4. Ttem, Ponamus alicui revelari, quod sibi dimissa sint peccata in poena et in culpa. Et si queratur tunc ab eo, utrum doleat de peccato perpetrato, constat quod ipse respondebit, sic. Cum igitur ille non mentiatur, ipse vere dolet: non autem dolet nisi dolore contritionis, quia omnis dolor de peccatis perpetratis ratio- nalis et gratia informatus, dolor conty. tionis est: ergo iste adhuc habct dolo. rem contritionis : et ita semper pcenile. bit usque.ad mortem : ergo semper perseverat in eo dolor contritionis ergo contritio non finitur in ipso ante mor. tem.
5. Item, Sancti assignant causam quare Deus profpeccato unius hore punit zternaliter, dicentes : quia homo mor. taliter peccans, commiltit se peccato a quo per se separari non potest in suo eterno, hocest, in vita : et quia quantum est de se, peccat in suo aeterno, punit eum Deus aeternaliter in Dei xterno : ergoa simili per eamdem justitiam si contritio commutat poenam aeternam, necesse est quod ipse puniat peccatum in suo eterno: suum autem aeternum est totum tempus hujus vite: ergo dolor contritionis debet fieri in toto tempore hujus vite.
Responpeo, quod ultimis objectionibus consentiendum est: guia dolor contritionis non finitur in hac vita, sed finitur in alia: et ita quantitatis infinite est poenitentia et contritio quantum ad eternum hominis : quia si in aeternum in hac vita viveret, in wternum de _ peccato perpetrato doleret.
DicenpuM ergo ad primum, quod penitentia non aequaliter salvatur in partibus illis, sed proprie in contritione :-et hoc quantum potuimus supra verificatum est: et ideo poenitentia in contritione eternitatem hominis habet, licet non eternitatem simpliciter, quia poenitentia medium est inter totum universale et totum integrale, et partes suae medi inler homogenias et heterogenias : et hoc totum supra explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod morbum impossibile est in toto finiri: manet enim, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore,. quantum ad vinculum detestationis perpetuae in memoria perpetrati delictiin quan- tum perpetratum est : et ideo illa fundatur super falsum: et hujus ratio patebit in sequentis objectionis solutione.
Ad quam dicendum, quod quaedam pena peccati est taxata asacerdote, et quadam consequitur peccatum in poenitente : et prima quidem finibilis est, secunda autem non : et haec est detestatio perpetua peccati : quam innuit Dominus, Joan. vii, 11, cum dixit: "Vade, et gam amplius noli peccare", id est, velis non peccare, quod est detestari peccatum.
Ad aliud dicendum, quod duplex est poena, scilicet affligens tantum, et promovens cum afflictione : et verum est, quod Dominus non delectatur in poena in quantum est affligens : sed vult bene penam nostram in quantum est promovens: et talis est poena contritionis et medicina quae simul est contra morbum, ut perseverans a morbo, et bene manet per totam vitam.
On this page