Articulus 38
Articulus 38
An hypocrisis sit speciale peccatum, an generale congunctum aliis ?
Videtur autem, quod generale conjunctum aliis: quia 1. Hic diffinitur per simulationem : et constat, quod simulatio est peccatum aliud ab hypocrisi, sicut patet in HI Reg. xiv, 6, ubi dicit Propheta uxori Jeroboam: "Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas ?" non tamen propter hoe hypocrita fuit ila uxor, Cum igitur conjungatur simulationi, videtur quod eadem ratione conjungatur aliis.
2. Item, Ex auctoritate Gregori prius inducta videtur, quod conjungatur alls, et precipue invidie, et superbie: quia ex hoc quod dicit, quod "numquam mens hypocrite vacat a malo," videtur quod omnibus malis adjungatur: quia nullum speciale malum esta quo numquam vacet mens hypocrite. Ex hoe autem quod dicit, quod "aliis invidet," ostendit quod conjungitur invidia : et ex hoc quod dicit, quod "alios despicit ut ex despectu ilorum clarior fiat," ostendit conjungi superbie : et eadem ratione conjungitur omnibus aliis.
3. Item, Preecipue videtur conjung; mendacio et dolo et fraudulentia : quia Hla vitia ostendunt aliud quam sint: et hoe est hypocrite proprius actus, ut dictum est.
4. Adhuc etiam aliter per rationem universalem videtur hoc idem : quia bonum et malum non possunt reduci ad aliquod commune quod sit genus unum: quia dicit Philosophus, quod non sunt in genere, sed genera aliorum : ergo simulatio boni et dissimulatio mali nop possunt similiter reduci ad unum genug unius appetibilis in quo quiescant, ut vi. detur: ergo hoc est in omni genere: ergo non est malum in uno, sed in omnibus: ergo conjungitur omnibus, ut videtur ; ergo non est speciale malum unum,
Sed contra hoc objicitur: Quidquid dividit genus unum e diverso cum aliis quae sunt species illius generis, species est, non genus ; hy poerisis dividit cum aliis vitils specialibus hog genus quod est vilium : ergo ipsa est speciale vitium : ergo ab aliis separatum.
Adhuc etiam, Licet charitas diligat omne bonum, tamen est specialis virtus propter finem specialem : ergo a simili licet hypocrisis appetat apparere in bono, tamen erit speciale vitium propter finem qui est placere alteri de sanctitate.
Quop concepimus, dicentes ad primum, § quod simzdéatio dupliciter sumitur, sciltcet generaliter, et specialiter. Generaliter sumpta simulatio non est peccatum : sed specialiter sumitur adhue dupliciter, sci- | licet prout sonat quemdam appetitum decipiendi, et sic non est peccatum speciale, sed conjunctum pluribus peccatis, sicut probatum est in objiciendo : sicut dicitur, Job, xxxvi, 13: "Simzulatores et callidi provocant iram Dei". Alio modo sumitur specialissime pro simulatione bonitatis non existentis, et sic est hypocrisis, quod ostendit ipsum nomen hypocrisis, quod dicitur ab 5x0 quod est sud, et xolois, conversio,qaasi sub figura conversionis et bonitatis exterioris latens malitia: vel sub conversus, id est, latentem habens conversionem : quia convertit bonum extra, cum sit malum intra.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius ll non intendit, quod sit peecatum aliis conjunctum sive commixtum : sed hoc dicit ideo, quia frequentius queritur ab illis, propter quod etiam filia ponitur ina- nis gloriae: sicut etiam dicit in ultima Glossa super Job,
Ad aliud dicendum, quod mendacio non conjungitur nisi per accidens, scilicet si mendacium querat apparentis sanctitatis placentiam. Quod autem mendacium ostendit quod non est, non intelligitur de dispositione hominis quantum ad virtutem bonitatis, sed potius specialiter cum veritate : quia cum sit falsum, pretendit veritatem in sermone.
On this page