Text List

Articulus 37

Articulus 37

An hypocrisis sit bene diffinita ?

ARTICULUS XXXVII. An hypocrisis sit bene diffinita ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, post initium : "Ad hypocrisim tendere,"

Quaeremus enim hic ex incidenti de hypocrisi quinque, scilicet quid sit ? Secundo, Utrum sit peccatum speciale, vel generale conjunctum pluribus aliis vel omnibus ? Tertio, In quibus operibus frequenter apparet ? Quarto autem, Qualiter se habet ad inanem gloriam ? Quinto et ultimo, Utrum. semper sit mortale peccatum vel veniale ?

Ad primum horum sic objicitur: Super illud Matthei, vi, 16: Nolite fieri sicut hypocrite, tristes, dicit Glossa : "Hypocrita est, qui simulat quod non est, representator alterius persone."

Videtur autem hae diffinitio non esse generalis: quia 1. Hypocrita simulat quandoque quod est, vel dissimulat quod est, scilicet quando bonum occultum jactat, vel occultum malum abscondit: et tamen hypocrita est : ergo non semper simulat quod non est.

2. Item, Simulatio et dissimulatio ex opposito se habent, sicut simile et dissimile : sed dissimile numquam est simile in eo quod hujusmodi: ergo nec dissimulalio est simulatio: sed dissimulatio est actus hypocrite, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore: ergo non semper simulatio: ergo nulla est diffinitio.

3. Item, Magister Hugo de sanetg Victore ponere videtur actus quatuor pe. nitentia, tractans illud Danicelis, vir, 6, de pardo qui habebat alas quatuor, diceng quod quatuor ale hypocrite, sunt ja. ctantia de bono manifesto, excusatio malj manifesti, simulatio boni occulli, et dis. simulatio mali occulti: ergo male diffini. nitur haec per simplicem simulationem,

4. Item, Adhuce aliter objicitur contra illam diffinitionem : quia simulare quod non est, conlingit aliquando bene fieri, ut propter scandalum vitandum : et tune non est malum: constat autem, quod omnis hypocrisis est mala: ergo simulare quod non est, non est semper hypocrisis,

5. Adhuc, Videtur quod Josue simulans fugam *, et Salvator formam peregrini et hortulani, et fingendo se longius ire ?, simulaverunt quod non erant, et prasentabant alias personas : nec tamen erant hypocrite : ergo diffinitio ile non convenit, ut videtur.

6. Item, Cum virtutes sint voluntates quedam, vel non sine voluntate, ut dicit Philosophus, constat quod similiter etiam vitia sint voluntes quaedam : voluntas autem a fine et volito accipit speciem et qualitatem : ergo. hic pont deberet in diffinitione hypocrisis: et hoc non fit: ergo diffinitio mala.

7. Item, Hoc idem patet alia ratione: quia dicit Augustinus, quod "omnis humana perversitas est frui utendis, et uti fruendis." Constat autem, quod fruens utendis, aliquid temporale diligit propter se, et plus quam Deum: cum igitur hoe sit in omni perversilate humana, hoc etiam erit in hypocrisi: ergo in hypocrisi diligitur aliquid propter se, ex quo contrahit et speciem et rationem: hoc ergo debuit poni in ejus ratione.

8. Adhuc autem, si queratur, In quo differt superbia ab avaritia, et haec duoa fornicatione ? respondebitur, quod penes fines voluntatis: quia avaritia requiescit in divitiis, superbia in dignitatibus, et fornicatio in delectabili venereorum jgitur ita est in hypocrisi : sed illud penes quod differunt ea quae sunt ejusdem generis, est loco differentia constitutivee speciei vel ipsa differentia : ergo similiter se habebit in hypocrisi: constat autem, quod illud potissimum est in diffinitione et complens eam: ergo illud maxime debet poni in ea: hic autem non fit sic: ergo male diffinitur.

Resronsio. Dicendum, quod hypocrita diffinitur in prehabita assignatione a proprio actu suo : quia actus sunt previ habitibus secundum rationem. Et si quis vult eam sustinere, dicet quod simulare sumitur large, scilicet pro ostendere se in alia dispositione quam sit, ut reprasentet personam alterius : et cum ipse sit malus, potest intelligi, alterius person in genere, nonin specie, hoc modo quo dicit Philosophus, quod "bonum et malum sunt genera aliorum existentia." Et hoc modo etiam intelligendum est quod dicit, qued simulat guod non est, scilicet in genere, non in specie. Ulterius autem intelligendum est, quod hoc ipsum quod dicit, stmulare quod non est, fit hoc fine quod est placere de bonitate simulata : hic enim est finis voluntatis hypocrite. Si quis igitur vellet totum esse hypocrisis comprehendere, diceret quod hypocrisis est vitium cupiens placere alteri de bonitate simulata in specie boni forinsecus, vel palliatione mali,

Ad primum ergo dicendum, quod hypocrita numquam simulat quod est in genere, quia malus est: et ita intelligitur hic. Quod autem ita sit, patet per Gregorium super illud Job, xv, 34: Congregatio hypocrite, etc., ubi sic dicit : "Mens hypocrite numquam vacat a malo: quia que appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit: unde et delos ponit ut solus captet estimationem."

Et quod objicitur de bono occulto, dicendum quod hoc intelligitur de bono in genere, vel de bono civili: quia bohum in genere non habet, nisi simula- tum: et ideo intelligendo secundum genus, semper simulat quod non est.

Ad aliud dicendum, quod simulatio et dissimulatio non se habent ex opposito, nisi sicut de eodem bono vel malo: et ideo simulatio boni non opponitur dissimulationi mali, sed potius hic utraque comprehenditur sub simulatione, quia utraque ostendit pallium boni hominis, sed extrinsecus.

Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo descendit ad speciales actus hypocrisis, et verum est, quod illi multiplicantur secundum quod in specie boni et mali, prout aliquo modo prodit in notitiam alterius, potest consequi placentiam sanctitatis apparentis. Hac autem in genere sunt bonum et malum, et utrumque occultum, vel manifestum: et sic efficiuntur quatuor ale: omnes tamen isti actus comprehenduntur sub uno secundum genus, qui est ostensio sanctitatis vel bonitatis ut placeat proximo.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod contingit aliquem simulare quod non est, sed non in genere: etideo talis non omnino simulat quod non est : quia non curat de hoc quod non judicetur sanctus. vel bonus, sed cavet proximo caute quantum potest, ne scandalizetur, et hoc prudentis est.

Ad aliud dicendum, quod sicut patet in quodam capitulo Decretorum, est simulatio bona, et simulatio mala: et est distinctio Augustini : sed tamen illa quae videntur simulationes in Sanctis vel Domino; non sunt pure simulationes, sed indicia mysteriorum: quia sicut Dominus finxit se longius ire sicut peregrinus, et longius erat in mentibus discipulorum : sed hoc est pura simulatio alicujus, quod nec etiam convenit simulanti secundum genus et fine inhonesto.

Ad omnta autem qua postea inducuntur, plane concedendum est : sed dicendum, quod finis hic importatur per hoc quod est representator alterius persone in genere. Cum autem altera persona in quantum altera, non moveret volunta- tem aliquam, intelligitur quod movet eam, et est finis ejus, ratione adjuncti in notitia aliorum, quod est placentia sanctitatis apparentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 37