Articulus 34
Articulus 34
Quanta debet esse quantitas contritionis respectu voluntatis peccandi vel non . peccandi ?
ARTICULUS XXXIV. Quanta debet esse quantitas contritionis respectu voluntatis peccandi vel non . peccandi ?
Sexto et ultimo, Queritur de quantilate contritionis respectu voluntatis peccandi, vel non peccandi.
Videtur autem hic ex Littera accipi, quod 1. Quantitas contritionis debeat esse tanta, quod etiam pro redemptione istius naturalis vite nollet peceare. Cum ergo vita charius possideatur quam aliquod aliorum, videtur quod pro nulla alia re: debeat peccare velle.
2. Item, Apostolus, ad Roman. vitr, 35 : "Quis nos separabit a charitate. Christi ?" etc. Ergo nihil potest preponi in bonis vel malis creatis quod anteponendum sit Deo: ergo videtur, quod qui aliquid anteponit, quod ille in charitate non sit : ergo non contritus : ergo quantitas contrilionis debet esse tanta, quod pro nulla re prospera vel adversa peccare vellet.
3. Item, Joel, un, 12: "Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu." Ergo nihil de toto corde retinendum est, quod non convertatur in contritione ad Deum, prepositis omnibus separantibus : si igitur dicict alicui conscientia, quod citius vellet a Deo separari per peccatum mortale, quam videret se vel suos quosque charos suspendi, vel etiam turpius interfici, ipse non esset contritus.
4. Item, In simonia peccatum ideo est, quia impretiabile ponitur sub pretio : ergo ubicumque hoc contingit, peccatum est ibi, licet non simonia: sed qui propter aliquid difficile vel prosperum separari vellet a Deo, Deum ponit vendibilem pro illo: ergo impretiabile ponit sub pretio : ergo peccat : et peccans actualiter et mortaliter non est contritus ; ergo ipse non est contritus.
5. Item, Augustinus in libro Confessionum : "Minus te.amat qui tecum aliguid amat." Ergo: non licet aliquid equaliter amare cum Deo affectu vel : ergo multo minus licet aliquid : amare affectu vel effectu supra Deum : supra Deum autem aliquid amat effectu - omnis ille qui potius separatur a Deo, - quam aliquid creatum amittat : ergo om-_ nis ille peccat mortaliter : ergo non est contritus : ergo ad contritionem exigitur conscientia illius voluntatis, quae pro nulla re prospera vel adversa separari vult a Deo. Istud habetur per hoc quod dicitur, Deuter. v1, 5: "Diliges: Dominum Deum tuum ex toto corde tuo", etc. Si enim etiam corde aliquid Déo antepo- nit, constat quod non ex toto corde diligit : ergo charitatem non habet: érgo nec contritionem.
Si forte tu dicas, quod hoc preceptum non est datum ut impleatur in via, sed in patria, ut dicit Augustinus. Contra : Communiter dicitur, quod est totalitas vie, et totalitas patria : et totalitas vie ab omnibus esse dicitur, ut nihil in corde Deo anteponatur : totalitas autem patrie, ut totum cor per cogitatum et affectum in ipsum dirigatur : et completur in via secundum totalitatem vie : sed iste in corde Deo aliquid preponit: ergo non diligit : ergo nec contritus est. Et de hoc multum invenies disputatum super tertium Sententiarum, in questionibus de dilectione ',
1. Multi sunt in quibus apparent signa poenitentiae, quibus tamen si proponeretur, quod omnes suos et se viderent pati turpes mortes, potius vellent peccare : ergo videtur, quod ad ista non tenentur.
2. Item, In dilectione aliquid est ad quod tenetur perfectus, et aliquid quod sufficit imperfecto : ergo et in contritione sic est: ergo cum perfectus non _possit magis conteri nisi ut nihil preponat Deo, videtur quod imperfecto sufficit contritio minor: ergo potest aliquid anteponere Deo, ut videtur.
3. Item, Charitas crescit et perificitur, et quandoque est imperfecta : ergo et contritio : sed contritio ultra predictum statum crescere non. potest : ergo videtur, quod incipiens est citra illum : non autem potest esse circa illum, nisi aliquid . anteponendo Deo : ergo incipiens contritio potest aliquid anteponere Deo : cum igitur ista sufficiat ad salutem, sicut et incipiens charitas, videtur quod contritio que salutem dat, non exigat illam quantitatem qua nihil anteponitur Deo.
Responsio. Hic loqui caute oportet, ut veritas salvetur, et nullus injiciatur lagqueus desperationis.
Dico igitur sine prejudicio, quod rationes primo inducte irrefragabilem con. cludunt veritatem secundum viam nostra fidei et doctrinam Catholicam : tamen sacerdos hujusmodi quantitatem non debet exigere, ut coram se profiteatur penitens, sed in habitu debet eam per signa in ipso supponere, licet forte pcenitens propter novellam ejus conversionem non adhuc eamdem experiatur in actu : si tamen pcenitens profiteatur eam sponte, et talem habere se dicit, fovendus est in ea: quia dicit beatus Gregoriusin Moralibus, quod. "homo efficitur audax ad patien-. dum pro Christo ex hoc quod imponit sibi sepe terribilia,. et in corde suo confortat se ad sustinendum." Si vero profiteatur se pcenitens esse in ambiguo, utrum cederet, vel sustineret antequam peccaret : puto, quod salva res est, quia illius ambigui causa est timor naturalis quem magis experimur in actu, quam charitatem : ideo talis jam signum habet charitatis quae causat ambiguum, et cum adjutorio Dei talis sustineret, sine cujus auxilio nihil potest fieri meritorie. Dico autem sufficere ambiguum : quia nullus certus est, utrum cederet, vel sustineret, sicut dicit Augustinus in libro de sancta virginitate. Si autem ex deliberata conscientia dicat se certum esse, quod potius peccaret : istum non credo esse contritum, et nullam percipere remissionem peccatorum : tamen non est abjiciendus, quia consuetudo attritionis inducit contritionem, sicut timor servilis initialem et filialem.
Ad id ergo quod objicitur in contrarium, dicendum quod multi per Dei gratiam in ambiguo sunt: et etiam in consolatione adjutorii Dei spem habentes non redeundi, licet ignorentur futuri casus : et ideo hoc non est terribile.
Ad aliud dicendum, quod in dilectione interiori non separatur perfectus ab im- perfecto, sed in signis exterioribus : hac autem quantitas contritionis tota est in yoluntate et conscientia interioribus : et jdeo ad eam tam perfectus quam imperfectus tenetur.
Ad Atiup dicendum, “quod incipiens per hoc ponit charitatem, diligit Deum pre omnibus, et super omnia hhabere et propter se : sed crescit in vigore merendi et assimilatione ad Dei bonitatem. Et similiter contritio non crescit in quantitate ista, quia haec exigitur ad omnem contritionem, sed crescit in aliis, scilicet quoad essentiam, et potentiam purgandi reliquias peccati.
On this page