Text List

Articulus 35

Articulus 35

An sit aliquis status ultra quem non intenditur, neque crescit contritio ?

ARTICULUS XXXV. An sit aliquis status ultra quem non intenditur, neque crescit contritio ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4, circa finem: "Et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam,"

Habitum est enim, quod contritio intenditur et crescere potest. Queratur ergo, Utrum sit aliquis status, ultra quem non crescit, sed stat in illo?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Dicit Philosophus, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti: ergo cum ea que sunt gratiae, sunt magis ordinata : videtur quod ea quae sunt gratiae, etiam habeant statum sue perfectionis.

2. Item, Sicut dicitur in Apocalypsi, xxI, 16, latera civitatis sunt aequalia? : et latera sunt virtutes : ergo virtutes sunt aequales : ergo si aliqua una stat et non erescit ultra, omnes alie stabunt : sed charitas stat : ergo et omnes alia : ergo et contritio. Propatio, quod cha- ritas stat: dicit enim Augustinus, quod. "charitas nutrita augetur, et aucta perficitur, et post perfectionem nihil ei additur :" ergo stat in sua perfectione : : ergo constat propositum.

3. Item, Macrobius super Somnium Scipionis sequens Platonem, dicit virlutes. non progredi ultra stalum virtutum animi purgati, secundum quod sunt in homine : ergo ibi stant: et contritio alicujus virtutis est : ergo stabit in illo statu.

4. Item, Nihil est perfectum nisi quod habet ultimum sui secundum naturam : si ergo contritio non habebit ullimum sui secundum naturam, ipsa semper erit imperfecta : sed semper crescens, numguam habebit ultimum sui secundum naturam : ergo semper crescens, semper erit imperfecta, quod est inconveniens.

5. Item, Constat, quod virtus humana finita est. Sit igitur, quod homo conteratur ex tota virtute, hoc enim possibile est : cum ergo tota virtus finita sit, finitus erit ejus actus, et tantus quo non potest esse major ex illa virtute : ergo tunc stat : ergo aliquis est status ultra quem crescere non potest.

SED CONTRA : 1. Bernardus: "Stare in via Dei, retrocedere est:" ergo nullus est status in via Dei, ut videtur : ergo quodlibet meritum crescere potest : ergo et contritio.

2. Item, Seneca: "Ibi desinis esse bonus, ubi desinis velle fieri melior." Constat autem, quod illa voluntas non est inane desiderium. Ergo potest fieri melior in quolibet bono : ergo et contritione : ergo contritio semper crescere potest.

3. Item, In premio quoad homines nullus est status, qui non possit habere sub Deo statum et meliorem et altiorem : ergo nec in merito ad premium ordinato : sed unum meritorum est contritio: ergo in contritione nullus est status ultra quem crescere non possit.

Solutio. Dicendum, quod nullus est status contritionis in quo crescere non possit: sed tamen omnis actus contritionis status est, sed potest esse major et in eodem homine et in alio.

Av w ergo quod primo objicitur, dicendum quod res dupliciter perficiuntur, scilicet ex ultimo suse nature, tam ex parte essentiae, quam ex parte quantitatis: et hoc modo perficiuntur res naturales in forma et quantitate sibi debita. Quedam autem perficiuntur ex hoc quod in assimilatione magis accedunt ad aliquid quod substantialiter per se est tale : et hoc modo perficiuntur res morales, et precipue divine per gratiam et merita. kt quia he in infinitum distant ab illo, ad hoc per assimilationem accedunt : ideo nullus est status boni illius, quo non possit esse major et melior.

Ad aliud dicendum, quod charitas non stat : unde dicit Chrysostomus, quod "charitas Dei fonte magis manat, et non stat, sed semper proficit aut deficit :" et ideo sua perfectio non est statio in statu. aliquo, sed potius in exclusione imperfectionis quoad signa : tunc dicitur esse perfecta quae sufficit ad opera et signa perfectionis.

Ab Auivo dicendum, quod eodem modo dicuntur virtutes animi purgati, virtutes que perficiunt animam in tali statu in quod nihil manifestatur de passione virtuti contraria : non tamen ideo dicitur purgati, quod crescere non possit in accessu ad virtutem exemplarem.

Ad aliud dicendum, quod wultimum dicitur dupliciter, scilicet complens essentialiter, et de hoc tantum est verum quod objicitur. Dicitur etiam ultimum id ad quod est, accessus et quod solum simpliciter perfectum est: omne autem aliud tanto perfectius, quanto ad id magis accedit : et de hoc non est verum quod dicit : quia talia habent perfectionem que simpliciter est in uno tantum, et in. aliis per participationem et assimilatio- nem illius : sicut etiam Philosophi dixerunt et Sancti intelligentias tanto Magis perfici et uniri et simplices fieri, quanto. magis participant bonitates quae sunt q causa prima: et in talibus unumquodgue perfectum est, sed semper potest eggq perfectius.

AD ALIUD dicendum, quod duplex egt potentia, vel melius est potenti consi. deratio secundum se, et secundum comparationem ad habitum perficientem. Si enim potentia secundum se consideretur, tune necessario concludit objectio inducta. Si autem consideretur in comparatione ad habitum cui adjungitur : aut ille habitus perficit tantum virtate creata, sicut omnis habitus acquisitus et innatus : aut perficit simul virtute creata et increata, eo quod ei conjuncta est virtus essentiae increate. Si primo modo, adhuc verum est quod concludit objectio. Si autem secundo modo : tune nihil valet : quia licet in se virlus finita sit, tamen in se semper crescit ei posse, ex hoc quod recipit gratiam gratum facientem majorem : et tunc potest in amplius. Et quia sic bene utitur gratia accepta, iterum datur ei gratia major, qua accepta, potest in ampliorem actum meriti : et numquam erit talis status meriti in quo homo crescere non possit. Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 35