Text List

Articulus 36

Articulus 36

An oporteat confessionem esse integram?

ARTICULUS XXXVI. An oporteat confessionem esse integram?

Deinde per praecedentes de eleemosyna * questiones habitas, omnia patent usque ad illum locum, ibi, A, § 2, ubi dicit : "Caveat ne ductus verecundia dividat apud se confessionem, etc."

Queritur enim hic de integritate confessionis.

Et videtur, quod non oportet eam esse integram : 1. Confessio enim est propter judicium eccati : aequale autem vel etiam melius judicium fit de peccato quando una uni pars propalatur, et alii alia pars, quia "Pluribus intentus minor est ad singula sen- [sus." Cum igitur divisio valeat ad melius judicium peccati, videtur quod melior sit confessio divisa, quam integra.

2. Item, Nullum est periculum in penitentia : quia si unusquisque injungit competentem poenitentiam de his quae audivit, collecta| simul poenitentia omnibus erit competens et condigna : ergo ipsa delet peccatum, licet sit divisa.’

3. Si forte tu dicas, quod sicut in Littera dicitur, propter verecundiam hoc fit : quia magis verecundatur coram uno dicere omnia, quam divisim coram multis. Contra : Verecundia accidit confes— sioni : propter accidens autem non debet variari res in substantia : ergo propter verecundiam non potest esse, quod non sit confessio divisa, dummodo alias confessio sit.

4. Item, Si propter verecundiam hoc fit: tune etiam alia majorem verecundiam inducentia debent precipi confitenti. Constat autem, quod coram uno sacerdote multo magis verecundatur, quam coram alio : ergo videtur, quod sibi precipi debeat, quod illi confiteatur coram quo maxime verecundatur, quod falsum est : ergo verecundia non est causa.

5. Item, Possibile est aliquem confessionem dividere non ex causa quae assignatur in Littera, scilicet ut per hypocrisim se laudet : quia potest aliquis hoc facere ex ignorantia, vel ex quantitate contritionis : quia vult, quod plures plura injungant, et sic melius satisfaciat : ergo videtur, quod tune talis possit dividere confessionem.

6. Item, Videtur multis esse impossi- bile quod dicit. Dicit enim Psalmus xvi, 13: "Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me." Ponamus ergo, quod aliquis in confessione sua quorumdam sit oblitus, quae libenter confiteretur, siin memoria haheret : et postquam omnia quae in memoria habuit, confessus est: et recedat ab eo sacerdos, vel e converso ipse a sacerdote, ita ut ad eum aecedere opportune non possit :et tunc recordetur aliquorum quae non est confessus : tunc igitur quero, an confessio prius facta valuit, an non? Si valuit : ergo eam iterare non tenetur : ergo ea que habet in memoria et prius non habuit, potest alii dicere : ergo divisa confessio valet. Si autem non valuit : ergo ex recordatione nulla confessio valet, in qua non dicuntur omnia etiam oblita, quod est fere omnes homines damnare, et ideo hoc est absurdum.

6. Si forte tu dicas, quod valuit : sed statim ut recordatur plurium, incipit non valere, nisi illa quorum recordatur, et etiam prius dicta, uni alicui confiteatur. Contra : Id quod non conjungitur alicui in tempore nec in essentia, videtur quod non destruat ipsum : sequens autem recordatio peccatorum prehabite confessio. ni non conjungitur : ergo non destruit eam: ergo si ante hoc valuit, et postea valet, ut videtur. .

8. Si dicas, quod haec ratio non valet : quia sequens peccatum prius facta bona mortificat, quibus tamen non conjungitur essentialiter vel in tempore, sed in eodem subjecto tantum. Contra : Quod sequens peccatum mortificat prius facta bona, contingit propter contrarictatem culpxe et gratiae: sed prior confessio et sequens recordatio non habent hujusmodi contrarietatem : ergo unum non destruit aliud.

Item, Si ex sequenti recordatione illa obligatur ad confessionem praeceden~ tium : queratur, unde hoc contingit? Non enim hoc contingere posset, nisi quia prius facta confessio non valuit, vel modo non valet ex quo plurium recordatur. Si prius non valuit : ergo pars ista poenitentia deficit : ergo deficit vera poenitentia : sed nulla nisi vera poenitentia deletiva est peccati : ergo prius non erat in eo deletum peccatum, quod falsum est : quia potest esse, quod omnia deleta sunt, et ea quae prius confessus est, et ea quorum postea recordatus est. Si autem prius valuit, et modo non valet : videtur quod sit ex contrarietate sequentis recordationis ad confessionem : sed sequens recordatio bonum quoddam est, et prehabita confessio bonum quoddam : ergo bonum contrariatur bono, quod est absurdum.

Utrertws queritur, Utrum _ posito, quod poenitentiam prius injunctam perfecerit, et postea aliquorum recordatus sit, teneatur iterato totum confiteri, aut non ?

1. Si sic, cum confessio non sit nisi pro~ pter poenitentiam de toto: ergo bis punitur propter illud peccatum : quod fal - sum est: quoniam non consurgit duplex tribulatio, ut supra habitum est. Si non : ergo non recipiet poenitentiam nisi de parte : sed non tenetur confiteri nisi propter poenitentiae taxationem : ergo confiteri non tenetur nisi partem illam peccatorum pro quibus non recipit poenitentiam : ergo potest dividere confessionem, quod est contra Litteram.

2. Item, Ex hoc videtur generari quedam perplexitas : vix enim est aliquis qui simul recordetur omnium peccatorum. Ponamus ergo aliquem successive per centum vices vel plures semper post temporis alicujus intervallum recolere aliqua quae non fuit confessus, et ipsum semper transire de loco ad locum, ubi ejusdem confessoris opportunitatem habere non potest: iste igitur semper a principio tenetur repetere confessionem suam: ergo vix umquam quiescet securus de conscientia, quod sit bene confessus: et hoc difficile est dicere : ergo videtur, quod in aliquo casu dividi possit confessio.

Sed contra hoc objicitur: quia 1. Si dividatur confessio, nullus sacerdotum audientium sciet totam Morbi quantitatem : ergo isti nulla injungetur debita satisfactio: ergo non valet talis confessio.

2. Item, Peenitentia injuncta est per modum medicine contra consuetudinem veteris peccati : sed divisa confessione nullus sufficienter scit. consuetudinem : ergo nullus sufficienter scit occurrere morbo peccati: ergo talis confessio non valet.

3. Item, In medicina corporali si aliquis eger laboret ex diversis generibus egritudinum, et unam sciret unus, et aliam alius medicus, contingit periclitari egrotum: quia unus medicus non operaretur nisi contra unam egriludinem, et tune aggravaretur forte alia: ergo simile est in egritudinibus spiritualibus: ergo unus sacerdos qui medicus spiritualis est, debet scire omnes morbos.

Solutio. Dicendum, quod confessio divisa ex industria, nihil valet, ut dicitur in Littera, sed potius nocet: quia accumulat peccatum simulationis, ut dicitur in Litera: et hujus causae propriissime tacte sunt in objectionibus ultimo inductis : et non est eas difficile colligere in tres secundum numerum eorum quae objecta sunt.

Dicendum ergo ad primum, quod judicium peccati duplex est, scilicet judicium peccati quid sit peccatum, et judicium proportionis totius pcecati ad condignam poenitentiam. Et judicium primum est in confitente procedens ex auditu: et de hoc tantum verum est quod objicitur. Sed est judicium secundum, quod est magis substantiale confessioni, et hoc non potest fieri ab aliquo, nisi totam quantitatem peccati simul audiat: et si plures, ita quod singuli totum audiant, tune verum est quod melius fit a pluribus quam ab uno: sed tamen impossibile est fieri a pluribus, quorum singuli nesciunt totam peccati quantitatem.

Ad Attup dicendum, quod sacerdos cum teneatur poenitentem. periclitantem corrigere, per opera justitiae intendit in contrarium assuescere : et ideo impossipile est hoc, nisi sciat totam consuetudinem veterem. Sed questio illa procedit ac si in poenitentia divisim singulis peccatis imponeretur satisfactio : et hoc non est verum.

Ad id quod objicitur de verecundia, dicendum quod duplex est verecundia : quedam est passio corporalis quae consistit in rubore corporis, et haec accidentalis est confessioni. Est etiam rationalis yerecundia, quae est confusio quedam sui in magnitudine delicti: de qua dicitur, ad Roman. vi, 21: "Quem ergo fruclum habuistis tunc in illis in quibus nune erubescitis ?" Et haec substantialis est confessioni, ut dicitur in Littera.

Ad aliud dicendum, quod verecundia major facit ad bene esse confessionis : et quia preceptum non est de meliori bono, sed de necessario tantum: ideo non preecipitur illud.

Ad aliud dicendum, quod licet confessio separabilis sit ab illa verecundia que passio est corporalis, non tamen ab illa quae estconfusio mentis interior cum detestatione peccati. .

Ad aliud dicendum, quod illa talis confessio valet et valuit, quia de omnibus est qua erant in memoria: et tamen tenetur repetere propter illud quod postea ad memoriam revocavit. Non enim sequitur, si valet, quod non teneatur repetere : quia valuit pro statu in quo tunc fuit et per se. Quod autem repetitur, hoc est ratione alterius status, et per accidens : quia quod postea reducitur ad memoriam, facit eam non esse de omni peccato recordato, nec integrari.

Ad aliud dicendum, quod licet recordatio actu non conjungatur pracedenti confessioni, tamen id quod recordatum est, facit eam imperfectam : quia ipsum est pars eorum quae confiteri debent, et deest confessioni : omne autem illud imperfectum est, ut dicit Philosophus, cui de essentialibus aliquid deest: et ideo confessio praecedens est imperfecta, quia non est de omnibus recordatis.

Ad aliud dicendum, quod non oportet quod id quod ostendit aliquid esse imperfectum, sit ei contrarium: sed bene verum est, quod id quod destruit.aliud, per se contrarium est illi: sed non destruit recordatio posterior prehabitam confessionem : quia illa valuit, et valet, si suppleatur ei id quod deest. Quod autem hoc verum sit, sic patet, quia pars subtracta non est contraria toti: et tamen quando apparet subtracta, ostendit totum esse imperfectum, et perfici si addatur. ,

Ad aliud dicendum, quod si peenitentiam prius injunctam implevit, hoc ipsum cum peccatis. debet dicere sacerdoti secundo si non potest habere sacerdotem primum, vel tertio si nec primum nec secundum habere potuerit, et sic deinceps : et tunc ipse non injunget poenttentiam pro prius dictis, nisi pro tanto in quantum nunc dictum manifestat sibi periculum consuetudinis in aliquo peccato, quod periculum alius sacerdos intelligere non potuit, eo quod non totam cognovit quantitatem peccati.

Ex hoc ulterius patet, quod non consurgit duplex tribulatio et tamen tenetur iterato confiteri.

Ad aliud dicendum, quod nulla generatur perplexitas, quia non tenetur confiteri nisi recordata : et hoc de facili potest facere : et si aliqua preterita revocet menti, illa dicat eidem, vel si alii, repetat priora : et hoc non est difficile, cum sint in memoria. Si autem non vult tantum studere in discussionem sui, ut simul omnia quae potest comprehendat, puto quod damnabiliter negligens est, necsufficientem sue salutis habet curam.

Hioe autem quidam aliter determinaverunt dicentes, quod sufficit cum recordato dicere priora in generibus singulorum, et non oportet ea exprimi in sineulis generum : sed hoc reputo esse con- trarium dictis Sanctorum et presumptuosum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 36